Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

COLLECTANEA

EX

EVANGELIIS.

EVANGELIUM S. JOHAN. i. 1.

1. In principio erat sermo, et sermo erat apud Deum, et Deus erat is sermo.

2. Is erat in principio apud Deum.

3. Omnia per eum facta sunt, et absque eo factum est nihil quod factum sit.

4. In eo vita erat, et vita erat lux hominum. 5. Et lux in tenebris lucet, nec eam comprehenderunt tenebræ.

6. Fuit homo missus à Deo, nomine Johannes. 7. Is venit ob testimonium, ut de luce testaretur, ut omnes per eum crederent.

8. Non erat ille ipsa lux, sed qui de luce tes

taretur.

9 Erat ipsa vera lux, quæ collustrat omnem hominem venientem in mundum.

10. In mundo erat, et mundus per eum factus fuit, et mundus eum non cognovit.

11. In sua venit, et sui eum non acceperunt. 12. Quicunque autem eum acceperunt, iis eam potestatem dedit, ut Dei filii fierent, fidem habentibus ejus nomini.

m

13. Qui non ex sanguine, nec ex voluntate carnis, nec ex voluntate viri, sed ex Deo geniti sunt. 14 "Et sermo caro factus est, et apud nos gratiæ veritatisque plenus habitavit: ejusque splendorem, ut unigenæ à Patre splendorem, aspeximus.

EVANGELIUM S. JOHAN. i. 19.

19. Hoc est Johannis testimonium, tum quum miserunt Judæi Hierosolymâ Sacerdotes et Levitas, qui ex eo 'quærerent, Quis esset?

20 Atque ille confessus est, neque negavit: confessus est 'se non esse Christum.

21. Quid ergo? finquiunt illi interrogantes: Elias es tu? Non sum, inquit. Vates es tu? Non, inquit ille respondens.

22 Et illi, Quis es? inquiunt ei; ut responsum demus eis, qui nos miserunt: Quid de iteipso dicis?

23. Ego sum, inquit, Vox in solitudine clamantis: Corrigite Domini viam, 'quemadmodum dixit Esaias vates.

24. Tum qui erant missi (erant autem ex Pharisæis) sic eum "interrogârunt:

25 "Quid ergo baptizas, si tu neque Christus es, nec Elias, nec vates?

26. Ego aquâ baptizo, inquit eis respondens Johannes: sed inter vos adest quem vos non Pnôstis.

27. Is est, qui et post me venit, et ante me fuit; 'cujus ego non sum dignus qui calcei corrigiam solvam.

28. Hæc 'Bethabaræ facta sunt, trans Jordanem, ubi baptizabat Johannes.

EVANGELIUM S. MATT. ii. 13.

13 DOMINI angelus Josepho in somnis apparet: Surge, inquit, et assumpto puero, ejusque matre, fuge in Egyptum, et illic esto, donec ego te moneam: "quæsiturus est enim puerum Herodes, ad necem.

14. Igitur ille surgit, et unà_cum puero, ejusque matre, noctu "concessit in Ægyptum.

15 Ibique fuit usque ad Herodis obitum; ut

confieret quod fuerat à Domino dictum per vatem ita dicentem: Ex Ægypto evocavi filium meum.

16 Tunc Herodes, videns 'se à Magis illusum esse, adeò iratus est, ut miserit interfectum pueros, quotquot Bethlehemæ, et in toto ejus territorio erant, infra bimatum, pro tempore quod à Magis perquisierat.

17 Tunc faccidit id, quod a Jeremiâ vate ita dictum fuerat:

18 Auditur apud Ramam, vox, lamentatio, comploratioque, et multus questus; Rachel est, suos natus deplorans insolabiliter, quia perierunt.

EVANGELIUM S. JOHAN. ii. 1.

1 TERTIO autem die inuptiæ factæ sunt Canæ in Galilæâ, ubi et Jesu mater erat.

2 Et Jesus, ejusque discipuli, ad nuptias vocati sunt.

3 Quumque "defecisset vinum, Jesum mater sic "alloquitur: Vinum non habent.

4 Cui Jesus: Quid tum postea, mulier? nondum venit hora mea.

5 Mater ministros monuit, ut quod ille eis jussisset, facerent.

6 Erant illic posita sex lapidea solia, ut 'ferebat Judæorum purificatio, singula binarum ternarumvé metretarum capacia.

7 Ea solia ut aquâ replerent, jussit 'eis Jesus. Quumque ad summum usque "replevissent,

8 Jussit ut nunc haurirent, et convivii magistro ferrent: Atque illi tulerunt.

9 Ut vero gustavit convivii magister factum ex aquâ vinum, ignarus undè esset (nam ministri quidem sciebant, qui aquam hauserant,) sponsum accersit,

10 Et sic alloquitur: quum omnes homines primùm bonum vinum "apponant, deinde, potis

convivis, deterius; tu bonum vinum hucusque aservâsti.

11 Hoc præbuit miraculorum initium Jesus Care in Galilæâ, suamque gloriam ostendit et ei fidem habuerunt ejus discipuli.

EVANGELIUM S. JOHAN. viii. 46.

46 DIXIT Jesus, Quis me vestrûm coarguerit peccati? Quod si verum dico, cur mihi vos non creditis?

47 Qui à Deo est, Dei verba audit. Vos ideò non auditis, quòd à Deo non estis.

48 Tum contrà Judæi: "An non rectè dicimus nos, Te esse Samaritanum ; et dæmonium habere? 49 Quibus Jesus respondit: Ego dæmonium non habeo, sed Patrem meum honoro: Vos veró me probro afficitis.

50 Sed non ego imeæ gloriæ studeo: Est qui studeat, et judicet.

51 Hoc vobis etiam atque etiam confirmo, si quis meæ orationi paruerit eum nunquam visu

rum esse mortem.

52 Tum Judæi: Nunc intelligimus te dæmonium habere. Abrahamus ipse mortuus est, ipsique vates; et tu dicis, Si quis orationi tuæ paruerit, eum nunquam visurum esse mortem.

53 Num tu "major es patre nostro Abrahamo? qui tamen mortuus est, et vates ipsi mortui sunt. Quem tu te facis?

54 Respondit Jesus: Si ego Pmeipsum laudarem, laudatio mea nihil esset. Est Pater meus qui me laudat, quem vos dicitis esse vestrum Deum,

55 Et tamen eum non novistis. At ego eum novi: Et si eum mihi notum esse negarem, vestri similis essem, mendax: Sed eum novi ejusque dictis pareo.

56 Abrahamus ille parens vester meam diem videre gestivit, et vidit 'idque lætatus est.

57 At Judæi; quinquaginta annos nondum habes, et Abrahamum vidisti?

58 Quibus Jesus: Hoc mihi certò certòque credite, priusquàm Abrahamus esset, ego sum. 59 Tum illi lapides sustulerunt, quos in eum conjicerent. At Jesus sese abdidit, et ex fano dexiit.

EVANGELIUM S. MATT. xxiv. 23.

23 TUNC si quis vobis dixerit; Ecce hîc Christus, aut hîc; ne creditote:

24 Existent enim falsi Christi, falsique vates, qui tanta portenta ac prodigia edent, ut decipiantur (si fieri posset) etiam electi.

25 En prædixi vobis.

26 Si igitur vobis dicetur in sylvis adesse; ne exitote: si in penetralibus, ne creditote.

27 Ut enim fulgur ab oriente profectum apparet ad occidentem, sic erit adventus Filii hominis. 28 Nam ubicunque erit *cadaver, eò congregabuntur aquilæ.

29 Protinùs autem post illius temporis calamitatem, sol obscurabitur, neque luna suum splendorem emittet, et stellæ de cœlo cadent, cœlique potestates 'concutientur.

30 Ac tum apparebit in cœlo signum Filii hominis. Tum verò plangent omnes terrarum nationes videbuntque Filium hominis venientem in cœlestibus nubibus, cum multâ potentiâ atque gloriâ;

31 Qui suos nuncios mittet cum vocalissimâ tubâ, qui ejus electos à quatuor ventis, ab "extremo cœli ad alterum extremum, congregabunt.

EVANGELIUM S. MATT. xxvii. 1.

1 MANE autem consilium inierunt omnes Pontifices et Senatores populi contra Jesum, "de eo interficiendo;

« ZurückWeiter »