Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Interim barbari nuncios in omnes partes dimiserunt, paucitatemque nostrorum militum suis prædicaverunt; et, quanta prædæ faciendæ, atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstraverunt. His rebus celeritèr magnâ multitudine peditatûs equitatûsqué coactâ, ad castra venerunt.

Cæsar, etsi idem, quod superioribus diebus acciderat, fore videbat; ut, si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent; tamen nactus equites circiter xxx, quos Comius Atrebas, de quo antè dictum est, secum transportaverat, legiones din acie pro castris constituit. Commisso prælio, diutiùs nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt, ac terga verterunt. Quos tanto spatio secuti, quantum cursu et viribus efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt: Deindè omnibus longè latèque ædificiis adflictis incensisque, se in castra receperunt.

Eodem die legati, ab hostibus missi, ad Cæsarem de pace venerunt. His Cæsar numerum obsidum, quem anteà imperaverat, duplicavit; eosque in continentem adduci jussit; quòd, propinquâ die æquinoctii, infirmis navibus hiemi navigationem subjiciendam non existimabat. Ipse idoneam tempestatem nactus, paullò post mediam noctem naves solvit: quæ omnes incolumes ad continentem pervenerunt. Ex his onerariæ II eosdem portus, quos reliquæ, capere non potuerunt; sed paullò infrà 'delatæ sunt.

Quibus ex navibus, quum essent expositi milites circiter ccc, atque in castra contenderent, Morini, quos Cæsar (in Britanniam proficiscens) pacatos reliquerat, spe prædæ adducti, primò inon ita magno suorum numero circumsteterunt, ac si sese interfici nollent, arma ponere jusserunt. Quum illi, orbé facto, sese defenderent, celeritèr ad clamorem hominum circiter millia vi convene

runt. Quâ re nunciatâ, Cæsar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit. Interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt, atque horis ampliùs IV fortissimè pugnaverunt; et, paucis vulneribus acceptis, complures ex iis occiderunt. Posteà verò quàm equitatus noster in conspectum venit, hostes, abjectis armis, terga verterunt, magnusque eorum numerus est occisus. Cæsar postero die T. Labienum legatum, cum iis legionibus, quas ex Britanniâ reduxerat, in Morinos, qui rebellionem fecerant, misit. Qui quum propter siccitates paludum, quò se reciperent, non haberent, (quo perfugio superiore anno fuerant usi,) omnes ferè in potestatem Labieni venerunt. At Q. Titurius et L. Cotta, legati, qui in Menapiorum fines legiones duxerant, omnibus eorum agris vastatis, frumentis succisis, ædificiisque incensis, quòd Menapii omnes se in densissimas silvas abdiderant, ad Cæsarem se receperunt. Cæsar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eò duæ omninò civitates ex Britanniâ obsides miserunt; reliquæ neglexerunt. His rebus gestis, ex literis Cæsaris, dierum xx supplicatio à Senatu decreta est.

Lucio Domitio, Ap. Claudio, Coss. discedens ab hibernis Cæsar in Italiam, ut quotannis facere instituerat, legatis imperat, quos legionibus præfecerat, utì quàm plurimas possent, hieme naves ædificandas, veteresque reficiendas curarent. Earum modum formamque demonstrat. Ad celeritatem onerandi, subductionesque, paullò facit humiliores, quàm quibus in nostro mari futi consuevimus; atque id eò magis, quòd propter crebras commutationes æstuum, minùs magnos ibi fluctus fieri cognoverat; sad onera, et ad multitudinem jumentorum transportandam, paullò latiores, quàm quibus in reliquis utimur maribus.

Has omnes actuarias imperat fieri: quam ad rem multùm bumilitas adjuvat. Ea, quæ sunt usui ad armandas naves, ex Hispaniâ apportari jubet. Ipse, conventibus citerioris Galliæ peractis, in Illyricum proficiscitur; quòd à Pirustis finitimam partem Provinciæ incursionibus vastari audiebat. Ed quum venissent, civitatibus milites imperat; certumque in locum convenire jubet. Quâ re nunciatâ, Pirustæ legatos ad eum mittunt, qui doceant, "nihil earum rerum publico factum consilio: seseque paratos esse,' demonstrant, "omnibus rationibus de injuriis satisfacere." Acceptâ oratione eorum, Cæsar obsides imperat, eosque ad certam diem adduci jubet: nisi ita fecerint, sese bello civitatem persecuturum demonstrat. Iis ad diem adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates dat, qui litem æstiment, pœnamque constituant.

[ocr errors]

His confectis rebus, conventibusque peractis, in dciteriorem Galliam revertitur, atque indè ad exercitum proficiscitur. Ed quum venisset, circuitis omnibus hibernis, singulari militum studio, in summâ rerum omnium inopiâ, circiter DC ejus generis, cujus suprà demonstravimus, naves, et longas XXVIII invenit constructas, neque multùm abesse ab eo, quin paucis diebus deduci possent. Collaudatis militibus, atque iis, qui negotio præfuerant, quid fieri velit ostendit; atque omnes ad portum Itium convenire jubet: quo ex portu commodissimum in Britanniam transjectum esse cognoverat, circiter millium passuum xxx à continenti. Huic rei, quod satis esse visum est militum, relinquit: Ipse cum legionibus expeditis IV, et equitibus DCCC, in fines Trevirorum proficiscitur; quòd hi neque ad consilia veniebant, neque imperio parebant; Germanosque Transrhenanos sollicitare dicebantur.

Hæc civitas "longè plurimùm totius Gallia

equitatu valet, magnasque habet copias peditum; Rhenumque, ut suprà demonstravimus, tangit. In eâ civitate, duo de principatu inter se contendebant, Indutiomarus et Cingetorix. Ex quibus alter, simul atque de Cæsaris legionumque adventu cognitum est, ad eum venit; se, suosque omnes in officio futuros, neque ab amicitiâ populi R. defecturos, confirmavit; quæque in Treviriş gererentur, ostendit. At Indutiomarus equitatum peditatumque cogere; iisque, qui per ætatem in armis esse non poterant, in silvam Arduennam abditis, quæ ingenti magnitudine per medios fines Trevirorum, à flumine Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare instituit. Sed posteà quàm nonnulli principes ex eâ civitate et familiaritate Cingetorigis adducti, et adventu nostri exercitûs perterriti, ad Cæsarem venerunt, et de suis privatim rebus ab eo petere cœperunt, quoniam civitati consulere non possent; veritus, ne ab omnibus desereretur, Indutiomarus legatos ad Cæsarem mittit: "sese idcircò à suis discedere, atque ad eum venire noluisse, quò faciliùs civitatem in officio contineret; ne, omnis nobilitatis discessu, plebs propter imprudentiam laberetur: Itaque civitatem in suâ potestate esse; seque, si Cæsar permitteret, ad eum in castra venturum, et suas, civitatisque fortunas dejus fidei permissurum."

Cæsar, etsi intelligebat quâ de causâ ea dicerentur, quæque eum res ab instituto consilio deterreret; tamen, ne æstatem in Treviris consumere cogeretur, omnibus rebus ad Britannicum bellum comparatis, Indutiomarum ad se cum cc obsidibus venire jussit. His adductis, et in iis filio, propinquisque ejus omnibus, quos nominatim evocaverat, consolatus Indutiomarum, hortatusque est, utì in officio permaneret. Nihilo tamen seciùs principibus Trevirorum ad se convocatis,

Quod

eos sigillatim Cingetorigi conciliavit: quum merito ejus à se fieri intelligebat, tum magni interesse arbitrabatur, ejus auctoritatem inter suos quamplurimùm valere, cujus tam egregiam in se voluntatem perspexisset. Id tulit factum gravitèr Indutiomarus, suam gratiam inter suos minui: Et, qui jam antè inimico in nos animo fuisset, multò graviùs hoc dolore exarsit.

lis rebus constitutis, Cæsar ad portum Itium cum legionibus pervenit. Ibi cognoscit XL naves, quæ in Meldis factæ erant, tempestate rejectas, cursum tenere non potuisse; atque eòdem, undè erant profectæ, relatas: reliquas paratas ad navigandum, atque omnibus rebus instructas, invenit. Eodem equitatus totius Galliæ convenit, numero millium IV principesque ex omnibus civitatibus; ex quibus perpaucos, quorum in se fidem perspexerat, relinquere in Galliâ; reliquos, obsidum loco, secum ducere decreverat; quòd, quum ipse abesset, motum Galliæ verebatur.

Erat unà cum cæteris Dumnorix Æduus, de quo à nobis anteà dictum est. Hunc secum ducere in primis constituerat, quòd eum cupidum *rerum novarum, cupidum imperii, magni animi, magnæ inter Gallos auctoritatis, cognoverat. fAccedebat huc, quòd jam in concilio Eduorum Dumnorix dixerat, "Sibi à Cæsare regnum eivitatis deferri:" Quod dictum Edui gravitèr ferebant; neque recusandi, neque deprecandi causâ, legatos ad Cæsarem mittere audebant. Id factum ex suis hospitibus Cæsar cognoverat. Ille primò omnibus precibus petere contendit, ut in Galliâ relinqueretur; partim quòd, insuetus navigandi, mare timeret; partim quòd religionibus sese diceret impediri. Posteaquàm id obstinatè sibi negari vidit, omni spe impetrandi ademptâ, principes Galliæ sollicitare, se vocare

« ZurückWeiter »