At barbari, consilio Romanorum cognito, præmisso equitatu et essedariis, quo plerumque genere in præliis uti consuêrunt, reliquis copiis subsecuti, nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causas summa difficultas; quòd naves, propter magnitudinem, nisi in "alto, constituí non poterant. Militibus autem, ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi onere armorum pressis, simul et de navibus desiliendum, et in fluctibus consistendum, et cum hostibus erat pugnandum; quum illi aut ex arido, aut paululùm in aquam progressi, omnibus membris expediti, notissimis locis, tela audacter conjicerent, et equos insuefactos incitarent. Quibus rebus nostri perterriti, atque hujus omninò generis pugnæ imperiti, non omnes eâdem alacritate ac studio, quo in pedestribus uti præliis consueverant, utebantur. Quod ubi Cæsar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbaris inusitatior, et motus ad usum fexpeditior, paululùm removeri ab onerariis navibus, et remis incitari, et ad latus apertum hostium constitui, atque indè fundis, tormentis, sagittis, hostes propelli, ac submoveri, jussit. Quæ res magno usui nostris fuit: Nam et navium figurâ, et remorum motu, et inusitato genere tormentorum, permoti barbari, constiterunt; ac paullùm modò pedem retulerunt. Atque, nostris militibus cunctantibus, maximè propter altitudinem maris, qui x legionibus aquilam ferebant, contestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret. "Desilite," inquit, "milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere: Ego certè meum Reipublicæ atque Imperatori officium præstitero." Hoc quum magnâ voce dixisset, se ex navi projecit, atque in hostes aquilam ferre cepit. Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi ex navi desiluerunt. Hos item alii, ex proximis primis navibus, quum conspexissent, subsecuti, hostibus appropinquârunt. Pugnatum est ab utrisque acritèr. Nostri tamen, quòd neque ordines servare, neque firmitèr insistere, neque signa subsequi poterant, atque alius aliâ ex navi, quibuscumque signis occurrerat, se aggregabat, magnoperè perturbabantur. Hostes verò, notis omnibus vadis, ubi ex littore aliquos singulares, ex navi egredientes, conspexerant, incitatis equis, impeditos adoriebantur: plures paucos circumstabant; alii ab latere aperto, in aversos tela conjiciebant. Quod quum animadvertisset Cæsar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia, militibus compleri jussit; et, quos laborantes conspexerat, iis subsidia submittebat. Nostri, simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis, in hostes impetum fecerunt, atque eos in fugam dederunt. Neque longiùs prosequi potuerunt, quòd equites cursum tenere, atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam Cæsari defuit. Hostes prælio superati, simul atque se ex fugâ receperunt, statim ad Cæsarem legatos de pace miserunt: Obsides daturos; quæque imperâsset, sese facturos," polliciti sunt. Unà cum his legatis Comius Atrebas venit, quem suprà demonstraveram à Cæsare in Britanniam præmissum. Hunc illi è navi egressum, quum ad eos Imperatoris mandata perferret, comprehenderant, atque in vincula conjecerant; tunc, facto prælio, remiserunt: et in petendâ pace, ejus rei culpam in multitudinem contulerunt; et, propter in prudentiam, ut ignosceretur, petiverunt. Cæsar, questus, quòd quum ultrò in continentem legatis missis pacem à se petîssent, bellum sine causâ intulissent, ignoscere imprudentiæ dixit, obsides que imperavit: Quorum illi partem statim dederunt, partem ex longinquioribus locis accersitam paucis diebus sese daturos dixerunt. Intereà suos remigrare in agros jusserunt: principesque undique convenêre, et se civitatesque suas Cæsari commendarunt. His rebus pace firmatâ, post diem iv, quàm est in Britanniam ventum, naves XVIII, de quibus suprà demonstratum est, quæ equites sustulerant, ex superiore portu leni vento solverunt. Quæ quum appropinquarent Britanniæ, et ex castris viderentur, tanta tempestas subitò coorta est, ut nulla earum cursum tenere posset; sed aliæ eddem, undè erant profectæ, referrentur; aliæ ad inferiorem partem insulæ, quæ est propiùs solis occasum, magno suî cum periculo dejicerentur. Quæ tamen, anchoris jactis, cùm fluctibus complerentur, necessariò, adversâ nocte in altum provectæ, continentem petiverunt. Eâdem nocte accidit, ut esset luna plena; quæ dies maritimos æstus maximos in Oceano efficere consuevit: Nostrisque id erat incognitum. Ita uno tempore et longas naves, quibus Cæsar exercitum transportandum curaverat, quasque in aridum subduxerat, cæstus complebat; et onerarias, quæ ad anchoras erant deligatæ, tempestas afflictabat: neque ulla nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur. Compluribus navibus fractis, reliquæ quum essent, funibus, anchoris, reliquisque armamentis amissis, ad navigandum inutiles; magna, did quod necessè erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est. Neque enim naves erant aliæ, quibus reportari possent; et omnia deerant, quæ ad reficiendas naves essent usui; et, quòd omnibus *constabat hiemare in Galliâ oportere, frumentum his in locis in hiemem provisum non erat. Quibus rebus cognitis, principes Britanniæ 'qui post prælium ad ea, quæ jusserat Cæsar, facienda convenerant, inter se collocuti; quum equites, et naves, et frumentum Romanis deessę intelligerent, et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent; quæ hoc erant etiam angustiora, quòd sine impedimentis Cæsar legiones transportaverat; optimum factu esse duxerunt, rebellione factâ, frumento commeatuque nostros prohibere, et rem in hiemem producere; quòd, his superatis, aut reditu interclusis, neminem posteà belli inferendi causâ in Britanniam transiturum confidebant. Itaque, rursùs conjuratione factâ, paulatim ex castris discedere, ac suos clàm ex agris deducere cœperunt. At Cæsar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et ex eventu navium suarum, et ex, eo, quòd obsides dare intermiserant, fore id quod accidit suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia comparabat: Nam et frumentum ex agris in castra quotidiè conferebat; et, quæ gravissimè afflictæ erant naves, earum materiâ atque ære ad reliquas reficiendas utebatur; et quæ ad eas res erant usui, ex continenti comportari jubebat. Itaque, quum id summo studio à militibus administraretur, XII navibus amissis, reliquis ut navigari commodè posset, effecit. Dum ea geruntur, legione, ex consuetudine unâ frumentatum missâ, quæ appellabatur VII, neque ullâ ad id tempus belli suspicione interpositâ, quum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra fventitaret; ii, qui pro portis castrorum in statione erant, Cæsari renunciaverunt, pulverem majorem, quàm consuetudo ferret, in eâ parte videri, quam in partem legio iter fecisset. Cæsar, id quod erat suspicatus, aliquid. novi à barbaris inituin consilii, cohortes, quæ in stationibus erant, secum in eam partem proficisci, duas in stationem succedere, reliquas armari, et confestim se subsequi, jussit. Quum paullò longiùs è castris processiset, suos ab hostibus premi, atque ægrè sustinere, et confertâ legione ex omnibus partibus tela conjici animadvertit. Nam quòd omni ex reliquis partibus demesso frumento, una pars erat reliqua, suspicati hostes, húc nostros esse venturos, noctu in silvis delituerant. Tum dispersos, depositis armis, in metendo occupatos subitò adorti, paucis interfectis, reliquos incertis ordinibus perturbaverant; simul equitatu atque essedis circumdederant. Genus hoc est ex essedis pugnæ: Primò per omnes partes perequitant, et tela conjiciunt; atque ipso terrore equorum, et strepitu rotarum, ordines plerumque perturbant. Et quum se inter equitum turmas insinuavêre, ex essedis desiliunt, et pedibus præliantur. Auriga interim paullùm è prælio excedunt, atque ita se collocant, ut, si illi à multitudine hostium premantur, expeditum ad suos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum; stabilitatem peditum, in præliis præstant; ac tantum usu quotidiano et exercitatione efficiunt, ut in declivi ac præcipiti loco, incitatos equos sustinere, et brevi moderari ac flectere, et per temonem percurrere, et in jugo insistere, et indè se in currus citissimè recipere, consueverint. Quibus rebus perturbatis nostris novitate pugnæ, tempore opportunissimo Cæsar auxilium tulit: Namque ejus adventu hostes constiterunt, nostri ex timore se receperunt. Quo facto, ad lacessendum hostem, et committendum prælium, falienum esse tempus arbitratus, suo se loco continuit; et, brevi tempore intermisso, in castra legiones reduxit. Dum hæc geruntur, nostris omnibus occupatis, qui erant in agris, reliqui discesserunt. Secutæ sunt, continuos dies compluros, tempestates; quæ et nostros in castris continerent, et hostem à pugnâ prohiberent. |