Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

COLLECTANEA

EX

CÆSARIS COMMENTARIIS

DE BELLO BRITANNICO.

EXIGUA parte æstatis reliquâ, Cæsar, etsi in iis locis quòd omnis Gallia ad Septentrionem "vergit, maturæ sunt hiemes, tamen in Britanniam proficisci contendit; quòd omnibus ferè Gallicis bellis, hostibus nostris inde 'subministrata auxilia intelligebat. Et, si tempus anni dad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modò insulam adîsset, genus hominum perspexisset, 'loca, portus, aditus cognovisset: quæ omnia ferè Gallis erant incognita. Neque enim temerè, præter mercatores, ad illos adit quisquam; neque iis ipsis quidquam, præter oram maritimam, atque eas regiones, quæ sunt contra Galliam, notum est. Itaque, convocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulæ magnitudo; neque quæ, aut quantæ nationes incolerent; neque quem usum belli haberent, aut quibus institutis uterentur; neque qui essent ad majorum navium multitudinem idonei portus, *reperire poterat.

Ad hæc cognoscenda, priùs quàm periculum faceret, 'idoneum esse arbitratus, C. Volusenum cum "navi longâ præmittit. Huic mandat, ut,

exploratis omnibus rebus, ad se quamprimùm revertatur. Ipse, cum omnibus copiis, in Morinos proficiscitur, quòd indè erat brevissimus in Britanniam transjectus. Huc naves undique ex finitimis regionibus, et, quam superiore æstate ad Veneticum bellum fecerat, classem jubet convenire. Interim, consilio ejus cognito, et per mercatores perlato ad Britannos, à compluribus ejus insulæ civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur, obsides dare, atque imperio populi R. obtemperare. Quibus auditis, liberaliter pollicitus, hortatusque ut in eâ sententiâ permanerent, eos ddomum remisit. Et cum his unà Comium, quem ipse, Atrebatibus superatis, regem ibi constituerat, cujus et virtutem et consilium probabat, et quem sibi fidelem arbitrabatur, cujusque auctoritas in his regionibus magna habebatur, mittit. Huic imperat, quas possit, adeat civitates; "horteturque, ut populi R. fidem sequantur: seque celeritèr eo venturum hnunciet. Volusenus, perspectis regionibus, quantum ei facultatis dari potuit, qui navi egredi, ac se barbaris committere, non auderet, quinto die ad Cæsarem revertitur, quæque ibi perspexisset renunciat.

Dum in his locis Cæsar, navium parandarum *causâ, moratur, ex magnâ parte Morinorum legati ad eum venerunt; qui se de superioris temporis consilio excusarent, quòd homines barbari, et nostræ consuetudinis imperiti, bellum populo Rom. fecissent; 'seque ea, quæ imperâsset, facturos pollicerentur. Hoc sibi satis opportunè Cæsar maccidisse arbitratus, quòd neque post tergum hostem relinquere volebat; neque belli gerendi, propter anni tempus, facultatem habebat; neque has tantularum rerum occupationes "sibi Britanniæ anteponendas judicabat; magnum his nume-rum obsidum imperat; Quibus adductis, eos in

fidem recepit. Navibus circiter LXXX onerariis coactis, contractisque quòd satis esse ad duas legiones transportandas existimabat; quidquid præterea navium longarum habebat, quæstori, legatis præfectisque distribuit. Huc accedebant XVIII onerariæ naves; quæ ex eo loco millibus passuum VIII vento tenebantur, quò minùs in eundem portum pervenire possent. Has equitibus distribuit; reliquum exercitum Q. Titurio Sabino, et L. Arunculeio Cottæ, legatis, in Menapios, atque in eos pagos Morinorum, ab quibus ad eum legati non venerant, deducendum dedit. P. Sulpicium Rufum legatum, cum eo præsidio, quod satis esse arbitrabatur, portum tenere jussit.

His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum tempestatem, tertiâ ferè vigilia solvit; equitesque in ulteriorem portum progredi, et naves conscendere, ac se sequi, jussit: à quibus quum id paullo tardius esset administratum, ipse horâ circiter diei IV cum primis navibus Britanniam attigit; atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit. Cujus loci hæc erat natura: Adeò montibus angustis mare continebatur, utì ex locis superioribus in littus telum adjici posset. Hunc ad egrediendum locum nequaquam idoneum arbitratus, dum reliquæ naves eò convenirent, ad horam ix in anchoris expectavit. Interim legatis tribunisque militum convocatis, et quæ ex Voluseno cognovisset, et quæ fieri vellet, ostendit: jmonuitque (ut rei militaris ratio, maximè ut res maritimæ postularent ut quæ celerem atque instabilem motum haberent ;) ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur. His dismissis, et ventum et æstum uno tempore nactus *secundum, dato signo, et sublatis anchoris, circiter millia passuum VIII ab eo loco progressus, aperto ac plano littore naves constituit.

At barbari, consilio Romanorum cognito, præmisso equitatu et essedariis, quo plerumque genere in præliis uti consuêrunt, reliquis copiis subsecuti, nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causas summa difficultas; quòd naves, propter magnitudinem, nisi in alto, constitui non poterant. Militibus autem, ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi onere armorum pressis, simul et de navibus desiliendum, et in fluctibus consistendum, et cum hostibus erat pugnandum; quum illi aut ex arido, aut paululum in aquam progressi, omnibus membris expediti, notissimis locis, tela audacter conjicerent, et equos insuefactos incitarent. Quibus

rebus nostri perterriti, atque hujus omninò generis pugnæ imperiti, non omnes eâdem alacritate ac studio, quo in pedestribus uti præliis consueverant, utebantur.

Quod ubi Cæsar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbaris inusitatior, et motus ad usum fexpeditior, paululùm removeri ab onerariis navibus, et remis incitari, et ad latus apertum hostium constitui, atque indè fundis, tormentis, sagittis, hostes propelli, ac submoveri, jussit. Quæ res magno "usui nostris fuit: Nam et navium figurâ, et remorum motu, et inusitato genere tormentorum, permoti barbari, constiterunt; ac paullùm modò pedem retulerunt. Atque, nostris militibus cunctantibus, maximè propter altitudinem maris, qui x legionis aquilam ferebat, contestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret. "¿Desilite," inquit, "milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere: Ego certè meum Reipublicæ atque Imperatori officium præstitero." Hoc quum magnâ voce dixisset, se ex navi projecit, atque in hostes aquilam ferre cepit. Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi ex navi

[ocr errors]

fidem recepit. "Navibus circiter LXXX onerariis coactis, contractisque quòd satis esse ad duas legiones transportandas existimabat; quidquid præterea navium longarum habebat, quæstori, legatis, præfectisque distribuit. Huc accedebant XVIII onerariæ naves; quæ ex eo loco millibus passuum VIII vento tenebantur, quò minùs in eundem portum pervenire possent. Has equitibus distribuit: reliquum exercitum Q. Titurio Sabino, et L. Arunculeio Cotiæ, legatis, in Menapios, atque in eos pagos Morinorum, ab quibus ad eum legati non venerant, deducendum dedit. P. Sulpicium Rufum legatum, cum eo præsidio, quod satis esse arbitrabatur, portum tenere jussit.

His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum tempestatem, tertiâ ferè vigiliâ solvit; equitesque in ulteriorem portum progredi, et naves conscendere, ac se sequi, jussit: à quibus quum id paullo ftardiùs esset administratum, ipse horâ circiter diei Iv cum primis navibus Britanniam attigit; atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit. Cujus loci hæc erat natura: Adeò montibus angustis mare continebatur, utì ex locis superioribus in littus telum adjici posset. Hunc ad egrediendum locum nequaquàm idoneum arbitratus, idum reliquæ naves eò convenirent, ad horam Ix in anchoris expectavit. Interim legatis tribunisque militum con vocatis, et quæ ex Voluseno cognovisset, et quæ fieri vellet, ostendit: monuitque (ut rei militaris ratio, maximè ut res maritimæ postularent, ut quæ celerem atque instabilem motum haberent;) ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur. His dismissis, et ventum et æstum uno tempore nactus *secundum, dato signo,, et sublatis anchoris, circiter millia passuum vist ab eo loco progressus, aperto ac plano littore na ves constituit...

« ZurückWeiter »