Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CONSULES Creantur.

9. Consules cœpêre pro uno rege duo hâc 'causâ creari; ut, si unus malus esse voluisset, alter eum, habens potestatem similem, coërceret. Et placuit, dne imperium longiùs quàm annum haberent; ne per diuturnitatem potestatis 'insolentiores redderentur, sed fciviles semper essent, qui se post annum scirent "futuros esse privatos: Fuerunt igitur anno primo, expulsis regibus, Consules Lucius Junius Brutus, qui maximè egerat ut Tarquinius "pelleretur, et Tarquinius Collatinus, maritus Lucretiæ. Sed Tarquinio Collatino statim sublata dignitas est: Placuerat enim, ne quisquam in urbe maneret, qui Tarquinius vocaretur. Ergo, accepto omni patrimonio suo, ex urbe migravit: et loco ipsius factus est Valerius Publicola Consul. Commovit tamen bellum urbi Romæ rex Tarquinius, qui fuerat expulsus, et, collectis undique multis gentibus, ut in regnum posset restitui, dimicavit.

10. In primâ pugnâ Brutus et Aruns, Tarquinii filius, "invicem se occiderunt. Romani tamen ex eâ pugnâ victores recesserunt. Brutum Romanæ matronæ, defensorem pudicitiæ suæ, quasi communem patrem, per annum luxerunt. Valerius Publicola Spurium Lucretium Tricipitinum Pcollegam sibi fecit Lucretia patrem: quo morbo mortuo, iterùm Horatium Pulvillum collegam sibi sumpsit. Ita primus annus quinque Consules habuit: cùm Tarquinius Collatinus urbe cessisset, propter nomen, Brutus prælio periisset, Sp. Lucretius morbo "mortuus eset.

11. Secundo quoque anno, iterùm Tarquinius, ut reciperetur in regnum, bellum Romanis intulit, auxilium ei ferente Porsennâ, Thuscia rege, et Romam penè cepit. Verùm tum quoque victus est. Tertio anno post reges exactos,

Tarquinius, cùm suscipi non posset in regnum, aneque ei Porsenna, qui pacem cum Romanis fecerat, auxilium 'præstaret, Tusculum se contulit, quæ civitas non longè ab urbe est; atque ibi per quatuordecim annos privatus cum uxore dpersenuit. Quarto anno post reges exactos, cùm Sabini Romanis bellum intulissent, victi sunt: et de his est triumphatum.

Quinto anno, Lucius Valerius, ille Bruti collega, et quartum Consul, fataliter mortuus est, adeò pauper, ut, collatis à populo nummis, fsumptum habuerit sepulturæ, quem matronæ, sieut Brutum, annum luxerunt.

DICTATORES CREANTUR.

12. Nono anno post reges exactos, cùm gener Tarquinii, ad injuriam soceri vindicandam, ingentem collegisset exercitum, nova Romæ dignitas est creata, quæ Dictatura appellatur, major quàm Consulatus. Eodem anno etiam Magister Équitum factus est, qui "Dictatori obsequeretur. Dictator autem Romæ primus fuit Lartius: Magister equitum primus, Spurius Cassius.

TRIBUNI PLEBIS CREANtur.

13. Sexto-decimo anno post reges exactos, seditionem populus Romæ fecit, tanquam à Senatu atque Consulibus premeretur. Tum et ipse sibi Tribunos plebis, quasi proprios_judices et defensores creavit, per quos contra Senatum et Consules tutus esse posset.

14. Sequenti anno Volsci contra Romanos bellum reparaverunt; et victi acie, etiam Coriolos, civitatem quam habebant optimam, perdiderunt.

15. Octavo-decimo anno postquam reges ejecti erant, expulsus ex urbe Quintus Marcius, dux Romanorum, qui Coriolos 'ceperat, Volscorum, civitatem, ad ipsos Volscos contendit iratus, et auxilia contra Romanos accepit. Romanos sæpe vicit: usque ad quintum milliarium urbis accessit, oppugnaturus etiam patriam suam: legatis, qui pacem petebant, repudiatis, nisi ad eum mater Veturia et uxor Volumnia ex urbe venissent: quarum fletu et deprecatione superatus, removit exercitum. Atque hic secundus post Tarquinium fuit, qui dux contra patriam suam

esset.

16. Cæsone Fabio et Tito Virginio Consu libus (Coss.) trecenti nobiles homines, qui ex Fabiâ familiâ erant, contra Vejentes bellum soli susceperunt, promittentes Senatui et Populo, per se omne certamen implendum. Itaque profecti omnes nobiles, et qui singuli magnorum exercituum duces esse deberent, in prælio fconciderunt. Unus omninò superfuit ex tantâ familiâ; qui propter ætatem puerilem duci non potuerat ad pugnam. Post hæc Census in urbe habitus est, et inventa sunt civium capitum centum novendecim [cxix] millia.

17. Sequenti anno, cùm in Algido monte, ab. urbe duodecimo fermè milliario, Romanus obsideretur exércitus, Lucius Quintius Cincinnatus Dictator est factus; qui agrum quatuor jugerum possidens, manibus suis colebat. Is, cùm in opere et arans esset inventus, sudore deterso, togam Prætextam accepit; et, cæsis hostibus, liberavit exercitum.

DECEMVIRT CREANTUR.

18. Anno trecentesimo [ccc] et altero ab urbe conditâ, imperium Consulare cessavit, et

pro duobus Consulibus decem facti sunt, qui summam potestatem haberent, Decemviri nominati. Sed cùm primo anno benè egissent, secundo unus ex iis, Appius Claudius, Virginii cujusdam, qui honestis jam stipendiis contra Latinos in monte Algido militabat, filiam virginem corrumpere voluit: quam pater occîdit, ne stuprum à Decemviro sustineret, et regres sus ad milites, movit tumultum. Sublata est Decemviris potestas, ipsique damnati sunt.

19 Anno trecentesimo decimo quinto [cccxv] ab urbe conditâ, Fidenates contra Romanos rebellaverunt. Auxilium præstabant his Vejentes, et rex Vejentium Tolumnius: quæ ambæ civitatates tam vicinæ urbi sunt, ut Fidenæ septimo [VII] Vejentes octavo-decimo [XVIII] milliario absint. Conjunxerunt se his et Volsci; sed M. Emilio Dictatore et Lucio Quintio Cincinnato Magistro Equitum, victi, etiam regem perdiderunt: Fidenæ captæ, et excisa. Post viginti [xx]inde annos, Vejentani rebellaverunt. Dictator contra ipsos missus est Furius Camillus, qui primùm eos vicit acie; mox etiam civitatem diu obsidens cepit, antiquissimam, Italiæque ditissimam. Post eam, cepit et Faliscos, non minùs nobilem civitatem. Sed commota est ei invidia, quasi prædam malè divisisset; damnatusque ob eam causam, et expulsus civitate est.

20 Statim Galli Senones ad urbem venerunt; et victos Romanos undecimo [x1] milliario ab urbe Româ, apud flumen Alliam secuti, etiam urbem occupaverunt; neque defendi quidquam nisi Capitolium potuit: quod cùm diu obsedissent, et jam Romani ffame laborarent, à Camillo, qui in vicinâ civitate exulabat, Gallis "superventum est, gravissimèque victi sunt: postea tamen, accepto etiam auro, ne Capitolium ob

siderent, recesserunt; sed secutus eos Camillus, ita cecidit, ut et aurum, quod his "datum fuerat et omnia quæ ceperant militaria signa revocaret. Ita tertium triumphans urbem ingressus est, et appellatus Secundus Romulus,, quasi et ipse patriæ conditor.

[ocr errors]
« ZurückWeiter »