Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et neque jam cineres ejectatamque favillam
Ferre potest; calidoque involvitur undique fumo.
Qudque eat, aut ubi sit, piceâ caligine tectus
Nescit; et arbitrio volucrum raptatur equorum.
Sanguine tum credunt in corpora summa vocato,
Æthiopum populos nigrum traxisse colorem.
Tum facta est Libye, raptis humoribus æstu,
Arida; tum Nymphæ passis fontesque lacusque
Deflevere comis. Queritur Bæotia Dircen,
Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas,

Nec sortita loco distantes flumina ripas
Tuta manent: mediis Tanaïs fumavit in undis,
Peneosque senex, Teuthranteüsque Caïcus,
Et celer Ismenos, cum Phocaïco Erymantho,
ÞArsurusque iterum Xanthus, flavusque Lycor-

mas, Quique recurvatis ludit Mæandros in undis; Mygdoniusque Melas, et Tænarius Eurotas. Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes, Thermodonque citus, Gangesque; et Phasis, et

Ister. Æstuat Alpheos: ripæ Spercheïdes ardent: Quodque suo Tagus amne vehit 'fluit ignibus

aurum.

Et, quæ Mæonias celebrârant carmine ripas,
Flumineæ volucres medio caluêre Caystro.
Nilus in extremum fugit perterritus orbem,
Occuluitquecaput, quod adhuc latet: ostia septem
Pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.
Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone
siccat,

[Paduinque, Hesperiosque amnes, Rhenum, Rhodanumque, Cuique fuit rerum promissa potentia, Tybrin. Dissilit omne solum: penetratque in Tartara

rimis Lumen, et infernum terret cum conjuge Regem. Et mare contrabitur: siccæque est campus arenæ, Quod modò pontus erat: quosque altum texerat

æquor,

Exsistunt montes, et sparsas Cycladas augent.
*Ima petunt pisces: nec se super æquora curvi
Tollere consuetas audent delphines in auras.
Corpora phocarum summo resupina profundo
Exanimata natant: ipsum quoque Nerea fama

est,
Doridaque, et natas, tepidis latuisse sub antris.
Ter Neptunus aquis cum torvo brachia vultu
Exserere ausus erat: ter non tulit aëris æstus.
Alma tamen tellus, ut erat circumdata ponto,
Inter aquas pelagi, contractos undique fontes,
Qui se condiderant in opacæ viscera matris,
Sustulit omniferos collo tenus arida vultus;
Opposuitque manum fronti: magnoque tremore
Omnia concutiens paulùm subsedit: et infra
Quàm solet esse, fuit: siccâque ita voce locuta
est:

[cessant, “Si placet hoc, meruique, quid ô tua fulmina Summe Deûm? bliceat perituræ viribus ignis, Igne perire tuo, clademque auctore levare. Vix equidem fauces hæc ipsa in verba resolvo :" (Presserat ora vapor:) “Tostos en adspice cri

nes! Inque oculis 'tantùm, tantùm super ora favillæ. Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem Officiique refers; quod adunci vulnera aratri, Rastrorumque fero, totoque exerceor anno? Quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges, Humano generi, vobis quòd thura ministro? Sed tamen exitium fac me meruisse: quid undæ, Quid meruit frater? cur illi tradita sorte Æquora decrescunt, et ab æthere longiùs absunt? Quòd si nec fratris, nec te mea gratia tangit; At cæli miserere tui Circumspice utrumque; Fumat uterque polus: quos si vitiaverit ignis. Atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat! Vixque suis humeris candentem sustinet axem. Si freta, si terræ pereunt, si regia cæli;

K

rem

In chaos antiquum confundimur. Eripe flammis, Si quid adhuc superest: et rerum cousule sum

mæ.' Dixerat hæc Tellus: neque enim tolerare vapoUlteriùs potuit, nec dicere plura: suumque Rettulit os in se, "propioraque Manibus antra. At Pater omnipotens Superos testatus, et ip

sum, Qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato Interitura gravi; summam petit arduus arcem: Undè solet latis nubes inducere terris; Undè movet tonitrus, vibrataque fulmina jactat Sed neque, quas posset terris inducere, nubes Tunc habuit; nec, quos cælo dimitteret, imbres. Intonat: et dextrâ libratum fulmen ab aure Misit in aurigam: paritèrque animaque rotisque Expulit, et sævis compescuit ignibus ignes. Consternantur equi: et, 'saltu in contraria facto, Colla jugo excutiunt, abruptaque lora relinquunt. Illìc fræna jacent, illìc temone revulsus Axis; in hâc radii fractarum parte rotarum: Sparsaque sunt latè laceri vestigia currûs. At Phaeton, rutilos flamma populante capillos, Volvitur in præceps, longoque per aëra tractu Fertur; ut interdum de cælo stella sereno, Etsi non cecidit, potuit cecidisse videri. Quem procul à patriâ diverso maximus orbe Excipit Eridanus: spumantiaque abluit ora.

NOTES,

GRAMMATICAL AND EXPLANATORY,

UPON THE

COLLECTANEA LATINA.

GENERAL DIRECTIONS FOR PARSING.

1 In parsing a noun, give the rule for its gender from the Propria quæ maribus;" decline it, repeat its case, number, and govern ment (if any) with the rule from the Syntax.

2 In parsing an adjective, give the rule for its form of declension from the Propria quæ maribus;” decline it, compare it, give its

case,

gender, and number, and say with what substantive or sentence it agrees; with the rule from Syntax.

3. In parsing a pronoun, if a substantive, decline it and give the rule from Syntax for its government. If an adjective, the same observations apply as in No. 2. If a relative, find its antecedent, and the rule for its agreement thereuith from the Syntax. Repeat its government, as to case, with the rule from Syntax also.

4 In parsing a verb, give the rule for its preterperfect tense and supine from the “ As in Præsenti;” if it be compounded and change its rouel, give the rule from the same. Conjugate it, and repeating its mood, number, tense, and person, give the rule for its government from the Syntax.

5 In parsing a preposition, say to what case it serves, with the rule, if there be any applicable, from Syntax.

« ZurückWeiter »