Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EVANGELIUM S. LUC. xxiv. 13.

13 PROFICISCEBANTUR autem eorum duo eo ipso die in vicum, distantem ab Hierosolymâ "stadia sexaginta, cujus nomen erat Emaus.

14 Et inter sese de omnibus iis rebus quæ acciderant colloquebantur.

15 Atque eis colloquentibus ac disputantibus ipse Jesus accedit, et cum eis iter facit.

16 Ita autem tenebantur eorum oculi, ut eum non agnoscerent.

17 Atque ille; Qui sunt isti sermones, inquit eis, quos inter vos confertis, ambulantes, didque tristes?

18 Cui unus, nomine Cleophas, ita respondit: "Tune solus adeò Hierosolymæ hospes es, ut ea nescias, quæ in eâ per hosce dies acciderunt?

19 Quænam? inquit eis. De Jesu Nazareno, inquiunt; qui vir vates fuit, re verbisque potens, et in 'Dei et in totius populi conspectu:

20 Utque eum tradiderint pontifices, magistratusque nostri, ad capitale judicium, et in crucem 'sustulerint?

21 Et tamen nos eum esse sperabamus, qui Israëlitas liberaturus esset. Accedit ad hæc omnia, quòd tertius hic dies agitur, ex quo facta

sunt.

22 Quanquàm mulieres quædam ex nostris stupefecerunt nos; quæ mane ad monimentum profectæ ;

23 Neque corpus inactæ, redierunt, et se angelorum visum vidisse dixerunt, qui eum vivere dicerent.

24 Et sociorum nostrorum quidam ad monimentum profecti, sic esse compererunt, quemadmodum dixerant fœminæ: ipsum quidem non viderunt.

25 Et ille; O socordes, inquit eis, et animo tardi kad credenda quæ tam multa dixêre vates:

C

26 Quasi verò non ea pati Christum, et ita suam inire gloriam oportuerit!

27 Tum exorsus à Mose, omnes obiens vates, eis per omnia scripta, quæ de seipso dicta forent, interpretabatur.

28 Deindè ubi prope vicum, quo proficiscebantur, ventum est, ipse se longiùs ire simulabat. 29 Sed illi eum coëgerunt, dicentes: Mane nobiscum: appetit enim vespera, et dies inclinavit. Itaque ingressus est ad manendum cum eis.

30 Atque inter accumbendum cum eis, panem sumpsit, eumque, faustâ supereo precatione usus, fregit, et eis præbuit.

31 Et illi, apertis eorum oculis, eum agnoverunt: Atque ille ex eorum conspectu devanuit.

32 Tum illi inter sese sic dicere; Nimirùm nobis ardebat animus, cùm nos in viâ alloqueretur, cùmque nobis Scripta aperiret?

33 Ergo eâ ipsâ horâ surgunt, et Hierosolymam redeunt, et congregatos inveniunt undecim, eorumque socios,

34 Qui dicebant fre ipsâ surrexisse Dominum, seque Simoni ostendisse.

35 Atque ipsi, quæ in viâ contigissent, narrare cœperunt, utque eis frangendo pane cognitus fuisset.

COLLECTANEA

EX

EUTROPII HISTORIA ROMANA.

ROME REGNATUM EST PER SEPTEM REGES. 1 ROMANUM imperium, quo neque ab exordio ullum ferè minus, neque incrementis toto orbe amplius humana potest memoria recordari, à ROMULO exordium habet; qui 'Vestalis virginis filius, et (quantùm putatus est,) Martis, cum Remo fratre, uno partu editus est. Is, cùm inter pastores latrocinaretur, octodecim annos natus, urbem exiguam in Palatino monte constituit, undecimo Calendas [xi. Kal.] Maias, Olympiadis sextæ anno tertio; post Troja excidium, ut qui plurimum minimumque tradunt, trecentesimo nonagesimo quarto.

2 Condita civitate, quam ex nomine suo ROMAM vocavit, hæc ferè egit. Multitudinem finitimorum in civitatem recepit: centum ex senioribus elegit, quorum consilio omnia ageret, quos Senatores nominavit propter senectutem. Tunc, cùm uxores ipse et populus non haberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbi nationes, atque earum virgines rapuit. Commotis bellis propter raptarum injuriam, Caninenses vicit, Antemnates, Crustuminos, Sabinos, Fidenates, Vejentes, quæ omnia oppida urbem cingunt. Et cùm ortâ subitò tempestate, non comparuisset, anno regni trigesimo septimo, ad deos transîsse

creditus, consecratus est. Deindè Romæ per quinos dies Senatores imperaverunt; et, his regnantibus, annus unus completus est.

3. Postea Numa Pompilius rex creatus est, qui bellum nullum quidem gessit, sed non minùs civitati quàm Romulus profuit. Nam et leges Romanis, moresque constituit, qui consuetudine præliorum jam latrones ac semibarbari putabantur. Annum descripsit in decem [x] menses, priùs sine aliquâ computatione confusum: et infinita Romæ esacra ac templa constituit. Morbo decessit quadragesimo tertio imperii

anno.

4 Huic successit Tullus Hostilius. Hic bella reparavit, Albanos vicit, qui ab urbe Româ duodecimo [xii] "milliario absunt. Vejentes et Fidenates, quorum alii sexto milliario absunt ab urbe Romanâ, alii octavo decimo, bello superavit. Urbem ampliavit, adjecto Cœlio monte. Cùm triginta duobus annis regnâsset, fulmine "ictus, cum domo suâ "arsit.

5. Post hunc Ancus Martius, Numæ ex filiâ nepos, suscepit imperium. Contra Latinos dimicavit: Aventinum montem civitati adjecit, et Janiculum: Ostiam civitatem supra mare sexto decimo milliario ab urbe Româ Pcondidit Vigesimo quarto anno imperii morbo periit.

6. Deindè regnum Priscus Tarquinius accepit. Hic numerum Senatorum duplicavit. 'Circum Romæ ædificavit: ludos Romanos instituit, qui ad nostram memoriam permanent. Vicit idem etiam Sabinos: et non parum agrorum, sublatum iisdem, urbis Romæ Territorio adjunxit; primusque triumphans urbem intravit: muros fecit, et cloacas; Capitolium inchoavit: Tricesimo octavo imperii anno per Anci filios occisus est, regis ejus, cui ipse successerat.

7. Post hunc Servius Tullius suscepit impe

c 3

rium, genitus ex nobili fœminâ, captivâ tamen, et ancillâ. Hic quoque Sabinos subegit: montes tres, Quirinalem, Viminalem, Esquilinum, urbi adjunxit: fossas circum murum duxit. Primus omnium Censum ordinavit, qui adhuc per orbem terrarum incognitus erat. Sub eo Roma, omnibus in Censum delatis, habuit capitum, octoginta quatuor [LXXXIV] millia civium Romanorum, cum his qui in agris erant. Occisus est quadragesimo quinto [XLV] imperii anno, scelere generi sui Tarquinii Superbi, filii ejus regis cui ipse successerat: et filiæ suæ, quam Tarquinius habebat fuxorem.

8 Lucius Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus regum, Volscos, (quæ gens ad Campaniam euntibus non longè ab urbe est) vicit: Gabios civitatem, et Suessam Pometiam "subegit: eum Thuscis pacem fecit; et templum Jovi in Capitolio ædificavit. Postea Ardeam oppugnans, in octavo decimo milliario ab urbe positam civitatem, imperium perdidit. Nam cùm filius ejus, et ipse Tarquinius junior, nobilissimi Collatini uxorem stuprâsset, eaque de injuriâ marito et patri et amicis questa fuisset, in omnium conspectu se Joccidit: propter quam causam Brutus parens, et ipse Collatinus, populum concitavit, et Tarquinio ademit imperium. Mox exercitus quoque *eum, qui civitatem, Ardeam cum ipso rege oppugnabat, reliquit, veniensque ad urbem rex, portis clausis, exclusus est. Cùmque imperâsset annos viginti quinque, cum uxore et liberis suis fugit.

Ita Romæ regnatum est per septem reges annis ducentis quadraginta tribus, cùm adhuc Roma, "ubi plurimum, vix usque ad quintum decimum milliarium possideret.

« ZurückWeiter »