Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

2 Eumque vinctum abduxerunt, et Pontio Pilato Prætori tradiderunt.

3 Tum Judas ejus proditor, videns eum esse damnatum, pœnitens reddidit triginta nummos argenteos Pontificibus et senatoribus:

4 Sese peccavisse, dicens, qui sanguinem prodidisset innocentem. At illi, Quid dad nos? inquiunt: Tu videris.

5 Ille verô, abjectis in templo nummis, discessit, et se laqueo præfocatum ivit.

6 Pontifices autem, sumptis nummis, dixerunt, feos non licere in templi fiscum referre, quippe . cùm pretium esset sanguinis.

7 Itaque capto consilio, emerunt eis agrum figuli, ad peregrinorum sepulturam.

h

8 Ideòque vocatus est ager ille, Ager Sanguinis, ad hunc diem.

9 Tunc accidit quod à Jeremiâ vate dictum fuerat, his verbis: Itaque sumpserunt triginta argenteos, pretium æstimati, quem licitati emerunt ab Israelitis.

10 Eosque impenderunt in agrum figuli, quemadmodum mihi præcepit Dominus.

11 Jesus autem 'stetit ante Prætorem, eumque sic Prætorinterrogavit: Esne tu Rex Judæorum? Cui Jesus; Est ut dicis; inquit.

12 Quùmque à Pontificibus et Senatoribus accusaretur, nihil respondit.

13 Tunc Pilatus dixit ei: Non audis quæ contra te testantur?

14 At ille ei ad nullum prorsús verbum respondit, adeò ut valdè miraretur Prætor.

15 "Per festum autem solebat Prætor unum vinctum plebi remittere, quem vellent.

16 Habebant tum quendam vinctum illustrem, nomine Barabbam.

17 Igitur cùm convenissent, dixit eis Pilatus: PUtrum vultis vobis remittam? Barabbam, an Jesum, cognomento Christum?

18 (Sciebat enim eum per invidiam ab eis esse traditum.)

19 Sedente autem eo pro atribunali, sie ei significandum curavit ejus uxor: Nihil tibi rei sit cum innocente isto: Multa enim hodiè secundùm quietem 'passa sum propter eum.

20 Pontifices verò et Senatores plebi 'persuaserunt, ut Barabbam peterent, Jesumque perde

rent.

21 Itaque quum Prætor ex eis quæsivisset, utrum duorum vellent ut eis remitteret, dixerunt Barabbam.

22 Et Pilatus; Quid ergo, inquit eis, faciam de Jesu, nomine Christo? Cui omnes, Crucifigatur, inquiunt.

23 Et Prætor: Quid enim mali fecit? At illi fvehementiús clamare, Crucifigatur.

24 Igitur videns Pilatus, se non solùm nihil proficere, sed etiam majorem tumultum fieri, sumptâ aquâ, manus coram plebe slavit, dicens: Ego insons hujus innocentis sanguinis sum: Vos videritis.

25 Et universus populus sic respondit: Ejus sanguinem luamus nos, nostrique "nati.

26 Tunc ille Barabbam remisit eis; Jesum autem verberavit, et 'crucifigendum tradidit.

27 Tum Prætoriani milites Jesum in prætorium ducunt, et ad eum totam cohortem congregant: 28 Eumque spoliatum induunt chlamyde coccineâ.

29 Et contextam ex spinis coronam imponunt ejus 'capiti, et arundinem in ejus dextram, atque ita ante eum congenulantes, illudunt ei, dicenteş, Salve, Rex Judæorum!

30 Eumque conspuunt, et, sumptâ arundine, mei caput contundunt.

31 Deindè postquam ei illuserunt, spoliant eum chlamyde, ipsiusque vestibus "induunt, et in crucem tollendum abducunt.

[ocr errors]

32 Exeuntes autem nacti sunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem, quem coëgerunt Jesu ferre crucem.

33 Deindè ubi venerunt in locum nomine Golgotha, qui Calvariæ locus appellatur,

34 Dederunt ei bibere acetum cum felle mixtum: Quod ille, quum gustâsset, noluit bibere.

35 Eo autem crucifixo, ejus vestimenta, sorte jactâ, dispertiverunt, ut comprobaretur dictum illud vatis: Mea inter sese vestimenta partiti, super veste meâ sortem jecerunt.

36 Igitur sedentes eum illic observabant.

37 Posuerunt autem supra caput ejus, scriptam ejus causam: Hic est Jesus, Rex Judæorum. 38 Tum crucifiguntur cum eo latrones duo; alter ad dextram, alter ad sinistram.

32 Qui præteribant autem, ei maledicebant, motantes sua capita,

40 Et dicentes: Qui templum destruis, et triduò instauras, serva teipsum: Si Dei filius es, descende de cruce.

41 Similiter et Pontifices cum Scribis et Senatoribus illudentes, dicebant:

42 Alios servavit, seipsum servare non potest. Si Israëlitarum Rex est, descendat nunc de cruce, et ei credemus.

43 Deo confidit; liberet nunc eum, si ei favet: quandoquidem dixit esse se Dei filium.

44 Atque idem ei etiam latrones cum eo crucifixi exprobrabant.

45 A sextâ autem horâ extiterunt per universam terram tenebræ, usque ad horam nonam. 46 Circa nonam horam exclamavit Jesus magnâ voce, dicens, Eli, Eli, lama sabacthani! hoc est, Mi Deus, mi Deus! cur me dereliquisti? 47 Quo audito, quidam 'horum, qui illic aderant, dicebant, Eum vocare Eliam.

48 Ac statim cucurrit eorum unus, sumptâ

que spongiâ, et aceto repletâ, et affixâ arundini, dabat ei bibere.

49 At reliqui dixêre: Sine, videamus an veniat Elias 'servatum eum.

50 Jesus autem, cùm rursùm ingenti voce clamâsset, emisit spiritum.

51 Et ecce templi velum in duas partes, à summo ad imum fissum est, et terra commota est, et saxa fissa.

52 Et monimenta daperta, multaque corpora sanctorum, qui obdormiverant, surrexerunt.

53 Qui ex monimentis egressi, post ejus resurrectionem, ingressi sunt in sanctam urbem, et multis apparuerunt.

54 Centurio verò, et ejus comites Jesum custodientes, viso terræ motu, et iis quæ acciderant, vehementèr territi, confessi sunt, Eum verè Dei filium fuisse.

EVANGELIUM S. MATT. xxvii. 57.

57 SUB vesperam venit dives homo ab Arimathæâ, nomine Josephus, qui et ipse fuerat à Jesu disciplinâ.

58 Is Pilatum aggressus, petiit Jesu corpus. Tum Pilatus jussit tradi corpus.

59 Et Josephus sumptum corpus involvit mundo linteo,

60 Et in suo novo monimento posuit, quod in saxo exciderat, advolutoque ingenti lapide ad ostium monimenti, discessit.

61 Quum quidem illic esset Maria Magdalena, et altera Maria, è regione sepulchri sedentes. 62 Postero die, qui est post Præparationem, .coïverunt Pontifices et Pharisæi ad Pilatum,

63 Et eum sic allocuti sunt: Domine, meminimus deceptorem illum dicere, cùm adhuc viveret, sese intra tres dies esse resurrecturum:

64 Quarè jube muniri sepulchrum, usque ad diem tertium, ne fortè ejus discipuli eum nocte asurreptum eant, dicantque populo, eum ex mortuis surrexisse, atque ita novus oriatur error, bpriore deterior.

65 Quibus Pilatus; Habetis custodiam, inquit: ite id munitum vestro modo.

66 Ita illi sepulchrum munitum iverunt: et lapidem præter adhibitam custodiam, sigillârunt.

EVANGELIUM S. JOHAN. xx. 1.

1 PRIMO autem post Sabbatum die, Maria Magdalena manè venit, cum adhuc tenebræ forent, ad monimentum, et saxum aspicit famotum à monimento.

2 Itaque currit, et ad Simonem Petrum, atque alterum discipulum, quem Jesus amabat, venit, eisque sic dicit: Sublatus est ex monimento Dominus, neque scimus ubi sit positus.

3 Igitur egressus Petrus et alter discipulus, venerunt ad monimentum.

4 Accurrentibus simul ambobus, alter discipulus "Petro celeriùs præcucurrit, priorque venit ad monimentum,

5 Et introspiciens vidit quidem jacentia lintea, non tamen introgressus est.

6 At Simon Petrus eum sequens venit, et in monimentum ingressus, videt jacentia lintea,

7 Et sudarium, quod super ejus capite fuerat, non cum linteis jacens, sed seorsum in uno loco involutum.

8 Tum demùm intravit etiam alter discipulus, qui prior venerat ad monimentum; viditque, et credidit:

9 Nondum enim literas intelligebant, oportere eum ex mortuis resurgere.

10 Itaque rursùs ad se discesserunt discipuli.

« ZurückWeiter »