Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][merged small]

EVANGELIUM S. JOHAN. i. 1. 1. In principio erat sermo, et sermo erat apud Deum, et Deus erat is sermo.

2. bIs erat in principio apud Deum.

3. "Omnia per eum facta sunt, et absque eo factum est nihil quod factum sit.

4. In eo vita erat, et vita erat lux hominum.

5. Et lux in tenebris lucet, nec eam comprehenderunt tenebræ.

6. fFuit homo missus à Deo, nomine Johannes.

7. &Is venit ob testimonium, ut de luce testa retur, ut omnes per eum crederent.

8. Non erat ille ipsa lux, sed qui de luce testaretur.

9 Erat ipsa vera lux, quæ collustrat omnem hominem venientem in mundum.

10. jIn mundo erat, et mundus per eum factus fuit, et mundus eum non cognovit.

11. "In sua venit, et sui eum non acceperunt.

12. 'Quicunque autem eum acceperunt, iis eam potestatem dedit, ut Dei filii fierent, fidem habentibus ejus nomini.

13. "Qui nonex sanguine, nec ex voluntate carnis, nec ex voluntate viri, sed ex Deo geniti sunt.

14 "Et sermo caro factus et apud nos gratiæ veritatisque plenus habitavit: ejusque splendorem, ut unigenæ à Patre splendorem, aspeximus. EVANGELIUM S. JOHAN. i. 19. 19. Hoc est Johannis testimonium, tum quum &miserunt Judæi Hierosolymâ Sacerdotes et Levitas, qui ex eo quærerent, Quis 'esset?

20 Atque ille dconfessus est, neque negavit: confessus est ése non esse Christum.

21. Quid ergo? inquiunt illi interrogantes : Elias es tu? Non sum, inquit. Vates es tu? Non, inquit ille respondens.

22 Et illi, Quis es? inquiunt ei; ut responsum hdemus eis, qui nos miserunt: Quid de teipso dicis?

23. Ego sum, inquit, Vox in solitudine jclamantis: kCorrigite Domini viam, 'quemadmodum dixit Esaias vates.

24. Tum qui erant missi (erant autem ex Pharisæis) sic eum "interrogârunt :

25 "Quid ergo baptizas, si tu neque Christus es, nec Elias, nec vates ?

26. Ego aquâ baptizo, inquit eis respondens Johannes: sed inter vos 'adest quem vos non Prostis.

27. Is est, qui et post me venit, et ante me fuit; 'cujus ego non sum dignus qui calcei corrigiam solvam.

28. Hæc 'Bethabaræ facta sunt, trans Jordanem, ubi baptizabat Johannes.

EVANGELIUM S. MATT. ii. 13. 13 Domini angelus Josepho in somnis apparet: Surge, inquit, et Sassumpto puero, ejusque matre, fuge in Ægyptum, et illic esto, donec ego te moneam: "quæsiturus est enim puerum Herodes, ad necem.

14. Igitur ille 'surgit, et unà_cum puero, ejusque matre, noctu "concessit in Ægyptum.

15 Ibique fuit usque ad Herodis obitum; ut confieret quod fuerat à Domino dictum per vatem ita dicentem: Ex Ægypto evocavi filium meum.

16 Tunc Herodes, videns bse à Magis illusum esse, adeò iratus est, ut miserit 'interfeetum pueros, quotquot Bethlehemæ, et in toto ejus territorio erant, infra bimatum, pro tempore quod à Magis &perquisierat.

17 Tunc faccidit id, quod a Jeremiâ vate ita dictum fuerat:

18 Auditur apud Ramam, vox, lamentatio, comploratioque, et multus questus; Rachel est, suos natus deplorans insolabiliter, quia perierunt.

EVANGELIUM S. JOHAN. ii. 1. 1 Tertio autem bdie nuptiæ factæ sunt Canæ in Galilæâ, ubi et kJesu mater erat.

2 Et Jesus, 'ejusque discipuli, ad nuptias vocati sunt.

3 Quumque mdefecisset vinum, Jesum mater sic "alloquitur: Vinum non habent.

4 Cui Jesus: Quid tum postea, mulier? nondum venit hora mea.

5 Mater ministros Pmonuit, ut quod ille eis jussisset, facerent.

6 Erant illic posita sex lapidea solia, ut 'ferebat Judæorum purificatio, Ssingula binarum ternarumvé metretarum capacia.

7 Ea solia ut aquâ replerent, jussit 'eis Jesus. Quumque ad summum usque 'replevissent,

8. Jussit ut nunc 'haurirent, et convivii magistro ferrent: Atque illi tulerunt.

9 Ut vero gustavit convivii magister factum ex aquâ vinum, ignarus undè esset (nam ministri quidem sciebant, qui aquam hauserant,) sponsum accersit,

10 Et sic alloquitur: quum omnes homines primùm bonum vinum Wapponant, deinde, 'potis

convivis, deterius; tu bonum vinum hucusque aservâsti.

11 Hoc præbuit miraculorum initium Jesus Carræ in Galilæa, suamque gloriam bostendit et ei fidem habuerunt ejus discipuli.

EVANGELIUM S. JOHAN. viii. 46. 46 Dixit Jesus, Quis me vestrum coarguerit peccati? Quod si verum dico, cur dmihi vos non creditis?

47 fQui à Deo est, Dei verba audit. Vos ideò non auditis, quòd à Deo non estis.

48 Tum contrà Judæi: An non rectè dicimus nos, Te esse Samaritanum; et dæmonium habere?

49 Quibus Jesus respondit: Ego dæmonium non habeo, sed Patrem meum honoro: Vos vero me bprobro afficitis.

50 Sed non ego imeæ gloriæ studeo: Est qui studeat, et judicet.

51 Hoc vobis etiam atque etiam confirmo, si quis meæ orationi paruerit eum nunquam jyisurum esse mortem.

52 Tum Judæi: Nunc kintelligimus te dæmonium habere. Abrahamus ipse 'mortuus est, ipsique vates; et tu dicis, Si quis morationi tuæ paruerit, eum nunquam visurum esse mortem.

53 Num tu "major es 'patre nostro Abrahamo? qui tamen mortuus est, et vates ipsi mortui sunt. Quem tu te facis ?

54 Respondit Jesus: Si ego Pmeipsum laudarem, laudatio mea nihil esset. Est Pater meus qui me laudat, quem vos dicitis esse vestrum Deum,

55Et tamen eum non novistis. At ego eum novi: Et si eum mihi notum esse negarem, lvestri similis essem, mendax: Sed eum novi ejusque dictis pareo.

56 Abrahamus ille parens vester meam diem videre gestivit, et vidit 'idque lætatus est.

57 At Judæi; quinquaginta &annos nondum habes, et Abrahamum vidisti?

58 Quibus Jesus: Hoc mihi certò certòque credite, priusquàm Abrahamus esset, ego sum.

59 Tum illi lapides sustulerunt, quos in eum conjicerent. At Jesus sese cabdidit, et ex fano dexiit.

EVANGELIUM S. MATT. xxiv. 23. 23 Tunc si quis vobis edixerit; Ecce hîc Christus, aut hîc; ne creditote:

24 fExistent enim falsi Christi, falsique vates, qui tanta portenta ac prodigia Bedent, ut decipiantur (si fieri posset) etiam electi.

25 En prædixi vobis.

26 "Si igitur vobis dicetur in sylvis adesse; ne exitote: si in penetralibus, ne creditote.

27 Ut enim fulgur ab oriente profectum apparet ad occidentem, sic erit adventus Filii hominis.

28 Nam ubicunque erit kcadaver, eò congregabuntur aquilæ.

29 Protinus autem post illius temporis calamitatem, sol obscurabitur, neque luna suum splendorem emittet, et stellæ de cælo cadent, cælique potestates 'concutientur.

30* Ac tum apparebit in cælo signum Filii hominis. Tum verò plangent omnes terrarum nationes videbuntque Filium hominis venientem in cælestibus nubibus, cum multâ potentiâ atque gloriâ;

31 Qui suos nuncios mittet cum vocalissimấ tubâ, qui ejus electos à quatuor ventis, ab mextremo cæli ad alterum extremum, congregabunt.

EVANGELIUM S. MATT. xxvii. 1. 1 ΜΑΝΕ autem consilium inierunt omnes Pontifices et Senatores populi contra Jesum, de eo interficiendo;

« ZurückWeiter »