Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

17 Quae laedunt oculum, festinas demere; si quid
Est animum, differs curandi tempus in annum?
Dimidium facti, qui coepit, habet; sapere aude;
Incipe. Qui recte vivendi prorogat horam,
Rusticus exspectat, dum defluat amnis; at ille
Labitur et labetur in omne volubilis aevum.
18 Pronaque cum spectent animalia cetera terram,
Os homini sublime dedit, caelumque tueri

19

Jussit et erectos ad sidera tollere vultus.

Editus in lucem jacuit sine viribus infans ;
Mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum,
Paulatimque tremens et nondum poplite firmo
Constitit, adjutis aliquo conamine nervis.

Inde valens veloxque fuit, spatiumque juventae
Transit et, emensis medii quoque temporis annis,
Labitur occiduae per iter declive senectae.

20 Cuncta fluunt, nihil est toto, quod perstet, in orbe; Ipsa quoque assiduo labuntur tempora motu,

Non secus ac flumen: neque enim consistere flumen Nec levis hora potest; sed ut unda impellitur unda, Urgeturque prior veniente urgetque priorem, Tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur. 21 Parva sit exemplo magni formica laboris :

Ore trahit, quodcunque potest, atque addit acervo, Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. 22 O fortunatos nimium, sua si bona norint,

Agricolas! quibus ipsa, procul discordibus armis,
Fundit humo facilem victum justissima tellus.
His secura quies et nescia fallere vita,

Dives opum variarum; his latis otia fundis,
Speluncae vivique lacus; his frigida tempe,
Mugitusque boum mollesque sub arbore somni.
23 Hic tamen hanc mecum poteris requiescere noctem
Fronde super viridi; sunt nobis mitia poma,
Castaneae molles et pressi copia lactis;

Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbrae.
24 Forte per angustam tenuis vulpecula rimam
Repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus
Ire foras pleno tendebat corpore frustra.

Cui mustela procul: "Si vis" ait "effugere istine,
Macra cavum repetes artum, quem macra subisti."

4. ELEGIAC VERSES.

1 Artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est, Pectora mollescunt asperitasque fugit.

2 Impatiens animus nec adhuc tractabilis arte Respuit atque odio verba monentis habet. Si tibi difficilis formam natura negavit,

3

Ingenio formae damna repende tuae.

4 Singula quid referam? nil non mortale tenemus, Pectoris exceptis ingeniique bonis.

5 Acer et ad palmae per se cursurus honores,
Si tamen horteris, fortius ibit equus.
6 Certe non parvas animo dat gloria vires,
Et fecunda facit pectora laudis amor.

7 Si te deficiant vires, audacia certe

8

9

Laus erit; in magnis et voluisse sat est. Audendum est, fortes adjuvat ipse deus. Fac properes, nec te venturas differ in horas; Qui non est hodie, cras minus aptus erit. 10 Quam cito purpureos deperdit terra colores, Quam cito formosas populus alba comas! Quam jacet, infirmae venēre ubi fata senectae, Qui prius Eleo est carcere missus equus! Vidi jam juvenem, premeret cum serior aetas, Maerentem, stultos praeteriisse dies.

11 Cernis, ut ignavum corrumpant otia corpus, Ut capiant vitium, ni moveantur, aquae. 12 Fertilis, assiduo si non renovetur aratro,

Nil nisi cum spinis gramen habebit ager.
Tempore qui longo steterit, male curret, et inter
Carceribus missos ultimus ibit equus.
Ingenium quoque sic longa rubigine laesum
Torpet et est multo, quam fuit ante, minus.
13 Dum vires annique sinunt, tolerate labores;
Jam veniet tacito curva senecta pede.

14 Venturae memores jam nunc estote senectae,
Sic nullum vobis tempus abibit iners.
Nec, quae praeteriit, iterum revocabitur unda,
Nec, quae praeteriit, hora redire potest.
Utendum est aetate, cito pede labitur aetas,
Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.

15 Nil ita sublime est supraque pericula tendit,
Non sit ut inferius suppositumque deo.
16 Omnia sunt hominum tenui pendentia filo,
Et subito casu, quae valuere, ruunt.

17 Vilia qui quondam miseris alimenta negarat,
Nunc mendicato pascitur ipse cibo.
Passibus ambiguis Fortuna volubilis errat,
Et manet in nullo certa tenaxque loco;
Sed modo laeta manet, vultus modo sumit acerbos,
Et tantum constans in levitate sua est.

18 Rara quidem virtus, quam non fortuna gubernet,
Quae maneat stabili, cum fugit illa, pede.
19 Luxuriant animi rebus plerumque secundis,
Nec facile est aequa commoda mente pati.
20 Si, quoties peccant homines, sua fulmina mittat
Juppiter, exiguo tempore inermis erit.

21 Non bove mactato caelestia numina gaudent, Sed, quae praestanda est et sine teste, fide. 22 Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra Pectora pro facto spemque metumque suo. 23 Crede mihi: bene qui latuit, bene vixit, et intra Fortunam debet quisque manere suam.

24 Non ideo debet pelago se credere, si qua Audet in exiguo ludere cymba lacu.

25 Dum petit infirmis nimium sublimia pennis
Icarus, Icariis nomina fecit aquis.

26 Quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas,
Icarus immensas nomine signet aquas?
Nempe quod hic alte, demissius ille volabat:
Nam pennas ambo non habuere suas.
Tu quoque formida nimium sublimia semper,
Propositique, precor, contrahe vela tui.

27 Tabida consumit ferrum lapidemque vetustas,
Nullaque res majus tempore robur habet.
28 Gutta cavat lapidem; consumitur annulus usu,
Et teritur pressa vomer aduncus humo.

29 Parva necat morsu spatiosum vipera taurum : A cane non magno saepe tenetur aper. 30 Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas: Sub qua nunc recubas arbore, virga fuit. Nascitur exiguus, sed opes acquirit eundo, Quaque venit, multas accipit amnis aquas. 31 Principiis obsta! sero medicina paratur, Cum mala per longas convaluere moras.

32 Firma valent per se nullumque Machaona quaerunt; Ad medicam dubius confugit aeger opem.

33 Temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt,
Et data non apto tempore vina nocent.
34 Non est in medico semper, relevetur ut aeger,
Interdum medica plus valet arte malum.

35 Perfer et obdura! dolor hic tibi proderit olim ;
Saepe tulit lassis succus amarus opem.
36 Ut corpus redimas, ferrum patieris et ignes,
Arida nec sitiens ora levabis aqua?

Ut valeas animo, quicquam tolerare negabis?
At pretium pars haec corpore majus habet.
37 Rebus in angustis facile est contemnere vitam;
Fortiter ille facit, qui miser esse potest.

38 Si numeres anno soles et nubila toto,

39

Invenies nitidum saepius isse diem.

Nulla dies adeo est australibus humida nimbis,
Non intermissis ut fluat imber aquis.

Nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo
Mixta fere duris utilis herba rubis.

Nil adeo fortuna gravis miserabile fecit,
Ut minuant nulla gaudia parte malum.

40 Mors mea ne careat lacrimis; linquamus amicis
Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu.

41 In terris mercede caret per seque petenda est
Externis virtus incomitata bonis.

42 Nec magnus census nec clarum nomen avorum,
Sed probitas magnos ingeniumque facit.
Carmine fit vivax virtus, expersque sepulcri
Notitiam serae posteritatis habet.

43

44 Pieridas, pueri, doctos et amate poetas,
Aurea nec superent munera Pieridas.
Quem referent Musae, vivet, dum robora tellus,
Dum caelum stellas, dum vehet amnis aquas.
45 Ingenium quondam fuerat pretiosius auro,
At nunc barbaries grandis habere nihil.
46 Aurea nunc vere sunt saecula; plurimus auro
Venit honos; auro conciliatur amor.

Ipse licet Musis venias comitatus, Homere,
Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras.
47 Donec eris felix, multos numerabis amicos,
Tempora si fuerint nubila, solus eris.

48 Scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum,
Tempore sic duro est inspicienda fides.
Dum juvat et vultu ridet Fortuna sereno,
Indelibatas cuncta sequuntur opes:

At simul intonuit, fugiunt, nec noscitur ulli,
Agminibus comitum qui modo cinctus erat.
49 Haud ullas portabis opes Acherontis ad undas;
Nudus ad infernas, stulte, vehere rates.

50 Nescio qua natale solum dulcedine captos
Ducit et immemores non sinit esse sui.
51 Rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
Rectorem dubiae navita puppis amat.

52 Navita de ventis, de tauris narrat arator,
Enumerat miles vulnera, pastor oves.
53 Fertilior seges est alienis semper in agris,
Vicinumque pecus grandius uber habet.

54 Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona
Spicea, quae templi pendeat ante fores.

55 Poma dat autumnus, formosa est messibus aestas,
Ver praebet flores, igne levatur hiems.
56 Aspera hiems adoperta gelu nunc denique cedit,
Et pereunt victae sole tepente nives.
Arboribus redeunt detonsae frigore frondes,
Uvidaque in tenero palmite gemma tumet:
Quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras,
Fertilis occultas invenit herba vias.

57 Jam violas puerique legunt hilaresque puellae,
Rustica quas nullo terra serente vehit.
Prataque pubescunt variorum flore colorum,
Indocilique loquax gutture vernat avis.

58 Non tellus eadem parit omnia: vitibus illa
Convenit, haec oleis, hac bene farra virent.
59 Terra salutares herbas eademque nocentes

Nutrit, et urticae proxima saepe rosa est. 60 Nutritur vento, vento restinguitur ignis,

61

Lenis alit flammam, grandior aura necat.
Nil prodest, quod non laedere possit idem.
Igne quid utilius? Si quis tamen urere tecta
Comparat, audaces instruit igne manus.
Eripit interdum, modo dat medicina salutem,
Quaeque juvet, monstrat, quaeque sit herba nocens.
Discitur, innocuas ut agat facundia causas:
Protegit haec sontes immeritosque premit.

« ZurückWeiter »