Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quod, quamvis nemo est, cujus referatur ad aures,
Sic tamen absumo decipioque diem.
Ergo, quod vivo, durisque laboribus obsto,
Nec me sollicitae taedia lucis habent,

105 Gratia, Musa, tibi: nam tu solatia praebes ;
Tu curae requies, tu medicina venis;
Tu dux et comes es; tu nos abducis ab Istro,
In medioque mihi das Helicone locum.
Tu mihi, quod rarum, vivo sublime dedisti
Nomen, ab exsequiis quod dare fama solet.
Nam tulerint magnos quum secula nostra poëtas,
Non fuit ingenio fama maligna meo;

110

Quumque ego praeponam multos mihi, non minor illis
Dicor, et in toto plurimus orbe legor.

115 Si quid habent igitur vatum praesagia veri,
Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.

Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam
Jure, tibi grates, candide lector, ago.

APPENDIX.

VERSUS MEMORIALES.

1. DIFFERENCE OF QUANTITY IN CERTAIN WORDS.

1 Est ăcer in silvis, equus ācer Olympia vincit.

Non apparet iners, faciendas appăret ut res.

Calīgas, manicas călīgasque ubi cernere non est.
Voce tremente cănet, qui toto vertice cānet.
5 Deficit ille cănis, cui candent tergora cānis.
In magno et cāro prostat căro rara macello.
Cedo facit cessi, cecidi cado, caedo cecīdi.

Fert ancilla colum, penetrat res humida cōlum.
Vin' bonus esse comes? Sermones occipe cōmes.
10 Compte comas puer; heus! cōmis comes esto magistro.
Quod mihi consuĕram, consuēram tendere rete.
Bellandi cupido damno est sua saepe cupido.

Non violant decoris memores praecepta decōris.
Dedĕre dis animum par est, qui tanta dedere.
15 Vin' tibi dicamus, cui carmina nostra dicemus?
Diffidit is foedus, male qui diffidit amico.
Per rēges, deus, atque duces dūcesque regesque.
Carnem sanus edit, carmen doctissimus ēdit.
Educat hic catulos, quos mox educat in apros.
20 Si sapis, ēs, ut sis: nimirum non és edendo.

Qui fabula ludunt, pueris et fabula grata est.
Ni sit fida fides, non fides: quaere fideles.
Decepit me saepe frětum nimis abiete frētum.

Per quod quis peccat, per idem punitur et idem. 25 Indicat bellum rex huic, qui se indicat hostem. Non talos jacerent, si ludicra prava jacērent.

Si potans sermone labes, fuge: nam prope läbes.
Est gravis ille lăbor, cujus sub pondere labor.
Cum ratione leges, quem magna ad munera lēges.
30 Tu, quaecunque legis, non instar lēgis habebis.
In silvis lepores, in verbis quaere lepōres.
Imberbis lēvis; levis est, qui pondere parvo est.
Non liber, ut sis liber, aget, sed recta voluntas.
Deceptura viros pingit mala femina mālas.

35 In rate triste mălum, quum fracta est turbine mālus.
Malo mihi pulchrum mālo decerpere mālum.
Nobilis est mulier matrōna, at Matrona flumen.
Officium miseris offers, si miseris aera.
Frumentum molitur, sed homo mōlītur agenda.
40 Sunt bene mōrati multi nec in urbe morati.
Non sunt se fisi, nisi qui sunt numine nīsī.
Nitĕre cum studio, si vis aliquando nitère.
Sit nota nota: notus ventus, sed nõtus amicus.
Oblitus decoris ne dedecore oblitus adsit.
45 Obsidet obsidens, possidens possidet exin.
Occidet latro, misere quoad occidet ipse.
Omnia jam fiunt, fieri quae posse negabam.
Os ōris produc, sed ŏs ossis corripe, quaeso.
Stagnat sicca pălus, fixus stat pālus acutus.
50 Saepe puer pāret, păret ut sibi dona parentis.
Gaudet uterque părens, quum filius est bene pārens.
Pendere vult justus, sed fur pendēre recusat.
Est color in pica picoque nivisque picisque.
Ludo pila, pilum contorqueo, pila columna est.
55 Pro reti aut regione plăga est, pro verbere plāga.
Sunt cives urbis populus, sed pōpulus arbor.
Si vitare potes, ne plurima pocula pōtes.
Profectus ostende, schola non ante profectus.

Non quae quisque refert, sapientis discere refert. 60 Dat repente gradu serpens, fuge, damna repente. Si qua sēde sedes, atque est tibi commoda sēdes, Illa sēde sede, si nova tuta minus. Lacte serum, sērumque die secernitur ipso. Num natale solum placet omni tempore sōlum? 65 Hos non suspicio, quibus est suspicio prompta.

Integer est tõtus, tõtus est, quotus ordine, quivis.
Tribula grana terit, tribuli nascuntur in agris.

Gressum fige vădis, quando per flumina vādis.
Spondet vas vadis, at vas vāsis continet escam.
70 Si transire vělis mariş undas, utere vēlis.
Veneris ad Veneris, mecum vēnēris ut inde.
Merx venit numis, věnit huc aliunde profectus.
Vincitur victus, vinctus non vincitur ultro.
Ni probitate vires, male jactas, inscie, vīres.
75 Ut rem quamque voces, debes cognoscere vōces.
Vōmere quam tollis, võmere agrum terra videtur.

2. DIFFERENCE OF MEANING IN CERTAIN WORDS.

Cantat acanthis avis, sed crescit acanthus in agris.
Plus aetate graves hieme atque aestate premuntur.
Qui confirmat, ait, sed qui responsa dat, inquit.
80 Alga venit pelago, sed nascitur ulva palude.
Sancta voces arcana, putes secreta profana.

85

Arma tegunt corpus, quod figere tela minantur.
Armus brutorum est, humerus ratione fruentum.
Turbat asilus equos, miseros suscepit asylum.

Fac felix aliis videare tibique beatus.
Bilis inest felli, si fel vesica putatur.

Qui sculpit, caelat, servans abscondita celat.
Splendent candidus atque niger, non albus et ater.
Haec cassis galea est, hi casses retia signant:
90 Casside conde caput, capiantur cassibus apri.
Clava ferit, clavus firmat, clavisque recludit.
Cominus ense ferit, jaculo cadit eminus ipse.
Comoedi scenam, comedones quaerite coenam.
Comamur magnam, molimur difficilem rem.
95 Consortes fortuna eadem, socios labor idem,
Unum collegas efficit officium;

Sed caros faciunt schola, ludus, mensa sodales.
Corrigit invitos, emendat cura sequaces.

Sanguis inest venis, cruor est de corpore fusus.
100 Immotus jacet, at motus sunt signa cubantis.
Est cutis in carne, at detracta a corpore pellis.
Delige cum cura, tum dilige semper amicum.

Deleo quod scriptum est, sed flammam exstinguo lucernae. Longius ire nequit, quicunque diutius ivit. 105 Uxorem vir ducit, at illi femina nubit.

110

Edicunt reges, indicit festa sacerdos ;
Indicat auctorem facti, qui novit eundem.
Expetit hoc nemo, quod non satis expedit ipsi.
Expugnat capiens, oppugnans obsidet urbem.

Fas res divinas, at jus humana tuetur.
Forfice sartores, tonsores forpice gaudent,

At faber ignitum forcipe prensat opus.
Fornix est arcus, sed fornax saxa perurit.

Pistor habet furnum, fornace hypocausta calescunt.
115 Mordet equus frenos, vector quem flectit habenis.
Frontem dic. capitis, frondem dic arboris esse.
Gignit ager fruges, nascuntur in arbore fructus.
Vincentes fugies, sed victos ipse fugabis.
Quis duxit bellum, Poenus quod gessit et egit?

120 Gibba premit tergum, sed collo struma molesta est.
Bruto gurgulio est, homini gula, guttur utrique.
Esca sapit pulchre, quam gustat lingua libenter.
Mobile dependet, sed res immobilis haeret.
Ales hirundo canit, nat hirudo, movetur arundo.
125 Arma movent hostes, inimici jurgia nectunt.
Invidus invidiae reus ipse invitus agetur.
Castra sacramentum, jusjurandum fora poscunt.
Lacteo lac sugo; lacto lac praebeo nato:
Infans dum lactet, nutrix hunc sedula lactat.
130 Laetitiam vultu prae te fers, gaudia mente.
Ne fer laternam, quum prodis, absque lucerna.
Non licet asse mihi, qui me non asse licetur.
Tango lyram digitis, sed liram vomere findo.
Ad mare litus habes, ambas ad flumina ripas.
135 Scripta locos praebent, praebent loca terra polusque.
Humidus est intra madidusque est uvidus extra.
Articulus membri, sed membrum corporis est pars.
Mente pia mensa fruere, omni mense parata.
Venduntur merces, operantibus est data merces.
140 Sperne minas auri, vulgi contemne minas, rex.
Confundit temere miserum cum paupere tiro.
Muros cum vallis ac fossis moenia dicas.
Dat mortem natura, necem vis, fataque letum.
Mulcet equos famulus, sed vaccas rustica mulget.
145 In muris mures murique in moenibus insunt.

Sis unus semper nostrum nostrique memento.
Nucleus in pomis, granum reperitur in herbis.

Otia dant odium: non hoc habet otia multa.
Olfacis id, quod olet: fragrat, non foetet odorum.
150 Dic, opus est, operam confundere semper opesque.
Nox operit terras, fures te quum opperiuntur.

Qui didicit, gnarus, qui exercuit, ille peritus.
Praeco vocet cives, adeat caducifer hostes.

Vas vitam, nummos praes praestat, sponsor utrumque.
155 Prandia nulla gulo nisi post jentacula sumit.
Prora prior, puppis pars ultima, et ima carina.
Prospera fert fortuna, deus dat fausta supremus.
Prunus habet prunum, prunam focus, aura pruinam.
Forfice tondentur, quos stricta novacula radit.

160 Ipse regit cives regnans rex sive senatus. Aemulus invidia, rivalis amore movetur. Corpore robustus diceris, pectore fortis.

In terris sunt sancta, deo quae sacra putautur. Lignum est oblongum scutum, clipeusque rotundum est.

« ZurückWeiter »