Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Duritia pellis, validos cute reppulit ictus.
At non duritia jaculum quoque vicit eadem,
60 Quod medio lentae spinae curvamine fixum
Constitit, et totum descendit in ilia ferrum.
Ille dolore ferox caput in sua terga retorsit
Vulneraque aspexit fixumque hastile momordit,
Idque ubi vi multa partem labefecit in omnem,
65 Vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit.
Tum vero postquam solitas accessit ad iras
Causa recens, plenis tumuerunt guttura venis,
Spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,
Terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit
70 Ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.

Ipse modo immensum spiris facientibus orbem
Cingitur, interdum longa trabe rectior extat,
Impete nunc vasto, ceu concitus imbribus amuis,
Fertur et obstantes proturbat pectore silvas.
75 Cedit Agenorides paulum, spolioque leonis
Sustinet incursus, instantiaque ora retardat,
Cuspide praetenta. Furit ille, et inania duro
Vulnera dat ferro figitque in acumine dentes.
Jamque venenifero sanguis manare palato
80 Coeperat et virides aspergine tinxerat herbas;
Sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu
Laesaque colla dabat retro, plagamque sedere
Cedendo arcebat nec longius ire sinebat:
Donec Agenorides conjectum in gutture ferrum
85 Usque sequens pressit, dum retro quercus eunti
Obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix.
Pondere serpentis curvata est arbor et imae
Parte flagellari gemuit sua robora caudae.

Dum spatium victor victi considerat hostis,

90 Vox subito audita est ; neque erat cognoscere promptum, Unde, sed audita est: " Quid, Agenore nate, peremptum Serpentem spectas? et tu spectabere serpens."

Ille, diu pavidus, pariter cum mente colorem Perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant: 95 Ecce viri fautrix, superas delapsa per auras Pallas adest, motaeque jubet subponere terrae Vipereos dentes, populi incrementa futuri. Paret et, ut presso sulcum patefecit aratro, Spargit humi jussos, mortalia semina, dentes. 100 Inde, fide majus, glebae coepere moveri, Primaque de sulcis acies apparuit hastae, Tegmina mox capitum picto nutantia cono,

105

[ocr errors]

Mox humeri pectusque onerataque brachia telis Existunt, crescitque seges clipeata virorum. Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat : "Ne cape "de populo, quem terra creaverat, unus Exclamat, nec te civilibus insere bellis !" Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum Cominus ense ferit; jaculo cadit eminus ipse. 110 Hunc quoque qui leto dederat, non longius illo Vivit et exspirat, modo quas acceperat, auras. Exemploque pari furit omnis turba, suoque Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres. Jamque brevis vitae spatium sortita juventus 115 Sanguineo tepidam plangebat pectore matrem, Quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion. Is sua jecit humo monitu Tritonidis arma, Fraternaeque fidem pacis petiitque deditque. Hos operis comites habuit Sidonius hospes, 120 Cum posuit jussam Phoebeïs sortibus urbem.

21. CACUS.

(Fast. I., 543 ff.)

Ecce boves illuc Erytheïdas applicat heros
Emensus longi claviger orbis iter.

Dumque huic hospitium domus est Tegeaea, vagantur
Incustoditae laeta per arva boves.

5 Mane erat: excussus somno Tirynthius actor
De numero tauros sentit abesse duos.
Nulla videt quaerens taciti vestigia furti:
Traxerat aversos Cacus in antra feros,
Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae,
Non leve finitimis hospitibusque malum.
Dira viro facies, vires pro corpore, corpus

10

Grande; pater monstri Mulciber hujus erat:
Proque domo longis spelunca recessibus ingens,
Abdita, vix ipsis invenienda feris.

15 Ora super postes affixaque brachia pendent,
Squalidaque humanis ossibus albet humus.
Servata male parte boum Jove natus abibas:
Mugitum rauco furta dedere sono.

20

66

'Accipio revocamen" ait, vocemque secutus
Impia per silvas victor ad antra venit.

Ille aditum fracti praestruxerat obice montis :
Vix juga movissent quinque bis illud opus.
Nititur hic humeris,-caelum quoque sederat illis—
Et vastum motu collabefactat onus.

25 Quod simul eversum est, fragor aethera terruit ipsum,
Ictaque subsedit pondere molis humus.
Prima movet Cacus collata proelia dextra,
Remque ferox saxis stipitibusque gerit.
Quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes
Confugit et flammas ore sonante vomit.
Quas quoties proflat, spirare Typhoëa credas,
Et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne jaci.
Occupat Alcides, adductaque clava trinodis
Ter quater adversi sedit in ore viri.

30

35 Ille cadit, mixtosque vomit cum sanguine fumos,
Et lato moriens pectore plangit humum.
Immolat ex illis taurum tibi, Juppiter, unum
Victor, et Evandrum ruricolasque vocat.
Constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram
Hic ubi pars Urbis de bove nomen habet.

40

10

22. ROMULUS AND REMUS.

(Fast. II., 383 ff.)

Silvia Vestalis caelestia semina partu
Ediderat, patruo regna tenente suo.
Is jubet auferri parvos et in amne necari.
Quid facis? ex istis Romulus alter erit!
5 Jussa recusantes peragunt lacrimosa ministri ;

Flent tamen, et geminos in loca jussa ferunt.
Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis
Reddidit, hibernis forte tumebat aquis.

[ocr errors]

Hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres,
Quaque jacent valles, Maxime Circe, tuae.
Huc ubi venerunt,-neque enim procedere possunt
Longius ex illis unus et alter ait:

"At quam sunt similes! at quam formosus uterque !
Plus tamen ex illis iste vigoris habet.

15 Si genus arguitur vultu, nisi fallit imago,

20

Nescio quem vobis suspicer esse deum-
At si quis vestrae deus esset originis auctor,
In tam praecipiti tempore ferret opem.
Ferret opem certe, si non ope mater egeret,
Quae facta est uno mater et orba die.

Nata simul, moritura simul, simul ite sub undas
Corpora!" Desierat, deposuitque sinu.
Vagierunt ambo pariter: sensisse putares.
Hi redeunt udis in sua tecta genis.

25 Sustinet impositos summa cavus alveus unda.
Heu quantum fati parva tabella tulit!
Alveus in limo, silvis appulsus opacis,
Paulatim fluvio deficiente, sedet.

30

Arbor erat: remanent vestigia; quaeque vocatur
Rumina nunc ficus, Romula ficus erat.

Venit ad expositos-mirum !-lupa foeta gemellos.
Quis credat, pueris non nocuisse feram?

Non nocuisse parum est: prodest quoque. Quos lupa nutrit,

Perdere cognatae sustinuere manus!

35 Constitit, et cauda teneris blanditur alumnis, Et fingit lingua corpora bina sua.

5

10

Marte satos scires: timor afuit. Ubera ducunt
Nec sibi promissi lactis aluntur ope.

23. FOUNDATION OF ROME.

DEATH OF REMUS.

(Fast. IV., 809 ff.)

Jam luerat poenas frater Numitoris, et omne
Pastorum gemino sub duce vulgus erat.
Contrahere agrestes et moenia ponere utrique
Convenit: ambigitur, moenia ponat uter.
"Nil opus est" dixit "certamine" Romulus "ullo;
Magna fides avium est: experiamur aves!"
Res placet. Alter adit nemorosi saxa Palati,

Alter Aventinum mane cacumen init.

Sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine. Pacto
Statur, et arbitrium Romulus urbis habet.
Apta dies legitur, qua moenia signet aratro :
Sacra Palis suberant; inde movetur opus.
Fossa fit ad solidum; fruges jaciuntur in ima,
Et de vicino terra petita solo.

15 Fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara,
Et novus accenso fungitur igne focus.

20

Inde premens stivam designat moenia sulco:
Alba jugum niveo cum bove vacca tulit.

Vox fuit haec regis: "Condenti, Juppiter, urbem,
Et genitor Mavors Vestaque mater, ades!

Quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti!
Auspicibus vobis hoc mihi surgat opus.
Longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae,
Sitque sub hac oriens occiduusque dies!"
25 Ille precabatur. Tonitru dedit omina laevo
Juppiter, et laevo fulmina missa polo.
Augurio laeti jaciunt fundamina cives,

Et novus exiguo tempore murus erat.

[ocr errors]

Hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocara:, 30 Sint "que, "Celer, curae" dixerat "ista tuae. Neve quis aut muros aut factam vomere fossam

Transeat, audentem talia dede neci."

Quod Remus ignorans humiles contemnere muros Coepit et "His populus" dicere "tutus erit?" 35 Nec mora, transiluit. Rutro Celer occupat ausum, Ille premit duram sanguinolentus humum. Haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas Devorat, et clausum pectore vulnus habet. Flere palam non vult exemplaque fortia servat, "Sic "que 99 meos muros transeat hostis ait. Dat tamen exsequias; nec jam suspendere fletum Sustinet, et pietas dissimulata patet.

40

66

Osculaque applicuit posito suprema feretro, Atque ait: Invito frater adempte, vale!" 45 Arsurosque artus unxit: fecere, quod ille,

50

Faustulus et maestas Acca soluta comas.
Tum juvenem nondum facti flevere Quirites.
Ultima plorato subdita flamma rogo est.

Urbs oritur quis tunc hoc ulli credere posset?—
Victorem terris impositura pedem.

24. MARS RELATES TO THE POET THE RAPE OF THE SABINE VIRGINS, AND THE RECONCILIATION WITH THEIR FATHERS.

(Fast. III., 179 ff.)

Parva fuit, si prima velis elementa referre, Roma; sed in parva spes tamen hujus erat. Moenia jam stabant. populis angusta futuris, Credita sed turbae tunc nimis ampla suae. 5 Quae fuerit nostri, si quaeris, regia nati, Aspice de canna straminibusque domum.

« ZurückWeiter »