Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

10

7. INCREASE OF AVARICE.

(Fast. I., 193 ff.)

Vix ego Saturno quemquam regnante videbam,
Cujus non animo dulcia lucra forent.

Tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi ;
Vix ultra, quo jam progrediatur, habet.

5 Pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis,
Dum populus pauper, dum nova Roma fuit :
Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,
Et dabat exiguum fluminis ulva torum.
Juppiter angusta vix totus stabat in aede,
Inque Jovis dextra fictile fulmen erat.
Frondibus ornabant, quae nunc Capitolia gemmis,
Pascebatque suas ipse senator oves.

Nec pudor in stipula placidam cepisse quietem
Et foenum capiti supposuisse fuit.

15 Jura dabat populis posito modo praetor aratro,
Et levis argenti lamina crimen erat.

20

At postquam fortuna loci caput extulit hujus,
Et tetigit summo vertice Roma deos,

Creverunt et opes et opum furiosa cupido,
Et, cum possideant plurima, plura petunt.
Quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant,
Atque ipsae vitiis sunt alimenta vices.

Sic, quibus intumuit suffusa venter ab unda,
Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.
25 In pretio pretium nunc est; dat census honores,
Census amicitias; pauper ubique jacet.

10

8. ARION.

(Fast. II., 83 ff.)

Quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus ?
Carmine currentes ille tenebat aquas.

Saepe sequens agnam lupus est hac voce retentus ;
Saepe avidum fugiens restitit agna lupum.

5 Saepe canes leporesque umbra cubuere sub una,
Et stetit in saxo proxima cerva leae.

Et sine lite loquax cum Palladis alite cornix
Sedit, et accipitri juncta columba fuit.
Cynthia saepe tuis fertur, vocalis Arion,
Tamquam fraternis obstupuisse modis.

Nomen Arionium Siculas impleverat urbes,
Captaque erat lyricis Ausonis ora sonis.
Inde domum repetens puppim conscendit Arion,
Atque ita quaesitas arte ferebat opes.

15 Forsitan, infelix, ventos undasque timebas:
At tibi nave tua tutius aequor erat.

20

Namque gubernator destricto constitit ense,
Ceteraque armata conscia turba manu.

Quid tibi cum gladio? dubiam rege, navita, pinum:
Non sunt haec digitis arma tenenda tuis.
Ille metu vacuus Mortem non deprecor" inquit;
"Sed liceat sumpta pauca referre lyra."

66

Dant veniam, ridentque moram. Capit ille coronam,
Quae possit crines, Phoebe, decere tuos.

25 Induerat Tyrio bis tinctam murice pallam:
Reddidit icta suos pollice chorda sonos,
Flebilibus numeris veluti canentia dura
Trajectus penna tempora cantat olor.
Protinus in medias ornatus desilit undas:
Spargitur impulsa caerula puppis aqua.
Inde, fide majus, tergo delphina recurvo
Se memorant oneri supposuisse novo.

30

Ille sedens citharamque tenet, pretiumque vehendi Cantat, et aequoreas carmine mulcet aquas. 35 Di pia facta vident. Astris delphina recepit Juppiter et stellas jussit habere novem.

9. BACCHUS DISCOVERS HONEY.

(Fast. III., 727 ff.)

Ante tuos ortus arae sine honore fuerunt,
Liber, et in gelidis herba reperta focis.
Te memorant, Gange totoque Oriente subacto,
Primitias magno seposuisse Jovi.

5 Cinnama tu primus captivaque tura dedisti,
Deque triumphato viscera tosta bove.
Nomine ab auctoris ducunt libamina nomen
Libaque, quod sacris pars datur inde focis.
Liba deo fiunt, succis quia dulcibus idem

10

Gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.
Ibat arenoso Satyris comitatus ab Hebro-
Non habet ingratos fabula nostra jocos-

Jamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum :
Aeriferae comitum concrepuere manus.

15 Ecce novae coëunt volucres tinnitibus actae,

20

Quosque movent sonitus aera, sequuntur apes.
Colligit errantes et in arbore claudit inani
Liber, et inventi praemia mellis habet.
Ut Satyri levisque senex tetigere saporem,
Quaerebant flavos per nemus omne favos.
Audit in exesa stridorem examinis ulmo,

Aspicit et ceras dissimulatque senex.
Utque piger pandi tergo residebat aselli,
Applicat hunc ulmo corticibusque cavis.
25 Constitit ipse super ramoso stipite nixus,
Atque avide trunco condita mella petit.
Millia crabronum coëunt, et vertice nudo
Spicula defigunt, oraque sima notant.
Ille cadit praeceps et calce feritur aselli,
Inclamatque suos auxiliumque rogat.
Concurrunt Satyri, turgentiaque ora parentis
Rident. Percusso claudicat ille genu.

30

Ridet et ipse deus, limumque inducere monstrat,
Hic paret monitis et linit ora luto.

35 Melle pater fruitur: liboque infusa calenti
Jure repertori candida mella damus.

10. ORESTES AND PYLADES.

(Ex Pont. III., 2, 43 ff.)

Nos quoque amicitiae nomen, bone, novimus, hospes,
Quos procul a vobis ultimus orbis habet.
Est locus in Scythia,-Tauros dixere priores—
Qui Getica longe non ita distat humo.

5 Hac ego sum terra-patriae nec poenitet-ortus.
Consortem Phoebi gens colit illa deam.
Templa manent hodie vastis innixa columnis,
Perque quater denos itur in illa gradus.
Fama refert illic signum caeleste fuisse :
Quoque minus dubites, stat basis orba dea;
Araque, quae fuerat natura candida saxi,

10

Decolor adfuso tincta cruore rubet.
Femina sacra facit taedae non nota jugali,

Quae superat Scythicas nobilitate nurus.

15 Sacrifici genus est, sic instituere priores—
Advena virgineo caesus ut ense cadat.
Regna Thoas habuit, Maeotide clarus in ora;
Nec fuit Euxinis notior alter aquis.
Sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras
Nescio quam dicunt Iphigenian iter.

20

Quam levibus ventis sub nube per aëra vectam
Creditur his Phoebe deposuisse locis.
Praefuerat templo multos ea rite per annos,
Invita peragens tristia sacra manu:

25 Cum duo velifera juvenes venere carina,
Presseruntque suo litora nostra pede.

30

35

40

Par fuit his aetas et amor; quorum alter Orestes,
Alter erat Pylades: nomina fama tenet.
Protinus immitem Triviae ducuntur ad aram,
Evincti geminas ad sua terga manus.

Spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos,
Ambiat ut fulvas infula longa comas.

Dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis,
Dum tardae causas invenit usque morae,

"Non ego crudelis-juvenes ignoscite ! "—dixit
"Sacra suo facio barbariora loco :

Ritus is est gentis. Qua vos tamen urbe venitis?
Quove parum fausta puppe petistis iter?"
Dixit; et audito patriae pia nomine virgo
Consortes urbis comperit esse suae.

"Alteruter votis" inquit "cadat hostia sacris :
Ad patrias sedes nuntius alter eat,"

Ire jubet Pylades carum periturus Oresten :

Hic negat; inque vicem pugnat uterque mori. 45 Extitit hoc unum, quod non convenerit illis : Cetera par concors et sine lite fuit.

50

Dum peragunt pulchri juvenes certamen amoris,
Ad fratrem scriptas exarat illa notas.
Ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur,—
Humanos casus aspice !-frater erat.

Nec mora de templo rapiunt simulacra Dianae,
Clamque per immensas puppe feruntur aquas.
Mirus amor juvenum, quamvis abiere tot anni,
In Scythia magnum nunc qucque nomen habet.

11. BUSIRIS AND PHALARIS.

(Ars Am. 1, 647 ff. Trist. III., 11, 41 ff.)

Dicitur Aegyptos caruisse juvantibus arva
Imbribus, atque annos sicca fuisse novem :
Cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari
Hospitis effuso sanguine posse Jovem.
5 Illi Busiris "Fies Jovis hostia primus,"

10

Inquit "et Aegypto tu dabis, hospes, aquam."
Et Phalaris tauro violenti membra Perilli
Torruit; infelix imbuit auctor opus.

Namque bovem Siculo fertur donasse tyranno,
Et dictis artes conciliasse suas :

"Munere in hoc, rex, est usus, sed imagine major, Nec sola est operis forma probanda mei. Aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri? Huc tibi, quem perdes, conjiciendus erit. 15 Protinus inclusum lentis carbonibus ure: Mugiet, et veri vox erit illa bovis.

20

Pro quibus inventis, ut munus munere penses,
Da, precor, ingenio praemia digna meo!"
Dixerat. At Phalaris "Poenae mirande repertor,
Ipse tuum praesens imbue" dixit “

opus!"
Nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustus

Exhibuit geminos ore tremente sonos.

Supplicium justum! Neque enim lex aequior ulla,
Quam necis artifices arte perire sua,

12. CERES AND PROSERPINA.

(Fast. IV., 419 ff.)

a. The Rape.

Terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor Trinacris, a positu nomen adepta loci : Grata domus Cereri. Multas ea possidet urbes, In quibus est culto fertilis Henna solo. 5 Frigida caelestum matres Arethusa vocarat: Venerat ad sacras et dea flava dapes.

10

Filia, consuetis ut erat comitata puellis,
Errabat nudo per sua prata pede.

Valle sub umbrosa locus est aspergine multa
Uvidus ex alto desilientis aquae.

« ZurückWeiter »