Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

55 Felix, qui in' studia doctrinae incumbit et rectus ămat ignotas vulgo artes discere. Non ambitio hunc, non nominis gloria, non auri ăvara sitis, scelerum māter, ūrit. Ingenuum favorem didicit virtute ambire, et, dum recte facit, satis sibi esse putat.

56 Omnia de nobis temporis fuga tăcite aufert, et quilibet dies auctus spoliis praeterit. Sicut pulcherrima rosa non multis hōris deficit, sic nostra forma exiguo tempore perit. Mütata pelle juventam reparant serpentes, verum nobis spécies non reparanda fugit.

57 Quid natura homini etiam praestantissima prodest, si vita jacet deside luxu obruta? Infami luxu

degener Scipio, cujus păter Punicum regnum subdiderat, defecit. Naturam juvat cultura: neque Achilles in arma, nisi senis õpe usus esset, tantus ivisset.

58 Si qua ruina věnit in summo rerum culmine positis, illa pondere suo magna venit. Cum arida humus

depositum male solvit, mitius infelix colōnus fatum accusat, quam si seges, quae jam māturis ăristis flavebat, pluvio imbre ātra succumbat.

59 Miti obsequio ferocem ănimum compesce in iratos tristis ira locum non habet. Rădit tranquillum iter unda tăcito tramite, quae diductis rīpis libera vågatur. Haec eadem rauco murmure, si in arctos fines constringatur, praecipites aquas rumpit.

60 Coeli dominus fulmen habet, Pallas aegidem

fert,

Neptuni fuscina est trīno dente minax. Marspiter proelia molitur et ense et curru; Tyndărides équis praevalet, alter pugnis. Alcides clava, Mulciber igni, Euan thyrso, virga praep s Atlantiades bellatur.

61 Fortis viri dextra multum hasta vel ense valet: quis něgat? satis hoc documenta belli docent. Verum lingua verborum vibrans fulmina plus valet, quibus ad fera bella tōtas acies movet. Sic

5

1 Cf. labori incumbere.

8 See above, No. 53, note 3.

2 To be brought into the Pentam,

4 There is a Gk. acc. in ǎ.

5 What other form of abl. ?

Achillis robur vicit facundia Pylii, sic arma ferunt
Laertiadem' tulisse.-

62 Testam emptor, num hiulca frăgili sono rimam prōdat, sollicito digito examinat; aut admotam văfer inflat spirantibus buccis, si pěnětrans aura tăcitis põris exeat. Cur non ante illorum mores, cum quibus ignotis amicitiam jungis, magis probantur?

63 Ålexander magnus totum orbem devicerat; ex quo2 Magni nomen sibi adeptus erat. At quam parvus, quam expers Magni nominis in hoc, quod orbe victo sui ipse căpax non fuit. Quid ergo profuerit a b3 ăliis magnum haberi et nomine dici, si ipse sibi parvus fuit?—

64 Cor Porcia, Scaevola dextram sibi flammis adussit, et quas hic mănu făces sensit, illa combibit. Uterque patria sua dignus, sed Porcia illo dignior, si pro patriis focis usta esset. Nunc Scaevola vincit, dum vivens patriae amore fecit, quod amore viri Porcia moriens.

65 Supplicium de Cicerone parans sumere cum stricto mucrone fĕrus adstaret sătelles; ille immoto vultu et constantibus oculis collum crudeli mă nu i' secandum praebens, Publica libertas, vita mihi carior, me quoque, me, inquit, te moriente mori fas est.

66 Furius Camillus sub Posthumio dictatore arma gerens acer erat adversus' Volscos hostes. Mědiis in turmis equitans ferrum hauserat coxendice propriaque inde manu vulserat. Neque tamen idcirco retro fugit: hēros, cum tēla sibi infīgi videt, acrius urget.

c. Four Couplets.

67 Mīnos, qui Gnōsia oppida legibus constituit, Idaeum Jovem consuluisse dicitur, ecquid legum ministros, ut rata perpetuo tempore jura essent, praestare oporteret. Juppiter, ut infracta măneant, ait,' legum repāgula, saepe tua dicta pălam leguntor.3

Laertiades, ae.

3 See above, No. 54, note 5.

2 How else can one express after that?

4 Curru, etc. for currui, etc.

5 What is the signif. of in with acc.? 7 May stand at the end of a sentence.

8

6 See above, No. 53, note 3. Express the imper. by a periphrasis.

His pāruit Minos et ter quotannis populo suo recitanda jura proposuisse fertur.

68 Sive novo verě Păphiis in arvis rosa splendescat, sive Rhipaea grandine hiems sǎta tristet; sive sub Zephyri auris aequor tranquillum manet, sive carbasa Cauris turgida cymba ferat; aethere seu rideat Titan, seu nubila denset; fulgure trěmant saxa, humum Iris lustret:-fac tua, relinque alios; coelum suspice, contemne orbem; vive certus mori, in ceteris' fide deo.69 Omnia, quae in terris pulcra videntur, dispereunt : divitias sors inimica subito rapit. Virtus et

rerum doctrina durat perpetuo et in illam nihil sors habet quod dominetur. Haec sōla et laudem

et decus tibi parare potest haecque facit u t vēris deliciis frua re. Hanc vigili labore tibi quaeras, puer studiose, haec prae cunctis potiore tibi loco sit.-.

4

70 Nauta, cum fluctus aequoris' navigat, quamvis tranquillum măre et coelum serenum sit, tamen armāmenta, quibus ātris tempestatibus naufrăgium vitet, semper solet habere. Sic quibus favens fortuna est benignoque vultu ridet et ex voto quaeque prospera fluunt, si săpiunt, tūtum adversus illam, quoniam mutabilis est, praesidium quaerere debent.

71 Vulgi crimine falso damnatus Miltiades, quod incautus' patriae opes tractasset, pro toties servata suorum libertate injusto carcere clausus mortem obit. Hunc ut sepulcris majorum inferre posset nātus, ecce păterna vincula jussu populi subit. Nulla via pietati invia est: ignes et vincula et mănus in suum fa tum strictas despicit.—

72 Cum Naso quondam forte sõlus domi sederet studiis et carminibus suis intentus, Pēlignus colonus a gělido rure veniens arduum dīvini vātis līmen adit. Utque agrestis erat, magno strepitu ostia ferit et tăcito ore properans moras increpat : "Nescio, quid inter talem vatem et ǎsellum sit." Naso poëta breviter respondit: "fores."

1 Cf. cetera parce, puer, bello.

3 Facere with acc. and infin.

5 See above, No. 13, note.

2 Prep. superfluous.
Epenthesis.

6 Anastrophe.

7 Cf. male sanus for insanus. 8 The prep. can stand before the second subst.

§ 9. SEVERAL HEXAMETERS, WITHOUT DIVISION OF VERSE, WITH ALTERATIONS AS IN §§ 7 AND 8.

1

a. Two Hexameters.

Hic honos tibi ametur, qui debita jura deo, rēgi et patriae ipsisque legibus reddere suadet.

2 Garrulitas nūgis, vēro aptissima brevitas est: somnia et fabula verbosam linguam quaerunt.—

3 Fortunae ne confidas instăbili vento: mox fortasse aura silebit, quae strepit exoriens.— 4 Nihil tam firmum est, cui non ab invălido quandoque noceri possit: vel ǎraneus anguem perimit.—

5 Alii tua facta laudibus extollant, tibi tăcendum est: laus proprio ore relata sordescit.

6

7

8

9

10

[ocr errors]

Tu si nimio plus oblectari3 căpis, prōdit inde ǎ m ā-
ritia et mille vitae incommoda.-
Félix, qui festina cărina scopulos vitae et naufraga
saxa post se linquere potuit.—

Nihil adeo dulce est, quod, si plus aequo dūraverit, non
ămarum videatur et non displiceat.—

Tu, si fas et quantum licet, largire, neque ultra, quam sit permissa făcultas, impensam facias.

Qui incerta pro certis sequuntur et qui pro dubiis quae mănifesta sunt relinquunt, ridentur.—

11 Paucos tibi a c bonos delige, cum quibus securus aevum et lite remota ducere valeas.

12 Quam brevis, incerta et multorum mălorum plēna et quantis periculis vīta nostra obnoxia est.— 13 Omnia, quae a primis annis nascentes hausimus, durant illa diu et animis tenaciter haerent.14 Fert flores Zephyrus et terram virentibus herbis vestit, ǎvibus cantum et silvis děcōrem dans.

15 Indoctum raro contingit probum esse, et ignorantia mentem in ātras tenebras errorum trūdit.

16 Tantum spectatis sodalibus arcana effer, et quod alios tăcere voles, prior ipse ta ce.

17 Nihil cupide spectes, nisi quod facere decorum est turpia spectacula teneras corrumpunt

mentes.

1 In Key note confidere. Cf. cave putes = ne putes.

2 Forsan et haec olim meminisse juvabit.-Virg.

3 Paragoge.

4 Cf. mollitia and mollities.

18 Nihil facias, quod putes videri turpe fecisse, curaque, ut pro multis testibus tibi ipse sis.

1

19 Quae võles servare, saepe in vise: videntur, furem minus mětuunt.—

nam quae saepe

20 Ne cui misero unquam paupertatem2 ex probres: cujus mūnus opes, ejusdem munus egestas

21

est.

Pauca puero, sed tempestiva loqui decorum est: haet enim res ingenium, illa pudorem indicat.22 Fac eo, quod contigit, semper contentus fruaris, ita tamen, ut nunquam mittas měliora requirere.23 Nota, quam sint cuncta hominum văria et incerta, ne unquam te aut prospera tollant aut adversa premant.

b. Three Hexameters.

24 Quam bene balsămeo vestis odore tingitur et pretiosa gemma fulgente auro includitur, tam bene conjunctas mentes concordia děcŏrat.

25 Ille fèlix, qui dei bonitate se tuetur, adversis rebus et secundis păriter supplex, quique nunquam inani praesidio hominum fidit.

26 Si quis viator ignota regione aberrat aut equo delapsus opacis silvis procumbit, erige et errantem měliore siste tramite.

27 Semper veridicis labellis sermonem emitte, sive dies sit ante judicis tribunal tibi dicta, sive dulci alloquio convivas pascere jŭvat.—

28 Quoties våfer auceps avibus insidias instruit, mendaci ǎvena vēros cantus imitatur. Ut fallat, impius semper pia verba profatur.

4

29 Haud satis est nulli se nocentem praebere: aude quoque contra cōnatus mălorum ire, qui amico damnum, probrum mortemque minantur.—

30 Unam, ut perfectam teneas, artem sedulo cole neve te coepta vicini artificis morentur: excellens industria non parvam laudem vindicat.— 31 Sua cuivis sors, licet ampla, angusta videtur: e vīte. vicini uberior răcēmus prōdit: alienae querelae vel minor vel nulla causa est.

Periphrastic imper.

3 With what tense interchangeable?

5 Poets say tarda fluunt

Poetic form paupĕries.

4 Se is often doubled. tempora for tarde.

« ZurückWeiter »