Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

§ 6. ELEGIAC VERSES (WITHOUT AND WITH ELISIONS) WITHOUT DIVISION OF VERSE; 1ST, IN STRAIGHTFORWARD ORDER; 2ND, MORE INVOLVED.

1 Primaevos imbue annos doctrina et moribus: hac eris senex arte, cui puer adsuesces.

2 In unum, quidquid`agas, intentus esse opus studeas: nam varius labor mentem turbat adimitque.Praepone finem coepto labori, quidquid ages: bono fine tōtum opus nõbile fiet.

3

4 Si quis perenni ămicitia gaudere quaerit, ille e multis, quem colat, părem deligat.

5 Quae căra vel optima in rebus humanis censes, his interdum utere et parce: rāra jŭvant.—

6 Si vitiis, quae multa tibi sunt, měderi căpias, urge ăliquid; fuge ōtia, lūsus, vīna.—

7 Si somnus nihil nisi mors, nil mors nisi somnus est, vivo minus, quo plus in vita dormio.—

8 Credulitas potius error videtur quam culpa: est culpa părum credere, error nimium.

9

Cur ǎliena crimina măgis quam nostra videmus? An quia aliena propě sunt, nostra procul?—

10 Indue generosos mores, dum aetas tenera est: tunc cunctis artibus facile est ingenium.—

11 Quem clara ǎvorum virtus exornat, is clarus est; clarior ille mihi est, qui propria claret.—

12 In natos cum sanguine pătris mores abeunt: tālis, quālis is est, filius solet esse.

13 Qui semper eadem chorda oberrat, rīdetur, nec laudem cupressus habet passim picta.

14 Finem expendere in omnibus rebus prīmum est: ille muneris incepti tōtum onus gerit.—

15 Saepe mollior sermo grăvem īram confringit, dūro major fit dolor, quam ante fuit.—

16 Hic omnibus justo nomine dīves censetur, qui laetus parta sorte potest vivere.—

17 Quod homo cupide sibi unum quaerit ac desiderat, id larga natura tăcita õpe ministrat.

[ocr errors]

18 Si non cuncta repente contingunt, ne dŏleas: Martia Rōma non uno die condita est.

19 Scyllam frăgili cărina superare aggrediens vicinis pis cibus cibus esse properat.—

20 Nocens saepe věnenum sub dulci melle tegitur, in blandisque solet esse dõlus maximus.—

21 Coeptum iter revocato cursu invertere praestat, quam pede male disposito currere velle.—

22 Non decet Pygmaeo Herculeos cothurnos aptare, parvaque vēla parvae răti commoda sunt.

23 Cum vitiis gere inimicitias, laetus cētera virtuti et studiis văca, dum hōra sinet.—

24 Pūrae famae bona nomina măgis optanda sunt, quam pretiosus odor unguenti nõbilis.—

25 Māně jace per agrum tuum tempestiva sẽmina, nec vespere sero lenta sit mănus tua.

26 Căve bis puer esse: flōrentibus annis nervos, quibus sěnilis vīta mentem ălat, quaere.—

27 Fortuna quem blandis mănibus gestat, vicissim solet incautum ex alto praecipitare.

28 Certum semper, quidquid ages, tibi finem delige, quem velut sagitta petas a nervo jacta.—

29 Noli contemnere, quem parvum credis: vires saepe magnae in corpore parvo lătent.

30 Incipe et efficies, ne desere coeptum: vendit deus maxima quaeque impenso studio.

31 Vox populi věterum părentum ore vox dei esse dicitur: hanc nemo săpiens spernere solet.

32 Mens mihi corpusque valens sit, pectora sint recto dedita, sint fraudi, sint dŏlis inimica.—

33 Terram, măre, coelum, sidera, quidquid ubique vides, omnia ǎmor constanti foedere nectit.—

34 Nimium felices, quos remota ambitione vīta sub paupere tecto sobria jŭvat.—

35 Non natura inopes facit; nam unda et pānis cui desunt? cui mensa non õlus ministrat?

36 Labor difficilis longusque dulcedine fructus clauditur et grata quiete terga lěvat.—

37 Quam nihil in humanis rebus certum est et harum volucris rota instăbili axe volvitur!—

38 Exiguum discrimen est divitis Croesi et Iri pauperis: tumulum hic non habet, alter habet.

39 Qui facta tua et mores mălos arguit, illum dilige: nam căpit te sui similem esse.

40 Bonus vir commune bonum est: illius e studio, ceu perenni fonte, fluunt mille commoda 1.

41 Postera lux quid portet, dubium; accipe, quod praesens dabit, et cěleri mănu prospera carpe.—

1 Henceforth the verses are more involved.
2 For position of words, see § 2, No. 47.

42 Nolunt luctum Piĕrides, nec, cum gelido frigore ǎquas nectit Boreas, cantat ǎedon.

43 Audaces fors juvat, pělagoque levis cymba pătenti immissa saepe solet portum subire.—

44 Căve grăvitate terreri, quin fortiter propositum urge: dies faciet, quod negat hōra.—

45 Săpere est dūra păti, sapere est utramque fortunae mănum invicto pectore patienter ferre.—

46 Fige pědem nec mălis cēde. His quoque, crēde, deus finem dabit, quo speras minime tempore.

47 Ŏlet attritum tus: nitet pătientia dūris rebus pressa: vērus honor per måla surgit.—

48 Spes ǎlit miseros et quovis die felicia tempora pulsa nube ŏritura prōmittit.—

49 Praecipiti cursu, ceu fluctus nunquam revŏlubilis undae, tempora ruunt non reditura.—

50 Mihi crede, non qui multos agros possidet, dives est, sed dives, cui ūnus ǎger sǎtis.—

51 Licet mille te accusent, stat tămen recti conscia mens et jūdicis ora nunquam timet.

52 Is minuet partas õpes, non cumulabit, qui crebro oppida mutat, crebro dominos mutat.

53 Qui viribus suis graviora aggreditur, dūra sub mõle tandem succumbat něcesse est.

54 Qui laudes suas tumido ore praedicat, lěvis et nullo, me jūdice, honore dignus est.

55

Piscibus squamigeris ille fiet cibus, qui frăgili cărina aequora sulcare tentat.—

56 Caeca dea, quae levis stat in rota võlucri, audaces nunc saeva repellit, nunc laeta juvat.

57 Fluxa cadunt, quae occasus videt, quae respicit rutilans ortus; sōla mănet virtus inclita.

58 Bona res paupertas: illa, cum cētera mutent dŏminum, perraro dominum suum deserit.—

59 Quidquid agas, prius perpende, nec pande carbasa per aequor, quam videas, qua rēmus tibi eat.

60 Quas vulgus opes attonito pectore stupet, fortuna saepe indignis dat, merentibus aufert.

61 Cupis officium praestare? Cito praesta: officio tardo gratia nulla officii subest.—

62 Si cui deus divitias dederit, eidem datis magnifico pectore ūti posse addat.

63 Quae deus humanae vitae, seu bona sunt seu măla, im mittit, plăcido děcet ferre pectore.—

64 Lex legum certissima lex mortis est: invīta morte nemo in vita vivere potest.—

65 Aut non incipias, aut acriter instando opus, quod semel bene coeptum est, perficiatur.—

66 Perennis fama, quam omne aurum regibus non potest largiri, Attǎlicas õpes superat.—

67 Ante diem Manlius infausto ōmine pugnam committens paeně Stygias aquas subivit.

68 Nobile, quod tantum virtus laborque parit, stemma nulli prīma dies nascenti confert.

69 Qua ratione nocet livor, hac premitur: ipse suo, quod frustra exseruit, věneno rumpitur.—

70 Cito quid facias an serius, nil refert: prudentes ūnum õpus utilitatis spectant.

71 Cum sceleris reos quaelibet aura turbet, non timet adversos casus mens recti conscia.

72 Quo frustra ăvarus, qui nihil hinc tecum ad Stygias undas portabis, miseras opes quaeris?—

73 Quidquid vicinior aether adspicit, non căret invidia; nulla sibila abjectis nocent.

74 Mĭdam refert prisca fama ausum quondam Phoebeos cantus contemnere poenas dedisse.

75 Ut in medio frěto parvula cymba fertur, sic hominum vita văriis procellis jactatur.

76 Ŏdora cedrus, quae Phrygiae Idae sub mădidis vallibus crescit, alternis comis germinat.—

77 Ne fallacem speciem mea vota petant, contingat mortalia justa lance pendĕre.

78 In praeceptis bonis consĕnuisse omnis honestatis fons et radix firmissima est.

79 Principio obstandum: arbos, quae stat viribus suis in immensum aucta, sero convellitur.

80 Thebas Amphion fidě clarus, Pergama Apollo vocali lyra constituisse crèditur.—

81 Inter dūra et aspera sese erigere et mănus fortes exseruisse, hoc opus virtutis.

82 Quanto sit mělius děcōra morte exstingui, quam vīta frui sine laude, monstrat Cătă.—

83 In silvis avium mille discrimina imbibere et vōcum mille modos discere quam juvat!–

84 Audendum est: si dulcia commoda vitae ferre cupis, forti dextra pericula subeunda.

85 Prudenti ǎnimo, quidquid agas, ne devius te error praecipitem agat, finem respice.

86 Quicunque alterius pericula cernens ab exemplo sibi cavere posse discit, is săpit.

87 Plurima pro vēris falsa solent referre, quibus vāna laus et inanis glōria cordi est.—

88 Quisquis contra majorem arma capit, sanguinis et vitae suae prodigus esse videtur.

89 Procul ante vigili mente cernere decet, quae veniens tempus incommoda gignere possit.

90 Nobile opus Smyrnaei vātis Amyntiades semper mănibus suis sustinuisse fertur.—

91 Adspice, quae rosa nocturnis roribus immăduit, purpureo māne colorem diffundit.—

92

Glōria non segnes animos nec pectora curat inertia, sed ardua passos digna mănet.

93 Quisquis praesentia. laetus carpit, ille săpit; quem te deus esse jusserit, vělis esse.—

94 Auro divitiisque qui frui nescit, ille non habet aurum, sed proprio ab auro habetur.

§ 7. ELEGIAC VERSES LIKE THE FORMER, TOGETHER WITH INTERCHANGES OF CERTAIN WORDS AND PARTICLES: AS,

Et, que, ac, atque ;-nec, neque ;-at, ast, at vero, sed, verum, vero, autem; -tamen, attamen, verumtamen ;-nam, namque, enim, etenim, quippe, scilicet; aut, vel, ve ;-sin, sin autem, sin vero ;-sive, seu ;-neve, neu; -nisi, ni-ergo, igitur, ideo, itaque, idcirco ;-ceu, ut, uti, tanquam, velut, veluti, sicut, sicuti ;-cum, quando, postquam, ut, ubi, simulac, simul; quamquam, quamlibet, quamvis, quantumvis, licet, etsi, ut;— quia, quoniam, quod, siquidem, quando, quandoquidem ;-dum, modo, dummodo, dumne, modone, dummodone;-donec, dum ;-fortasse, forsitan, forsan;-sic, ita;-non, haud;-ecce, en ;-et, etiam, quoque, nec non ;modo, tantum, solum, tantummodo ;—hic, ibi ;-tum, deinde, inde, dein; -post, posthac, postea;-magis, mage;-satis, sat;-semper, usque ;tum, tunc ;-fere, ferme ;-rursus, rursum, iterum ;-adeo, vel, etiam, etc. At first the words which are to be interchanged are intimated by spread letters, which are discontinued so soon as the pupil may be supposed to have become familiar with the changes.

Instances are added of poetical figures, forms of words, and syntactical usage.

1 Nullos sibi ămicos, qui nulli fidet, junget: mūtua fides jungit amicitias e t ălit1.

2 Felicem praedico, qui pătria terra vivere et in una domo consěnuisse potuit.

3 Qui res sine consilio agendas aggrediuntur, praecipites in mala e t perniciem ruunt.

4

Saepe alterius vitae mala et perniciem parantes in laqueis suis perire vidi.

5 Pulcrum scire ăliquid, nihil velle discere pudendum est fac igitur, puer, nocte e t die discas.

1 The copulative particle is to be changed.

« ZurückWeiter »