Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

62 Magna fuit quondam capitis reverentia cani,
Inque suo pretio ruga senilis erat.

Martis opus juvenes animosaque bella gerebant,
Et pro dis aderant in statione suis.

Viribus illa minor nec habendis utilis armis

Consilio patriae saepe ferebat

opem.

63 Ardua res vicisse alios, victoria major Est animi fluctus composuisse suos.

[ocr errors]

64 Exigua est virtus praestare silentia rebus;
At contra gravis est culpa tacenda loqui.
65 Munditiae placeant: fuscentur corpora campo;
Sit bene conveniens et sine labe toga.
Linguaque ne rigeat, careant rubigine dentes,
Nec vagus in laxa pes tibi pelle natet.

66 Crudeles divi! Serpens novus exuit annos ;
Formae non ullam fata dedere moram!
67 Spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis
Semina, quae magno fenore reddat ager.
68 Spes etiam valida solatur compede vinctum :
Crura sonant ferro, sed canit inter opus.

69 Haec dea, cum fugerent sceleratas numina terras, In dis invisa sola remansit humo.

Haec facit, ut vivat vinctus quoque compede fossor,
Liberaque a ferro crura futura putet.

Haec facit, ut, videat cum terras undique nullas,
Naufragus in mediis brachia jactet aquis.
Saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit,
Nec spes huic vena deficiente cadit.
Carcere dicuntur clausi sperare salutem;
Atque aliquis pendens in cruce vota facit.

PART II.

ECLOGAE OVIDIANAE.

1. THE POWER OF TIME.

(Trist. IV., 6, 1 ff.)

TEMPORE ruricolae patiens fit taurus aratri,
Praebet et incurvo colla premenda jugo.
Tempore paret equus lentis animosus habenis,
Et placido duros accipit ore lupos.

5 Tempore Poenorum compescitur ira leonum,
Nec feritas animo, quae fuit ante, manet.
Quaeque sui jussis obtemperat Inda magistri
Belua, servitium tempore victa subit.
Tempus, ut extentis tumeat, facit, uva racemis,
Vixque merum capiant grana, quod intus habent.
Tempus et in canas semen producit aristas,

10

Et, ne sint tristi poma sapore, facit.

Hoc tenuat dentem terram findentis aratri,
Hoc rigidos silices, hoc adamanta terit.

15 Hoc etiam saevas paulatim mitigat iras,

Hoc minuit luctus maestaque corda levat.
Cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas;
Cur non et curas attenuare tuas ?

2. SPRING.

(Fast. 1, 149 ff.)

Dic, age, frigoribus quare novus incipit annus, Qui melius per ver incipiendus erat? Omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, Et nova de gravido palmite gemma tumet ; 5 Et modo formatis amicitur frondibus arbor, Prodit et in summum seminis herba solum ;

10

Et tepidum volucres concentibus aëra mulcent,
Ludit et in pratis luxuriatque pecus.
Tum blandi soles; ignotaque prodit hirundo,
Et luteum celsa sub trabe figit opus.
Tum patitur cultus ager et renovatur aratro :
Haec anni novitas jure vocanda fuit.

3. THE SEASONS AND AGES OF HUMAN LIFE.
(Metam. XV., 199 ff.)

Quid? non in species succedere quattuor annum
Aspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae ?
Nam tener et lactens puerique simillimus aevo
Vere novo est. Tunc herba recens et roboris expers
5 Turget et insolida est, et spe delectat agrestes.
Omnia tunc florent, florumque coloribus almus
Ridet ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est.
Transit in aestatem post ver robustior annus

Fitque valens juvenis. Neque enim robustior aetas 10 Ulla, nec uberior, nec quae magis ardeat ulla est. Excipit autumnus, posito fervore juventae

Maturus mitisque, inter juvenemque senemque Temperie medius, sparsus quoque tempora canis. Inde senilis hiems tremulo venit horrida passu, 15 Aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos.

4. A SCYTHIAN WINTER.

(Trist. III., 10, 9 ff.)

Hic jam tristis hiems squalentia protulit ora,
Terraque marmoreo candida facta gelu est.
Nix jacet, et jactam nec sol pluviaeve resolvunt;
Indurat boreas perpetuamque facit.

5 Ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit,
Et solet in multis bima manere locis.

10

Tantaque commoti vis est aquilonis, ut altas
Aequet humo turres tectaque rapta ferat.
Pellibus et sutis arcent mala frigora braccis,
Oraque de toto corpore sola patent.
Saepe sonant moti glacie pendente capilli,
Et nitet inducto candida barba gelu.

Nudaque consistunt, formam servantia testae, Vina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt. 15 Quid loquar, ut vincti concrescant frigore rivi, Deque lacu fragiles effodiantur aquae ?

20

Ipse, papyrifero qui non angustior amne
Miscetur vasto multa per ora freto,
Caeruleos ventis latices durantibus, Hister
Congelat et tectis in mare serpit aquis.
Quaque rates ierant, pedibus nunc itur, et undas
Frigore concretas ungula pulsat equi;
Perque novos pontes, subterlabentibus undis,
Ducunt Sarmatici barbara plaustra boves.
25 Vidimus ingentem glacie consistere pontum,
Lubricaque immotas testa premebat aquas.
Nec vidisse sat est : durum calcavimus aequor,
Undaque non udo sub pede summa fuit.
Tum neque se pandi possunt delphines in auras
Tollere conantes dura coërcet hiems.

30

Et quamvis boreas jactatis insonet alis,

Fluctus in obsesso gurgite nullus erit;
Inclusaeque gelu stabunt, ut marmore, puppes,
Nec poterit rigidas findere remus aquas.

5. THE PLEASURES OF A COUNTRY-LIFE.

(Remed. 169 ff.)

Rura quoque oblectant animos studiumque colendi ; Quaelibet huic curae cedere cura potest. Colla jube domitos oneri supponere tauros, Sauciet ut duram vomer aduncus humum. 5 Obrue versata Cerealia semina terra,

10

Quae tibi cum multo fenore reddat ager.
Aspice curvatos pomorum pondere ramos,
Ut sua, quod peperit, vix ferat arbor onus.
Aspice jucundo labentes murmure rivos;
Aspice tondentes fertile gramen oves.
Ecce, petunt rupes praeruptaque saxa capellae ;
Jam referent hoedis ubera plena suis.
Pastor inaequali modulatur arundine carmen,
Nec desunt comites, sedula turba, canes.
15 Parte sonant alia silvae mugitibus altae,
Et queritur vitulum mater abesse suum.

20

Quid? cum suppositas fugiunt examina taxos,
Ut relevent dempti vimina torta favi?
Poma dat autumnus; formosa est messibus aestas ;
Ver praebet flores; igne levatur hiems.
Temporibus certis maturam rusticus uvam
Deligit, et nudo sub pede musta fluunt.
Temporibus certis desectas alligat herbas,
Et tonsam raro pectine verrit humum.
25 Ipse potes riguis plantam deponere in hortis;
Ipse potes rivos ducere lenis

30

aquae.
Venerit insitio: fac ramum ramus adoptet,
Stetque peregrinis arbor operta comis.

Cum semel haec animum coepit mulcere voluptas,
Debilibus pennis irrita cura fugit.

6. VULGUS AMICITIAS UTILITATE PROBAT.

(Epist. ex Ponto II., 3, 7 ff:)

Turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur,
Vulgus amicitias utilitate probat.

Cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum,
Et cum fortuna statque caditque fides.
5 Nec facile invenias multis in milibus unum,
Virtutem pretium qui putet esse sui.

10

Ipse decor recte facti, si praemia desint,

Non movet, et gratis poenitet esse probum.

Nec nisi quod prodest, carum est, et detrahe menti
Spem fructus avidae, nemo petendus erit.

At reditus jam quisque suos amat, et sibi quid sit
Utile, sollicitis supputat articulis.

Diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est,
Quae simul intonuit, proxima quaeque fugat.
15 En ego, non paucis quondam munitus amicis,
Dum flavit velis aura secunda meis,

20

Ut fera nimboso tumuerunt aequora vento,
In mediis lacera nave relinquor aquis.
Cumque alii nolint etiam me nosse videri,
Projecto auxilium vix duo tresve ferunt.

« ZurückWeiter »