Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Interea repetunt caecis obscura latebris

verba datae sortis secum, inter seque volutant.

THE WORLD REPEOPLED

Inde Promethiades placidis Epimethida dictis
mulcet et Aut fallax' ait 'est sollertia nobis,
aut pia sunt nullumque nefas oracula suadent.
Magna parens Terra est: lapides in corpore terrae
ossa reor dici: iacere hos post terga iubemur.'
Coniugis augurio quamquam Titania mota est,
spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo
diffidunt monitis: - sed quid temptare nocebit?
Descendunt velantque caput tunicasque recingunt

[ocr errors]

et iussos lapides sua post vestigia mittunt.

Saxa- quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas? -
ponere duritiem coepere suumque rigorem,

1225

1230

1235

mollirique mora, mollitaque ducere formam.

Mox ubi creverunt, naturaque mitior illis

contigit, ut quaedam, sic non manifesta, videri

forma potest hominis, sed uti de marmore coepto,
non exacta satis rudibusque simillima signis.
Quae tamen ex illis aliquo pars umida suco

1240

et terrena fuit, versa est in corporis usum :

1245

quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa: quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit ; inque brevi spatio superorum numine saxa missa viri manibus faciem traxere virorum, et de femineo reparata est femina iactu. 1222. repetunt: revolvunt. 1228. reor: opinor. - 1232. recingunt: resolvunt, 1216. 1234. vetustās: antīquitās. 1236. ducere: sumere. 1238. contigit: data est.—1246. trāxēre: induere, IIII.

[graphic][merged small][merged small]

PERSEUS BEARS THE GORGON'S HEAD THROUGH THE AIR

Viperei referens spolium memorabile monstri
aëra carpebat tenerum stridentibus alis;
cumque super Libycas victor penderet harenas,
Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae,
quas hun.us exceptas varios animavit in angues :
unde frequens illa est infestaque terra colubris.

Inde per immensum ventis discordibus actus
nunc huc, nunc illuc, exemplo nubis aquosae
fertur, et ex alto seductas aethere longe
despectat terras totumque supervolat orbem.
Ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit :
saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus.
Iamque cadente die veritus se credere nocti,
constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe :
exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes
evocet Aurorae, currus Aurora diurnos.

1250

4255

1260

ATLAS GIVES HIM A COLD RECEPTION

Hic hominum cunctos ingenti corpore praestans
Iapetionides Atlas fuit.

1248. spolium: exuvias, 258. 1263. diurnōs: die.

Ultima tellus

1265

1260. credere: committere, 744.

rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis
aequora subdit equis et fessos excipit axes.
Mille greges illi, totidemque armenta per herbas
errabant; et humum vicinia nulla premebant.
Arboreae frondes auro radiante virentes

ex auro ramos, ex auro poma tegebant.

1270

[graphic][merged small]

'Hospes,' ait Perseus illi, 'seu gloria tangit
te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor;
sive es mirator rerum, mirabere nostras.
Hospitium requiemque peto.' Memor ille vetustae
sortis erat; Themis hanc dederat Parnasia sortem:

1275. vetustae: antiquae.

1275

[ocr errors]

Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro

arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.'

Id metuens solidis pomaria clauserat Atlas
moenibus et vasto dederat servanda draconi,

arcebatque suis externos finibus omnes.

Huic quoque, 'Vade procul, ne longe gloria rerum,
quam mentiris,' ait 'longe tibi Iuppiter absit; '
vimque minis addit manibusque expellere temptat
cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.

AND IS TURNED TO STONE

Viribus inferior-quis enim par esset Atlanti viribus?'At quoniam parvi tibi gratia nostra est, accipe munus!' ait, laevaque a parte Medusae

ipse retroversus squalentia prodidit ora.

1280

1285

Quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque 1290

in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque ;

quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen;

ossa lapis fiunt. Tum partes auctus in omnes

crevit in immensum - sic di statuistis - et omne

cum tot sideribus caelum requievit in illo.

THE HERO ESPIES ANDROMEDA

Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos,
admonitorque operum caelo clarissimus alto
Lucifer ortus erat. Pennis ligat ille resumptis
parte ab utraque pedes, teloque accingitur unco,
et liquidum motis talaribus aëra findit.
Gentibus innumeris circumque infraque relictis,

1295

1300

1281. externōs: peregrinos, 648.-1285. fortia: aspera. - 1289. squālentia: horrida, 296.

TERM OF Ov. — 6

[ocr errors]

Aethiopum populos, Cepheaque conspicit arva.
Illic immeritam maternae pendere linguae
Andromedan poenas immitis iusserat Ammon.
Quam simul ad duras religatam bracchia cautes
vidit Abantiades, nisi quod levis aura capillos
moverat, et tepido manabant lumina fletu,
marmoreum ratus esset opus- trahit inscius ignes
et stupet; et visae correptus imagine formae
paene suas quatere est oblitus in aëre pennas.
Ut stetit, 'O' dixit 'non istis digna catenis,
sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes,
pande requirenti nomen terraeque tuumque,

1305

1310

et cur vincla geras.' Primo silet illa, nec audet

appellare virum virgo; manibusque modestos

1315

celasset vultus, si non religata fuisset.

Lumina, quod potuit, lacrimis implevit obortis.

AN OFF-HAND OFFER OF MARRIAGE

Saepius instanti, sua ne delicta fateri nolle videretur, nomen terraeque suumque, quantaque maternae fuerit fiducia formae,

1320

indicat. Et nondum memoratis omnibus unda

insonuit, veniensque immenso belua ponto

imminet et latum sub pectore possidet aequor.

Conclamat virgo; genitor lugubris et una
mater adest, ambo miseri, sed iustius illa.

1325

Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus

1305. cautēs rūpēs, 181.

1308. ratus: arbitrātus. trahit: concipit,

23.-1313. pande: nārrā, 959.-1317. lūmina: oculōs. -1322. immēnsō:

altō, 574. — 1323. imminet: appāret.

« ZurückWeiter »