Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

fumat uterque polus; quos si vitiaverit ignis,
atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat,
vixque suis umeris candentem sustinet axem.
Si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,
in chaos antiquum confundimur. Eripe flammis
siquid adhuc superest, et rerum consule summae.'
Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem
ulterius potuit nec dicere plura; suumque
rettulit os in se propioraque manibus antra.

JUPITER TO THE RESCUE

At pater omnipotens, superos testatus et ipsum
qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato
interitura gravi, summam petit arduus arcem,
unde solet latis nubes inducere terris,

unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat.
Sed neque quas posset terris inducere nubes
tunc habuit nec quos caelo dimitteret imbres.
Intonat et dextra libratum fulmen ab aure
misit in aurigam pariterque animaque rotisque
expulit, et saevis compescuit ignibus ignes.
Consternantur equi et saltu in contraria facto
colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt..
Illic frena iacent, illic temone revulsus
axis, in hac radii fractarum parte rotarum,
sparsaque sunt late laceri vestigia currus.

610

615

620

625

At Phaethon, rutilos flamma populante capillos,

630

volvitur in praeceps longoque per aëra tractu

607. ruent: cadent, 290.613. ulterius: diūtius, 103.623. misit: iecit, 116.624. compescuit: oppressit; cf. 169. — 629. lacerī: frācti, 628. — 630. rutilōs: flāvōs.

fertur, ut interdum de caelo stella sereno

etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.

THE DEATH OF PHAËTHON. HIS MOTHER'S SORROW

Quem procul a patria diverso maximus orbe
excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.
Naides Hesperiae trifida fumantia flamma

corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:

635

'HIC SITUS EST PHAËTHON, CURRUS AURIGA PATERNI
QUEM SI NON TENUIT MAGNIS TAMEN EXCIDIT AUSIS.'

640

Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro,
condiderat vultus: et si modo credimus, unum
isse diem sine sole ferunt; incendia lumen
praebebant, aliquisque malo fuit usus in illo.
At Clymene, postquam dixit quaecumque fuerunt
in tantis dicenda malis, lugubris et amens
et laniata sinus totum percensuit orbem:
exanimesque artus primo, mox ossa requirens,
repperit ossa tamen peregrina condita ripa,
incubuitque loco, nomenque in marmore lectum
perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.

A SONLESS FATHER AND A SUNLESS WORLD

Squalidus interea genitor Phaethontis et expers
ipse sui decoris, qualis cum deficit orbem
esse solet, lucemque odit seque ipse diemque,
datque animum in luctus et luctibus adicit iram,
officiumque negat mundo. 'Satis' inquit‘ab aevi

645

650

655

- 645. lu

638. situs est: positus est, 490.-639. excidit: frūstrātus est. gubris: trīstis. -646. percēnsuit: perlūstrāvit. — 648. peregrīnā: exterā. -651. squalidus: horridus, 296.

TERM OF OV.-4

sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque actorum sine fine mihi, sine honore laborum. Quilibet alter agat portantes lumina currus!

Si nemo est, omnesque dei non posse fatentur,

ipse agat; ut saltem, dum nostras temptat habenas, orbatura patres aliquando fulmina ponat.

660

Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum,

non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.'

Talia dicentem circumstant omnia Solem

numina, neve velit tenebras inducere rebus,

665

supplice voce rogant; missos quoque Iuppiter ignes excusat, precibusque minas regaliter addit.

Conligit amentes et adhuc terrore paventes

Phoebus equos, stimuloque domans et verbere caedit;

saevit enim natumque obiectat et imputat illis.

656. principiis: initiō.-661. orbātūra: quae privent.

670

AOHNION

JUPITER (from a Cameo)

V. THE DEATH OF ORPHEUS

AN UNAPPRECIATIVE AUDIENCE

Carmine dum tali silvas animosque ferarum
Threïcius vates et saxa sequentia ducit,
ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis
pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt
Orphea percussis sociantem carmina nervis.
E quibus una, leves iactato crine per auras,
'En,' ait 'en hic est nostri contemptor!' et hastam
vatis Apollinei vocalia misit in ora;

quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit.
Alterius telum lapis est, qui missus in ipso

aëre concentu victus vocisque lyraeque est,
ac veluti supplex pro tam furialibus ausis
ante pedes iacuit. Sed enim temeraria crescunt
bella, modusque abiit, insanaque regnat Erinys.
Cunctaque tela forent cantu mollita; sed ingens
clamor et infracto Berecyntia tibia cornu
tympanaque et plausus et Bacchei ululatus
obstrepuere sono citharae.

THEY TEAR IN PIECES HIS FOLLOWERS, THEN THE BARD

Tum denique saxa

non exauditi rubuerunt sanguine, vatis.

Ac primum attonitas etiamnum voce canentis

672. vātēs: poēta. 673. nurūs: mulierēs. lymphāta: insāna. 679. praesūta: tecta, 351.- 685. mollita: superāta, 51.

675

680

685

690

[blocks in formation]

innumeras volucres anguesque agmenque ferarum
Maenades Orphei titulum rapuere triumphi.
Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris

et coeunt ut aves, si quando luce vagantem

noctis avem cernunt; structoque utrimque theatro

ceu matutina cervus periturus harena

praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes coniciunt thyrsos, non haec in munera factos.

695

DEATH OF ORPHEUS

Hae glebas, illae direptos arbore ramos,
pars torquent silices. Neu desint tela furori,
forte boves presso subigebant vomere terram;
nec procul hinc multo fructum sudore parantes
dura lacertosi fodiebant arva coloni.

Agmine qui viso fugiunt, operisque relinquunt
arma sui; vacuosque iacent dispersa per agros

700

705

692. rapuēre: disiēcēre. 694. vagantem: errantem, 154. — 700. torquent: iaciunt, 116.701. subigēbant: arābant.703. lacertōsī: validī, fortēs, 216.

« ZurückWeiter »