Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERL

PRAEFATI O.

Bibliopolae honestissimi, qui praeter maiorem editionem vili pretio parabile exemplar rescensionis meae extare voluit, rationes magis quam meas in curando hoc libro secutus sum. qui cum scholarum potissimum eorumque hominum usui destinatus sit, qui criticae operae sarcinis non impediti carmina poetae ad fidem optimae memoriae emendata et in probabilem ordinem redacta legere legendoque gustare velint, textum proposui non prorsus eundem qui in maiore editione expressus est, sed et novis coniecturis, quas maximam partem in prolegomenis nuper defendi, aliquotiens mutatum et in orthographico genere partim ad nostri aevi consuetudinem quantum salva antiquitatis fide fieri poterat accommodatum, partim sicubi meliora dies docuerat reformatum. varias autem lectiones addidi nullas, qui nec meas ipse copias despoliare meum putaverim nec eorum consilium probem, qui frustulis nescio quibus supellectilis criticae delibatis litterarum nostrarum studiis satis fieri posse sibi persuaserunt. nam sic animum induxi , omnium communem esse criticam artem nec exerceri cum fructu posse nisi pleno adhibito instrumento. tioris quidem ullius exemplaris, velut Hirzeliani aut Weidmanniani, a nostro discrimina enotare aut aecum aut utile habebam: nam neque crumenae empturorum ut duos vel tres pro uno libro parare possint consulere placebat nec de diversa lectione recte iudicari potest nisi antiquorum testium memoria cognita. quam de maioribus Vergilii carminibus plenam exposui cum in editione maiore tum in prolegomenis criticis; de minoribus propediem accu

nec

ne recen

* а

« ZurückWeiter »