Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

α

β

70

en umquam patrios longo post tempore finis, pauperis et tuguri congestum caespite culmen post aliquot mea regna videns mirabor aristas? α impius haec tam culta novalia miles habebit, barbarus has segetes: en quo discordia civis produxit miseros, his nos consevimus agros! insere nunc, Meliboee, piros; pone ordine vités. ite meae quondam felix pecus, ite capellae. non ego vos posthac viridi proiectus in antro dumosa pendere procul de rupe videbo; carmina nulla canam; non me pascente, capellae, florentem cytisum et salices carpetis amaras. T. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem fronde super viridi: sunt nobis mitia poma, castaneae molles et pressi copia lactis.

β

β

Ι

et iam summa procul villarum culmina fumant,
maioresque cadunt altis de montibus umbrae.

75

80

a

b

II

Formonsum pastor Corydon ardebat Alexim,
delicias domini; nec quid speraret habebat.
tantum inter densas umbrosa cacumina fagos
adsidue veniebat. ibi haec incondita solus
montibus et silvis studio iactabat inani:

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
nil nostri miserere? mori me denique coges.
nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
nunc virides etiam occultant spineta lacertos,
Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
alia serpullumque herbas contundit olentis.
at mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
nonne fuit satius, tristis Amaryllidis iras
atque superba pati fastidia? nonne Menalcan,
quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses?

10

15

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

O formonse puer, nimium ne crede colori!
alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi,
quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans: 20
mille meae Siculis errant in montibus agnae;
lac mihi non aestate novom, non frigore defit.
canto, quae solitus, siquando armenta vocabat,
Amphion Dircaeus in Actaeo Aracintho.

nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi, 25
cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim
iudice te metuam, si numquam fallit imago.
O tantum libeat mecum tibi sordida rura
atque humilis habitare casas, et figere cervos,
haedorumque gregem viridi compellere hibisco! 30
mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
nec te paeniteat calamo trivisse labellum:
haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas? 35
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim

et dixit moriens: 'te nunc habet ista secundum.'
praeterea duo nec tuta mihi valle reperti
capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo;
bina die siccant ovis ubera: quos tibi servo.
iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formonse puer: tibi lilia plenis
ecce ferunt nymphae calathis; tibi candida nais,
pallentis violas et summa papavera carpens,
narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
tum casia atque aliis intexens suavibus herbis
mollia luteola pingit vaccinia calta.
ipse ego cana legam tenera lanugine mala

castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;

Pan primum calamos cera coniungere pluris
instituit, Pan curat ovis oviumque magistros.
dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas.

34

40

45

50

[blocks in formation]
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

55

addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo;
et vos, o lauri, carpam et te, proxuma myrte,
sic positae quoniam suavis miscetis odores.
Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,
nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
heu heu! quid volui misero mihi? floribus austrum
perditus et liquidis inmisi fontibus apros.

Quem fugis, a, demens? habitarunt di quoque silvas 60
Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces
ipsa colat: nobis placeant ante omnia silvae.

torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam,
florentem cytisum sequitur lasciva capella,

te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas. 65
Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,
et sol crescentis decedens duplicat umbras.
me tamen urit amor: quis enim modus adsit amori?
a Corydon Corydon, quae te dementia cepit!
semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.

70

quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
viminibus mollique paras detexere iunco?
invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.

a

b

[blocks in formation]

M. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei?
D. Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.
M. Infelix o semper ovis pecus! ipse Neaeram
dum fovet ac ne me sibi praeferat illa veretur,
hic alienus ovis custos bis mulget in hora;
et sucus pecori et lac subducitur agnis.

D. Parcius ista viris tamen obicienda memento.
novimus et qui te transversa tuentibus hirquis,

et quo

sed faciles nymphae risere

sacello.

5

M. Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis 10 atque mala vitis incidere falce novellas.

d

D. Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum
fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca,
et cum vidisti puero donata, dolebas,

15

20

30

et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
M. Quid domini faciant, audent cum talia fures?
non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
et cum clamarem 'quo nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus!' tu post carecta latebas.
D. An mihi cantando victus non redderet ille,
quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.
M. Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera 25
iuncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas
stridenti miserum stipula disperdere carmen?
D. Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
experiamur? ego hanc vitulam (ne forte recuses,
bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus)
depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
M. De grege non ausim quicquam deponere tecum:
est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;
bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
verum, id quod multo tute ipse fatebere maius, 35
(insanire libet quoniam tibi) pocula ponam
fagina, caelatum divini opus Alcimedontis:
lenta quibus torno facili super addita vitis
diffusos edera vestit pallente corymbos.
in medio duo signa, Conon et quis fuit alter, 40
descripsit radio totum qui gentibus orbem,
tempora quae messor, quae curvos arator haberet?
necdum illis labra admovi, sed condita servo.
D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
et molli circum est ansas amplexus acantho,
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis ;
necdum illis labra admovi, sed condita servo:
si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
M. Numquam hodie effugies; veniam quocumque vocaris.

45

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

audiat haec tantum vel qui venit ecce Palaemon. 50
efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas.
D. Quin age, siquid habes; in me mora non erit ulla,
nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
sensibus haec imis (res est non parva) reponas.
P. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba. 55
et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos;
nunc frondent silvae, nunc formonsissimus annus.
incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca.
alternis dicetis: amant alterna camenae.

D. Ab love principium musae: Iovis omnia plena; 60
ille colit terras; illi mea carmina curae.

M. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
D. Malo me Galatea petit, lasciva puella,

65

et fugit ad salices, et se cupit ante videri.
M. At mihi sese offert ultro meus ignis Amyntas,
notior ut iam sit canibus non Delia nostris.
D. Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi
ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.
M. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta 70
aurea mala decem misi; cras altera mittam.
D. O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!
partem aliquam, venti, divom referatis ad auris!
M. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis,
Amynta,

75

si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?
D. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;
cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.
M. Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit,
et longum formonse, vale vale', inquit, 'Iolla.'
D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, 80
arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

έ

M. Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,
lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

η

D. Polio amat nostram, quamvis est rustica, musam:
Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

85

ή

M. Polio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,

« ZurückWeiter »