Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

OVIDIUS NASO

EX RECENSIONE

GOTT. ERDMANN GIERIG

CUM

VARIIS LECTIONIBUS CODICUM PARISINORUM

CUI NOVAS ADDIDIT NOTAS

NICOL. ELIG. LEMAIRE

IN REGIA GALLIARUM UNIVERSITATE ET IN ACADEMIA PARISIENSI POESEOS LATINÆ

[merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

S. P. D.

NICOLAUS ELIGIUS LEMAIRE.

Ex eo quod Nasonis Carmen hoc de rerum Transformationibus , non eodem inscriptum nomine tibi obveniat , quo priora duo volumina, ne credideris, LECTOR OPTIME , transfugam a nobis defecisse virum consilii nostri participem, studiorum hortatorem, æmulatoremque diligentissimum J. A. AMAR, qui, si quando a labore incæpto desistere ad tempus propter valetudinem cogatur, nos quoque cogat opera interrupta et pendentia relinquere. Quod omen Dii avertant, quorum auspiciis inchoatą.res nostra, et ad hunc diem feliciter adeo prövěcta ,:ļot føre sibi laudatores, quot

viros Universitatis Gallicæstudžis faventes gratulatur; atque iis ipsis fruitur, vel irátis; qui nec mövendam quidem nobis tanti laboris molem, Dictatoria auctoritate, ne dicamus, subinvida mente, pronuntiaverant !

Hujus igitur laudis, quæ spem conceptam mirum in modum exsuperavit, partem legitimam referre et juvat et decet Ovidiano interpreti, qui, postquam in Præfatione primi voluminis tam scite quam eleganter modum prævius aperuerit, quo corrigendi veteres ac interpretandi , sic interpretatus est, ut re ipsa vinceret, quem jam eloquio

[ocr errors]

vincentem agnoverant, quicumque Latine sciunt. Sed ex his quæ præmisit Commentariis in Heroidum Epistolas et Amatoria Nasonis, satis superque tibi innotuit, LECTOR CANDIDISSIME, quantum illi onus incumberet , qui totos Ovidiani æquoris tractus relegere sibi proposuerit; qui poetam omnium quos noveris , rerum ubertate copiosissimum, varietate argumentorum et ipsa tractandi felicitate nulli secundum, cunctis fere priorem, commentatione nova illustrandum susceperit. In illo quippe , qui tantum opus ad exitum voluerit perducere, vigeant necesse est et conspirent, non modo quidquid literarum antiquarum usus familiaris et quasi quotidianus, roboris et ornamenti ad excolendum ingenium conferre potuerit; quidquid ex assidua in vicinas regiones peregrinatione importatum in rei nostræ utilitatem effloruerit; sed et accedat quoque oportet , corporis, valetudo; .qux in opere tam longo ingenii vires tocnescere, vel hebệscere acumen non patiatur. Quæ si fato quodain vico, in uno eodemque viro convenissent, hunc egr Porfeniosum quiddam , raram avin , nigroque Cycno sinillimain (Juven. sat. VI, 165), dicere non dubitaverim.

Providendum ergo mihi fuit, ut, cessante ad tempus collega et amico, quem totum mihi meisque devotum jampridem experior, memorique gratulor animo , alius succederet , qui non impar labori ferendo , conclamandi locum suppeteret lectoribus; Primo avulso, non deficit alter Aureus. Virg. Æn. VI, 143. Nec quærenti diu mihi occurrit sinilis prorsus metalli vir, Cl. Gottlieb-Erdmann GIERIG, Tre

moniæ ' quondam Professor celeberrimus , deinde scholarum Rector, in Montensi Ducatu 2 ; qui , quum anno 1779, specimen jam edidisset Ovidianarum Metamorphoseon, integrum opus emisit, anno 1784-87, ex recensione P. Burmanni, varietate lectionis, et notis perpetuis illustratum. Quod quidem opus perlegenti cuilibet , et sine studio examinanti, non indignum videatur , quod cum ipso Heynii Virgilio compares ,

immo fortasse præponas, dummodo attenderis , qua sagacitate textum excutiat ; lucem ex fumo det repentinam; et hujus quasi Labyrinthi ambages resolvat, certo semper, nec unquam interrupto filo lectoris regens vestigia : quæ laus, licet summa, nihil tasen Heynianæ detrahit; sed hanc propriam et peculiarem sibi vindicasse videtur CL. GIERIG, cui, tot inter et tam varias rerum figuras, retinenda erat in primis poetæ ipsius forma , cujus non vultus , non color unus, nec ita diversus tamen, ut sui prorsus dissimilis, quique Proteus alter, scripsit ingeniose jam laudatæ Præfationis auctor, p. XII, e manibus excidit, fallit oculos, e vinclis e fluit , nec ideo minus perpetua, quanquam variante prodigialiter, voluptate animos oblectat, in delicias rapit et suavissime detinet.

Quum vero desiderandum esse nonnihil in varietate lectionum sensissem , ad Regiam Bibliothecam confugi, Codices omnes manuscriptos inspecturus ,

si
quos

doctissimus interpres ignorasset, vel neglexisset conferendos. Ex his accurate collatis, duos præsertim suppeditavit XIII

ut

· Dortmund, en Westphalie.
2-A Lennep, dans le duché de Berg.

« ZurückWeiter »