Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Margine terrarum porrexerat Amphitrite;
Quaque fuit tellus, illic et pontus et aer :
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
Lucis egens aer; nulli sua forma manebat,
Obstabatque aliis aliud quia corpore in uno

orbem planum ; sed, quod jam
Thales, Anaximander et alii docue-
runt, formam ei esse globosam, et
Romani constanter crediderunt,
üidemque nihilominus eam ponderi-
bus libratam suis dixerunt.

14. Amphitrite.Noster cod. A. Amphitrites. Neptuni uxor, Dea et domina Oceani: nondum brachia, aquas suas, porrexerat, effuderat, longo margine, circa longas oras terrarum.

15. Quaque fuit tellus etc. Olim edeb.: Quaque erat et tellus. Porphyr. ad Horat. III, Od. Iv : Quaque fuit tellus; illic et pontus, ut aer. Hoc placuit Jac.-a-Cruce, eo quidem ut post Quaque (ubique) fuit tellus suspendatur oratio, tum inferatur illic et pontus (fuit) ut (ubi) aer. MS. Francof. et alii, Ut qua erat et tellus, illic. Burm. suadebat: Utque fuit tellus illic, ubi pontus et

sensu,

aer,

Sic erat etc.; ut similitudo inferatur. Eundem in sensum Heyn. Observ. ad Tibul. IV, 1, 39, mallet: Utque erat et tellus illic, qua p. Aut hoc, aut Burm. præfert Koppen., quia in nostra lectione (quam Heins. ex uno Medic. recepit, et quæ non multum aberrat a Porphyr.) repetitur, quod jam dictum sit ante. Sed hac redundantia non offendetur, qui comparaverit, quæ ad vers. go, 206, 292, 401, monuimus. Codd. nostri A. B. Quaque erat et tellus, Quaque fuil etc. Ut hactenus indigestam molem descripsit, sic nunc ad verba congesta eodem et vers. seq. ad pondus iners redit.-Quaque, ubicun

15

que. Sed nexus commodus cum antecedentibus desideratur. Vide igitur Varr. lect. Forte melius poeta omnem h. I. usque ad vers. 20 omisisset. Non enim erat, cur post superiora lectorem moneret, instabilem fuisse terram etc.

18. Obstabatque etc. Pugna autem illa, vers. 18-20, talis est, ut vix in cogitationem cadat.Instabilis, si passive accipis, qua insisti, in qua pes figi nequibat, nove quidem et paulo insolentius dictum erit, sed bene conveniet rộ innabilis. In limoso illo acervo nec pes figi poterat, terra enim subacta erat multis aquis; nec natari, aqua enim terram dissolutam ferebat; nec denique cerni quidquam (xosipeds), lucis enim, etc. Verissime igitur erat pondus iners ein untauglicher Klumpen. Et multum sibi indulserunt Veteres in usu adjectivorum in bilis desinentium : vid. Perizon. ad Sanctii Min. I, xv, 4; et Creech. ad Lucret. I, II. Sin activam vim et hic præseras, instabilis tellus erit, quæ nondum firmum et immotum locum tenebat, nondum erat terra continens. - Nulli sua forma manebat, nulli certa et perpetua forma erat; nam veluti fermentatione quadam miscebanNulli manebat. Hoc verbum admittit geminum casum, accusat. et dativ.; sed pro exspecto, tantum accusat. Virg. Æneid. ix, 298: nec partum gratia talem Parva manet ; et paulo post, 302: Hæc eadem matrique tuæ, generique manebunt ; et Ci

tur.

Frigida pugnabant calidis, humentia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
Hanc Deus et melior litem Natura diremit :
Nam cælo terras et terris abscidit undas,
Et liquidum spisso secrevit ab aere cælum.
Quæ postquam evolvit, cæcoque exemit acervo,
Dissociata locis concordi
pace ligavit.

[ocr errors]

cero post reditum, ad Senatum : Id mihi manet. Græci pariter utrumque casum admittunt. Ed. Corpore, mole, acervo: pugnabant, movebantur intestino quodam motu elementa pugnabant calidis, græca syntaxis, μάχεσθαι τινί; nisi malis præpositionem cum, quæ sequitur, ad hæc quoque referre: sine pondere paulo durius, iis, quæ erant sine pondere, τοῖς ἄνευ βάρους, scilicet οὖσι.

21. Hanc Deus etc. Hoc chaos Deus ita tractavit, ut primum elementa separaret, et cuique suum locum assignaret. Ut quodvis erat levius, ita altiorem locum occupabat. Ciof. Fast. I, 106, V, 11. Claud. R. P. 249. Melior Natura. Quæ sit ex mente poetæ, aut quo modo differat a Deo, frustra quæritur. Ipse poeta infra, vers. 31, fatetur se nescire. Sufficit vim quandam divinam intelligere. Nempe philosophi disputabant de natura creatoris, quum ab aliis vocaretur Deus, ab aliis animus per omnia fusus, ab aliis mens aut natura ratione prædita: vid. Lactant. Inst. div. I, v, 16 sqq.; Cic. Sen. 12: Quum homini sive Natura, sive quis Deus nihil mente præstabilius dedisset. Koppen. per Naturam e placitis Anaxagoræ vires elementorum intell. Sed vers. ad vers. 5, liiem, pugnam, fermentationem: vizos hd, Apollon. Arg. 1, 498. Litem dixit variationis causa. Grav.

20

25

Claudian. d. I. veterem qua lege tumultum Discrevit Natura parens.

22. Abscidit, sejunxit. Horat. I, Od. III, 21. Deus abscidit Oceano terras, ubi vid. Bentlei. Cf. Virgil. Ecl. vi, 35 sqq.: Calum est æther. Pacuv. in Chrys. Nostri cælum memorant, Graii perhibent æthera : cf. Cic. N. D. II, 42.Sed et apud Græcos aidip et oùpavos usurpantur promiscue vid. Valkenar. Diatrib. in Eurip., cap. VI. Vocat liquidum, quippe natura tenuiore et purum ab humoribus, aut, ut ipse, vers. 68, explicat, nihil terrenæ fæcis habens. Opponit spissum aerem graviore pondere et repletum vaporibus et nebula. Cic. 1. cit. concretum aerem dixit. Cf. cum omni hoc loco, XV, 239, sqq.

[ocr errors]

24. Cæco, in quo nullæ partes animadverti, discernique poterant.

Dissociata ligavit. Tria insunt. Deus dissociavit elementa locis, diversa iis loca tribuit, terræ imum, alterum mari, etc.; sed ligavit dissociala, ita dissociavit, ut tamen nexus eorum esset. Ether attingit aerem, aer attingit terram, etc. Tibul. IV, 1, 20 Aeri contextus æther. Hinc concors pax, qua non amplius permixta inter se pugnant. Dissociare, ut apud Horat. I, Od. III, 22: Oceanus dissociabilis, dissocians. Pace. A Claud. III, 65, fides et fœdus elementis tribuitur.

Ignea convexi vis et sine pondere cæli
Emicuit, summaque locum sibi legit in arce :
Proximus est aer illi levitate, locoque :
Densior his tellus, elementaque grandia traxit ;
Et pressa est gravitate sui : circumfluus humor
Ultima possedit, solidumque coercuit orbem.
Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille Deorum,

26. Ignea convexi etc. Cf. Tibul. IV, 1, 19–23; Claudian. R. P. I, 246 sqq., ubi Proserpina hoc argumentum texit. Is elementorum seriem hunc primum Naturæ actum vocat.-Ignea vis, periphrasis ignis ipsius. Vis, ßín, apud poetas sæpe inservit periphrasi. Ignis porro cæli est æther, qui constat ignea natura (Virg. Ecl. vi, 33, liquidus ignis. Tibul. d. l., igneus æther), quæ eadem est levissima. Convexum, pro concavum ; quem usum Cic. in Arateis, vers. 314, primus invexisse videtur Heyn. ad Virg. Æn. IV, 451.

27. Emicuit, repente et celeriter prosiluit, quod verbum maxime convenit levitati ætheris. - Summa arx, altissima mundi ora.-Sibi legit, tanquam sua sponte fecerit, quod lege naturæ fiebat. Etiam ap. Claud. d. 1. nonnulli legit flamma polum. Cf. XII, 43, ubi eadem verba de Fama. - Legit. Florent. et tres alii, fecit, non improbante Burmanno. Sed

[blocks in formation]

30

ponitur, ubi is casus a nomine adfectus aut facultatis pendet, sed deinde et sine tali nomine. Itaque sæpe in eo variant libri. — Circumfluus, (repippuros) humor, Oceanus.

31. Ultima possedit, profundissima occupavit, quia terræ eminent super Oceani superficiem. Aliter Sever. Ætn. 103, sors data cælo Prima, secuta maris, desedilque infima tellus. Lenzius vero per ultima int. marginem orbis terrarum plani, atque circumfluus putat esse Homeric. poppoos, in se ipsum rediens; sed vide ad vers. 12.- Solidum orbem, terram continentem, quæ solidior multo aquis. Coercuit, amplectitur, ambit. Infra XV, 251: Tellus cogitur unda. Cæterum huc respexit Lactant. Inst. div. II, 1x, 2 : Terram voluit humore circumflui et contineri.

[ocr errors]

32-88. Sic ubi dispositam etc. Regius unus compositam. Jam de exornatione et compositione totius mundi exponit. Initium facit a terra et aqua vers. 34-51: progreditur in aerem vers. 52-66: tum de æthere vers. 67-71 postremo de incolis variarum mundi partium, in primis de homine vers. 72-88.—Sic.... redegit. Ordo et sensus horum verborum debet haud dubie esse hic: quum Deus congeriem illam, rudem et indigestam molem, secuisset, divisisset, atque in membra, distinctas partes, aquam, terram, redegisset

Congeriem secuit, sectamque in membra redegit ;
Principio terram, ne non æqualis ab omni
Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.
Tum freta diffundi, rabidisque tumescere ventis
Jussit, et ambitæ circumdare litora terræ.
Addidit et fontes, immensaque stagna, lacusque;
Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis,

22-23, atque adeo disposuisset, cuique parti suum locum assignasset, 25–31. Amant poetæ ejusmodi transpositiones. Virg. Georg. I, 319: Quæ..... segelem..... sublime expulsam eruerent, i. e. eruerent et deinde in aerem expellerent. Idem, vers. 400: solutos jactare maniplos, jactare manipulos sic, ut solvantur. Similiter Noster passim. Vide ad vers. 303. Burm. tamen præfert alteram lectionem compositam, ut adeo comscil. posita congeries sit ille κόσμος, mundus philosophorum. Bene. Sed me offendit hoc, quod illa moles nondum secta non poterat κόσμος, aut mundus sensu illo philosophico dici. Cic. in Timæo, cap. XXXI, p. 1114, Ern.: ut hunc hac varietate distinctum bene Græci nisov, nos lucentem mundum nominaremus. Etiam Claudian. in Ruf. I, 4, h. v. usus est dispositi fædera mundi.

33. Secuit, sectamque. Mirum in modum Noster illam repetitionem adfectavit. Cf. vers. 142, 158, 166, 206, et alibi. Membra non satis commode Rod. glieder vertit. Membra omnino partes distinctæ alicujus rei, ut membra carinæ, ædificii, philosophia. Vide nos ad Plin. II, Ep. XVII, 9. Cæterum Anaxagoras, qui et ipse docebat, ab initio zŔYTK χρήματα πεφυρμένα fuisse, addebat : Ο Νοῦς δὲ αὐτὰ δεῖρε, καὶ δεικόσμησε, nai în tās ùtaging els tağa byxys. Plu

35

tarchum vide de Plac. lib. I, cap. III.

35. Parte foret etc. Omnis hic locus plurimum habet suavitatis, a delectu in primis verborum. Pro simplici enim facere aut fieri posuit vel naturam rei exverba ea, quæ primant, vel modum adspectabilem, quo facta sit. Terra glomeratur, freta diffunduntur, aquæ pulsant litora, extenduntur campi, valles subsidunt, montes contra surGlomeravit. Cic. Tim. 15. gunt. Deus mundum ita tornavit, ut nihil fieri possit rotundius. N. D. II, 39, terra nutibus suis (pondere) conglobata. Jam antea aquæ coercuerant orbem; nunc jubentur diffundi, latius extendi, atque hic illic se insinuare in terras, ut sinus et similia efficiant.

[ocr errors]

36. Diffundi pro diffudit Heins. ex Urbin. et Langerm. recepit. Bene; 5, nam accedit et Lactant. Inst. II, auctoritas, atque mollius etiam hoc est altero. Rabidisque pro rapidisque in MSS. repertum et Heinsio Et raprobatum recepit Burm. bics et insania ventis tribuitur ; vide Heins. rabies Noti, Hor. I,Od., 14.

[ocr errors]

37. Ambitæ, quæ cingitur a mari. Qua ratione ambitus mediam producat, disputatur : vide Burmann. — Ambitæ circumdare e copia poetica dictum.

-

39. Cinxit. Heins. mallet strinxit. Male.- Declivia, quia e locis altio

Quæ diversa locis partim sorbentur ab ipsa,
In mare perveniunt partim, campoque recepta
Liberioris aquæ, pro ripis litora pulsant.
Jussit et extendi campos, subsidere valles,
Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.
Utque duæ dextra cælum, totidemque sinistra
Parte secant Zonæ, quinta est ardentior illis ;
Sic onus inclusum numero distinxit eodem
Cura Dei; totidemque plaga tellure premuntur:

ribus defluunt; pronos fluvios alii di-
cunt.- - Obliquis eleganter exprimit
cursum fluviorum tortuosum.

[blocks in formation]

40. Pro diversa locis, Georg. IV, 367, in pedestri oratione usitatius, diversis locis. Sorbentur, ut Arethusa. Quidam subeunt terras, sed mox redduntur, ut Lycus in Asia, Erasinus in Argolica: vide Plin. H. N. II, 103.

41. Perveniunt. Francofurt. conveniunt, addita hac glossa, id est cum aliis fluminibus. Probat quidem Burmannus, conveniunt; sed ego nihil mutandum arbitror. Alios enim fluvios velut intercipit terra, alii usque ad mare perveniunt. Campus et æquor quamcumque planitiem designant. Hinc utrumque vocab. promiscue mox de planitie, agris, mox de superficie aut de fundo maris dicitur. Melius tamen nunc abstinuisset h. voc., quia proxime sequitur extendi campos.

42. Liberioris. Non inclusæ angustis ripis. Vaga aqua a Nostro appellatur Heroid. X, 136. - Pro ripis etc., merus lusus grammaticus.

Sidere aut subsidere de locis depressis et complanatis. Vid. Gron. Observat. p. 726 surgere contra (quasi surrigi, sursum agi) de iis,

40

46

quæ excrescunt in altitudinem. Drakenb. ad Silium, III, 659: Frons honor arborum, vers. 346.

44. Lapidosos. Gebhard. Crep. I, 6, spatiosos crescere. Et ita Palat. sec. At alterum agnoscit Lactant. II, 5, et surgere exquisitius quam crescere. Etiam lapidosos minus vulgare, quam spatiosos.

45. Utque dua dextra etc. Quemadmodum in cælo quinque zone sunt, duæ frigidæ, totidem temperatæ, una torrida; sic et in terra. In harum descriptione Nostro præiverant Virgil. Georg. I, 233 sqq., et Tibul. IV, 1, 152–174, qui cœteris copiosior est. Cf. etiam Claud. R. P. I, 257-263. Multo ornatior Ovidio est Virgilius. Pro eo, quod hic legimus, est ardentior, ille dixit: una corusco Semper sole rubens, et torrida semper ab igni ; et de frigidis non satis habuit altam nivem commemorare, sed: cærulea glacie concretæ atque imbribus atris.

46. Secant, dividunt: ductum a sphæra, quam secant circuli. Onus inclusum, moles terræ, quam includit cælum. Cura Dei est Deus ipse, sed quatenus curam gerit mundi. Fast. 1, 37: Hæc igitur vidit trabeati cura Quirini.

48. Tellure, deest in. Premuntur

« ZurückWeiter »