Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Deficit. Infixum stridit sub pectore volnus.
Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit :
Ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
Quaesivit coelo lucem, ingemuitque reperta.
Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem
Difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,
Quae luctantem animam nexosque resolveret artus.
Nam, quia nec fato, merita nec morte peribat,
Sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
Ergo Iris croceis per coelum roscida pennis,
Mille trahens varios adverso sole colores,
Devolat, et supra caput adstitit: Hunc ego Diti
Sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.
Sic ait, et dextra crinem secat. Omnis et una
Dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.

Virgil. Vol. II.

P. VIRGILII MARONIS

A ENE I DOS

LIBER V.

INTEREA medium Aeneas iam classe tenebat

10

Certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat,
Moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae
Collucent flammis. Quae tantum accenderit ignem,
Causa latet : duri magno sed amore dolores
Polluto, notumque, furens quid femina possit,
Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla
Occurrit tellus; maria undique, et undique coelum:
Olli caeruleus supra caput adstitit imber,
Noctem hiememque ferens; et inhorruit unda tenebris.
Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta :
Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
Quidve, pater Neptune, paras? Sic deinde locutus
Colligere arma iubet, validisque incumbere remis;
Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:
Magnamine Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
Spondeat, hoc sperem Italiam contingere coelo.
Mutati transversa fremunt, et vespere ab atro
Consurgunt venti, atque in nubem cogitur äër.
Nec nos obniti contra, nec tendere tantum
Sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur,

Quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe
Fida reor fraterna Erycis, portusque Sicanos:
Si modo rite memor servata remetior astra.
Tum pius Aeneas: Equidem, sic poscere ventos
Iamdudum, et frustra cerno te tendere contra.
Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,
Quove magis fessas optem demittere navis,
Quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten,
Et patris Anchisae gremio complectitur ossa?
Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
Intendunt Zephyri: fertur cita gurgite classis;
Et tandem laeti notae advertuntur arenae.
At procul excelso miratus vertice montis
Adventum sociasque rates, occurrit Acestes,
Horridus, in iaculis et pelle Libystidis ursae
Troïa Crimiso conceptum flumine mater

38

Quem genuit. Veterum non immemor ille parentum
Gratatur reduces, et gaza laetus agresti
Excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
Postera cum primo stellas Oriente fugarat
Clara dies; socios in coetum litore ab omni
Advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:
Dardanidae magni, genus alto a sanguine Divom,
Annuus exactis completur mensibus orbis,
Ex quo reliquias divinique ossa parentis
Condidimus terra, maestasque sacravimus aras.
Iamque dies, ni fallor, adest, quem semper acerbum.
Semper honoratum (sic Dî voluistis) habebo.
Hunc ego, Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenae;
Annua vota tamen sollemnisque ordine pompas
Exsequerer, strueremque suis altaria donis.

[ocr errors]

Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,
Haud equidem sine mente, reor, sine numine Divom
Adsumus, et portus delati intramus amicos.
Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem;
Poscamus ventos; atque haec me sacra quotannis
Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
Bina boum vobis Troia generatus Acestes
Dat numero capita in navis: adhibete Penatis,
Et patrios epulis, et quos colit hospes Acestes.
Praeterea, si nona diem mortalibns almum
Aurora extulerit, radiisque retexerit orbem,
Prima citae Teucris ponam certamina classis;
Quique pedum cursu valet, et qui viribus audax
Aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,
Seu crudo fidit pugnam committere cestu :
Cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.
Ore favete omnes, et tempora cingite ramis.
Sic fatus, velat materna tempora myrto.
Hoc Helymus facit, hoc aevi maturus Acestes,
Hoc puer Ascanius; sequitur quos cetera pubes.
Ille e concilio multis cum millibus ibat

Ad tumulum, magna medius comitante caterva.
Hîc duo rite mero libans carchesia Baccho
Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro;
Purpureosque iacit flores, ac talia fatur:
Salve, sancte parens, iterum; salvete recepti
Nequidquam cineres, animaeque umbraeque

paternae.

Non licuit finis Italos, fataliaque arva,

Nec tecum Ausonium, quicunque est, quaerere

Thybrim.

Dixerat haec: adytis cum lubricus anguis ab imis

69

1

99

Septem ingens gyros, septena volumina, traxit,
Amplexus placide tumulum, lapsusque per aras;
Caeruleae cui terga notae maculosus et auro
Squamam incendebat fulgor: ceu nubibus arcus
Mille iacit varios adverso sole colores.
Obstupuit visu Aeneas. Ille agmine longo
Tandem inter pateras et laevia pocula serpens
Libavitque dapes, rursusque innoxius imo
Successit tumulo, et depasta altaria liquit.
Hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
Incertus, Geniumne loci, Famulumne parentis
Esse putet: caedit binas de more bidentis,
Totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos.
Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
Anchisae magni, Manisque Acheronte remissos.
Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
Dona ferunt; onerant aras, mactantque iuvencos.
Ordine aëna locant alii, fusique per herbam
Subiiciunt veribus prunas, et viscera torrent,
Exspectata dies aderat, nonamque serena
Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant;
Famaque finitimos et clari nomen Acestae
Excierat: laeto complerant litora caetu
Visuri Aeneadas; pars et certare parati.
Munera principio ante oculos circoque locantur
In medio: sacri tripodes, viridesque coronae,
Et palmae, pretium victoribus, armaque, et ostro
Perfusae vestes, argenti aurique talenta;
Et tuba commissos medio canit aggere ludos.
Prima pares ineunt gravibus certamina remis
Quatuor, ex omni delectae classe, carinae.
Velocem Mnestheus agit acri remige Pristin;

« ZurückWeiter »