Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hunc, Galliæ, timetis, et Britanniæ ?

Quid hunc, malum, fovetis? aut quid hic potest,
Nisi uncta devorare patrimonia?

Eone nomine, Imperator unice,

Socer generque perdidistis omnia?

25

reformidant, et Britanniæ horrent. Cur istum, proh nefas! complectimini? Aut quid potest iste, nisi deglutire bona patrimonia? An ea de causa, o singularis Imperator, et socer et gener cuncta evertistis?

auxit; in codd. autem, qua se amnis, &c. unde Scal. dedit, quas et amnis.-21 In Scal. cod. erat, Hunc Galliæ timet tellus, et Britanniæ; ex quo in ed. 1. finxit, quas et a. a. T. Inundat, extimæ ecce Lusitaniæ; in ed. 2. ut spurium damnavit. H. G. timent, timent B. proposuit Avant. quod Ald. 1. et edd. optt. receperunt: H. G. timent et B. in Rheg. Timentque G. hunc, timent B. conj. Turn. In Stat. codd. extabat, Hunc G. timet et B. sic, ut inter

verbum timet, et id quod sequitur, paululum quid desit: itaque Faërn, conj. timetis, quod reposuit Ed. Bip.-22 Quid hoc malum fovebis Voss.-23 Pro prisca lect. cuncta Avant. legi jussit uncta.-24 Eone nomine urbis opulentissimæ in omnibus edd. ante Scaligerum.

NOTE

celebratus. Unde hic dicitur auri-
fer, quasi aurum ferens, quod et in-
nuit illud Juvenal. Sat. III.
'tanti
tibi non sit opaci Omnis arena Tagi,
quodque in mare volvitur aurum.'

21 Hunc, Gallia] Id est, Mamurram tantum helluonem, qui tot rapinas, tantamque rapiendi licentiam habebat a Cæsare.

25 Socer generque] Id est, Cæsar et Pompeius, qui Rempub. omniaque

everterunt, ut alter occuparet Imperium. Unde et Lucan. hinc socer, inde gener.' Dicuntur autem Cæsar et Pompeius omnia perdidisse, quia ipsi causa fuerunt bellorum Civilium, ex quibus præda opima obvenit Mamurræ. Sensus itaque est : Eone nomine, tu Cæsar, et tu Pompei, omnia perdidistis, ut iste Mamurra illa devoraret, et in voraginem ventris sui immergeret ?

CARMEN XXX.

AD ALPHENUM.

ALPHENE immemor, atque unanimis false sodalibus,

O Alphene ingrate, et infidelis conjunctissimis amicis; nunc, o inhumane, non

NOTÆ

1 Alphene] Alphenus iste Varrus dictus, Cremona oriundus, abjecta

arte Sutoria, quam in municipio suo exercuerat, Romam petiit, magistro

Jam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi:

Jam me prodere, jam non dubitas fallere, perfide.

5

Nec facta impia fallacum hominum cœlicolis placent:
Quæ tu negligis, ac me miserum deseris in malis.
Eheu! quid faciant dehinc homines, quoive habeant fidem?
Certe tute jubebas animam tradere, inique, me
Inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
Idem nunc retrahis te, ac tua dicta omnia factaque
Ventos irrita ferre, et nebulas aërias sinis.

Si tu oblitus es, at Di meminerunt, meminit Fides:
Quæ, te ut poeniteat postmodo facti, faciet, tui.

10

misereris jucundi amici tui: nunc, o infidelis, non vereris deserere me, ac frustrari. Nec improba facinora perfidorum hominum Dis accepta sunt; quæ tu contemnis, et me in mea calamitate infelicem destituis. Eheu! eloquere, quid agant homines? Aut cuinam fidem adhibeant? Tu ipse profecto cogebas me tibi committere animam, fallaciter me in tui studium impellens, tanquam cuncta mihi tuta essent in amore tuo. Tu ipse jam revocas te, et pateris auras, et nubes æthereas cuncta tua verba et facta irrita rapere. Quæ si tu oblitus es; at certe Di recordantur, et Fides ipsa recordatur, quæ quidem efficiet, ut aliquando pœniteat te facinoris tui.

6 Stat. e Codd. affert dico, quod etiam habent Dresd. Venett. Brix. et Vicent. Stat. emend. dehinc, huncque secutus est Voss. Pontano legenti dic assentitur Hand.-7 In nonnullis edd. vett. jurabas: Marcil. in membranis non jubebas legit, sed videbas, quæ facile commutari possint, ob similitudinem syll. vi et ju in codd. antiq.-10 Mur. legit, ad nebulas; Stat. ac nebulas.—11 Lect. nostram tuentur edd. vett. In Stat. codd. ut Di meminerunt; in optimo Mureti, at Di meminere, at m. F. Guar. P. in notis ad h. 1. affert, et meminit: hinc Hand. legit et interpungit, Si tu oblitus es, (at Di meminere, at m. F.) Quæ, te....facti, facient, tui?

NOTÆ

que usus Servio Sulpitio Jurisconsulto, factus et ipse Jurisconsultus, et Servii Sulpitii successor ad Consulàtum etiam pervenit: cujus neminit Horat. I. Sat. 3. 'ut Alphenus vafer omni Abjecto instrumento artis, clausaque taberna Sutor erat sapiens operis.'

10 Ventos irrita ferre] Id est, pateris ut tua omnia promissa in vanum, et frustra sint. Nam quæ dicta sunt, nec ullum effectum consequuntur, 'a ventis et nubibus anferri' dicuntur;

6

ut idem Catul. infra Carm. LXIV. vs. 142. Quæ cuncta aërii discerpunt irrita venti.' Ovid. 'Irrita ventosæ rapiebant cuncta procellæ.' Et alibi: 'et jubet aërios irrita ferre Notos.'

11 Fides] Fides etiam fuit Dea apud antiquos, maxime vero Romanos. Fidei ædes fuit in Capitolio ab Attilio Calatino consecrata. Cic. III. de Natura Deor. ait 'Fidem vicinam Jovi in Capitolio.' Vide Plin. lib. XXXV. Dionys. Hal. lib. II.

CARMEN XXXI.

AD SIRMIONEM PENINSULAM.

PENINSULARUM, Sirmio, insularumque
Ocelle, quascumque in liquentibus stagnis,
Marique vasto fert uterque Neptunus:
Quam te libenter, quamque lætus inviso!

Vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos

5

Liquisse campos, et videre te in tuto.

O quid solutis est beatius curis ?
Cum mens onus reponit, ac peregrino
Labore fessi venimus larem ad nostrum,

Desideratoque acquiescimus lecto.

10

Hoc est, quod unum est pro laboribus tantis.
Salve, o venustà Sirmio, atque hero gaude :

O Sirmio, lumen peninsularum, et insularum omnium, quotquot habet in liquidis lacubus, et in immenso mari geminus Neptunus: quam jucunde, et quam gaudens ad te venio, vix ipse mihi persuadens me reliquisse Thyniam, et agros Bithynos, et te conspicere in tranquillo. O quid est fortunatius curis expeditis? Quando animus noster deponit pondus, et fatigati labore peregrino domum nostram advenimus, et quiescimus in cubili expedito. Istud otium est, quod pro tam magnis ærumnis unum mihi præmium est. Ave, o pulchra Sirmio, et lætare domino tuo; vos

6 Pro vett. lectt. tuo et tutu Avant. legi jussit tuto.-9 Marcil. conj. veni

NOTE

1 Peninsularum, Sirmio] Sirmio est oppidum in peninsula situm ad lacum Benacum, vulgo, Lago di Garda.

3 Uterque Neptunus] Aliis esse placet mare Superum et Inferum; aliis probabilius intelligitur et is, qui dulcibus, et is, qui salsis aquis imperat Neptunus.

5 Thyniam atque Bithynos] Thynia, sive Thynias, insula est juxta fauces Ponti, quam cum Bithynia eandem facit Claudian. "Thyni Thraces arant,

quæ nunc Bithynia fertur.'

9 Larem ad nostrum] Pro domo, igne, foco 'lar' in singulari numero maxime sumitur. Colum. II. cap. 1. 'Consuescat rusticos circa larem domini, focumque familiarem semper epulari.'

12 Salve, o venusta] Mos erat, ut qui primum ingrederentur regionem aliquam, religiose eam salutarent; quod cuique loco suum quendam Genium præesse arbitrabantur.

Gaudete, vosque Lydia lacus undæ :

Ridete quicquid est domi cachinnorum.

etiam gaudete, o aquæ lacus Lydia; effundite in risum quicquid est cachinnorum domi.

mus larem nostrum.-13 In nonnullis edd. vett. vos quoque, quod gloss. est lect. codd. vosque. Ludia lacus affert Scal. Laria lacus Marcil. e membranis; et sic Voss. ex opt. Commel. Avant. conj. Lydia, vel limpida.

[blocks in formation]

Ipsithilla, mea suavis amica, mea voluptas, mea festivitas, jube, quæso, me venire ad te meridiatum. Hoc si præceperis, id etiam mihi præstabis, ut nemo occludat

1 Hispitilla profert Voss. ex libro vet. Hypsithilla Scal. et Vulp.-4 Gifa

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Ne quis liminis obseret tabellam,
Neu tibi lubeat foras abire:

Sed domi maneas, paresque nobis
Novem continuas fututiones.
Verum, si quid ages, statim jubeto;
Nam pransus jaceo, et satur supinus
Pertundo tunicamque, palliumque.

fores ostii tui, et ne tibi veniat in mentem foras exire, sed moreris domi tuæ.

5

10

nius in Indice Lucr. vult adjubeto; alii, et jubeto.-9 Vulp. tentabat, si quid ago, et explicat, 'si quid precibus proficio.'—10 Pro satur Stat. mavult sathe, a Gr. voce odon, membrum virile.

NOTÆ

diabat' Augustus Cæsar apud Sueton. in Augusto cap. 78. 'Meridiabat' et Cæsonia. Sueton. in Caligula cap. 38. Idem etiam Severus Imperator; Lamprid. in Alexand. Severo. cap. 62.

8 Novem continuas fututiones] Novem sine ulla intermissione coitus.

9 Si quid ages] Si venire me voles : vel, si eris in aliqua re occupata, cito te expedias, ut possis statim me admittere.

Statim jubeto] Scilicet, me venire. 10 Nam pransus jaceo] Ex hoc Catulli loco quidam mirantur, cur Servius in Æn. IV. dixerit apud antiquos in usu 'prandia' non fuisse, quod falsum affirmant. Quorum admiratio majori admiratione digna videbitur, si exactius rem ipsam considerare voluerimus. Constat enim 'prandium' penes antiquiores, in usu quidem apud omnes non fuisse. Quocirca

apud Martial. in Epigr. de Horarum Divisione, nulla illius mentio habetur, sed militibus tamen concedebatur. Immo 'prandium' ideo dictum fuit, quia eos ad prælium paret. Dissolutiores quoque personæ prandebant. Hinc Liv. de Annibale intra Capuam luxuriante, 'Cœperunt convivari de die.' Apud Comicos quoque 'prandii' frequentissima fit mentio, ut in fabulis palliatis et dissolutioribus personis ita etiam Catullus ad amicam scribens, et dissolute vivens, vel vivere simulans, 'prandii' hoc loco mentionem facit.

11 Pertundo tunicamque palliumque] Tanta est tentigo, ut non modo interiorem, sed etiam exteriorem percutiam vestem. Ab illo verbo pertundo dicta est Dea 'Pertunda,' de qua Arnobius lib. iv. 'Pertunda Dea, quæ in cubiculis præsto est virginalem scrobem effodientibus maritis.'

« ZurückWeiter »