Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

645

660

Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro
Arbor; et hunc praedae titulum Jove natus habebit.
Id metuens, solidis pomaria clauserat Atlas
Moenibus et vasto dederat servanda draconi,
Arcebatque suis externos finibus omnes.
Huic quoque, Vade procul, ne longe gloria rerum,
Quas mentiris, ait, longe tibi Jupiter absit !

650
Vimque minis addit, manibusque expellere tentat
Cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
Viribus inferior — quis enim par esset Atlanti
Viribus ? - At quoniam parvi tibi gratia nostra est,
Accipe munus! ait, laevaque a parte Medusae

655
Ipse retroversus squalentia protulit ora.
Quantus erat, mons factus Atlas : nam barba comaeque
In silvas abeunt; juga sunt humerique manusque;
Quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen;
Ossa lapis fiunt; tum partes auctus in omnes
Crevit in immensum — sic Di statuistis et omne
Cum tot sideribus coelum requievit in illo.

Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos,
Admonitorque operum coelo clarissimus alto
Lucifer ortus erat : pennis ligat ille resumtis
Parte ab utraque pedes, teloque accingitur unco,
Et liquidum motis talaribus aëra findit.
Gentibus innumeris circumque infraque relictis,
Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva.
Illic immeritam maternae pendere linguae

670
Andromeden poenas injustus jusserat Hammon.
Quam simul ad duras religatam brachia cautes
Vidit Abantiades, - nisi quod levis aura capillos

-
Moverat, et trepido manabant lumina fletu,
Marmoreum ratus esset opus - trahit inscius ignes
Et stupet, et, visae correptus imagine formae,
Paene suas quatere est oblitus in aëre pennas.
Ut stetit, O, dixit, non istis digna catenis,
Sed quibus inter se cupidi junguntur amantes,

665

675 680

685

630

Pande requirenti nomen terraeque tuumque,
Et cur vincla geras. Primo silet illa, nec audet
Appellare virum virgo ; manibusque modestos
Celasset vultus, si non religata fuisset.
Lumina, quod potuit, lacrimis implevit obortis.
Saepius instanti, sua ne delicta fateri
Nolle videretur, nomen terraeque suumque,
Quantaque maternae fuerit fiducia formae,
Indicat; et, nondum memoratis omnibus, unda
Insonuit, veniensque immenso bellua ponto
Eminet et latum sub pectore possidet aequor:
Conclamat virgo : genitor lugubris et una
Mater adest, ambo miseri, sed justius illa ;
Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus
Plangoremque ferunt, vinctoque in corpore adhaerent.
Quum sic hospes ait : Lacrimarum longa manere 695
Tempora vos poterunt; ad opem brevis hora ferendam est.
Hanc ego si.peterem Perseus Jove natus et illa,
Quam clausam implevit fecundo Jupiter auro,
Gorgonis anguicomae Perseus superator, et alis
Aetherias ausus jactatis ire per auras,
Praeferrer cunctis certe gener : addere tantis
Dotibus et meritum — faveant modo numina - tento.
Ut mea sit, servata mea virtute, paciscor.
Accipiunt legem - quis enim dubitaret?- et orant

Promittuntque super regnum dotale parentes.

.
Ecce, velut navis praefixo concita rostro
Sulcat aquas, juvenum sudantibus acta lacertis,
Sic fera, dimotis impulsu pectoris undis :
Tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto
Funda potest plumbo medii transmittere coeli,
Quum subito juvenis, pedibus tellure repulsa,
Arduus in nubes abiit. Ut in aequore summo
Umbra viri visa est, visam fera saevit in umbram.
Utque Jovis praepes, vacuo quum vidit in arvo
Praebentem Phoebo liventia terga draconem,

700

705

710

715 720

730

Occupat aversum, neu saeva retorqueat ora,
Squamigeris avidos figit cervicibus ungues ;
Sic celeri missus praeceps per inane volatu
Terga ferae pressit, dextroque frementis in armo
Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.
Vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras
Attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis
Versat apri, quem turba canum circumsona terret.
Ille avidos morsus velocibus effugit alis,
Quaque patent, nunc terga cavis super obsita conchis, 725
Nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda
Desinit in piscem, falcato verberat ense.
Bellua puniceo mixtos cum sanguine fluctus
Ore vomit: Maduere graves adspergine pennae ;
Nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus
Credere, conspexit scopulum, qui vertice summo
Stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto :
Nixus eo rupisque tenens juga prima sinistra,
Ter quater exegit repetita per ilia ferrum.
Litora cum plausu clamor superasque deorum
Implevere domos: gaudent generumque salutant,
Auxiliumque domus servatoremque fatentur
Cassiope Cepheusque pater. Resoluta catenis
Incedit virgo, pretiumque et causa laboris.
Ipse manus hausta victrices abluit unda;
Anguiferumque caput nuda ne laedat arena,
Mollit humum foliis natasque sub aequore virgas
Sternit, et imponit Phorcynidos ora Medusae.
Virga recens bibulaque etiamnum viva medulla
Vim rapuit monstri, tactuque induruit hujus,
Percepitque novum ramis et fronde rigorem.
At pelagi Nymphae factum mirabile tentant
Pluribus in virgis, et idem contingere gaudent,
Seminaque ex illis iterant jactata per undas.
Nunc quoque curaliis eadem natura remansit,
Duritiam tacto capiant ut ab aëre, quodque

735

740

745

750 755

760

765

Vimen in aequore erat fiat super aequora saxum.

Dis tribus ille focos totidem de cespite ponit,
Laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica Virgo;
Ara Jovis media est. Mactatur vacca Minervae,
Alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum.
Protinus Andromeden et tanti praemia facti
Indotata rapit: taedas Hymenaeus Amorque
Praecutiunt ; largis satiantur odoribus ignes,
Sertaque dependent tectis, et ubique lyraeque
Tibiaque et cantus, animi felicia laeti
Argumenta, sonant ; reseratis aurea valvis
Atria tota patent, pulchroque instructa paratu
Cephenum proceres ineunt convivia regis.
Postquam epulis functi generosi munere Bacchi
Diffudere animos, cultusque genusque locorum
Quaerit Abantiades: quaerenti protinus unus
Narrat, Lyncides, moresque habitumque virorum.
Quae simul edocuit, Nunc, o fortissime, dixit,
Fare precor, Perseu, quanta virtute quibusque
Artibus abstuleris crinita draconibus ora.
Narrat Agenorides, gelido sub Atlante jacentem
Esse locum, solidae tutum munimine molis,
Cujus in introitu geminas habitasse sorores
Phorcidas, unius sortitas luminis usum ;
Id se sollerti furtim, dum traditur, astu
Supposita cepisse manu, perque abdita longe
Deviaque et silvis horrentia saxa fragosis
Gorgoneas tetigisse domos, passimque per agros
Perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque
In silicem ex ipsis visa conversa Medusa ;
Se tamen horrendae clypei, quod laeva gerebat,
Aere repercusso formam adspexisse Medusae,
Dumque gravis somnus colubras ipsamque tenebat,
Eripuisse caput collo; pennisque fugacem
Pegason et fratrem matris de sanguine natos
Addidit, et longi non falsa pericula cursus,

770

775

780

785

Quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto,
Et quae jactatis tetigisset sidera pennis.

LIBER V.

345

350

PRIMA Ceres unco glebam dimovit aratro,
Prima dedit fruges alimentaque mitia terris,
Prima dedit leges ; Cereris sunt omnia munus :
Illa canenda mihi est. Utinam modo dicere possem
Carmina digna dea! Certe dea carmine digna est.
Vasta Giganteis injecta est insula membris
Trinacris, et magnis subjectum molibus urget
Aetherias ausum sperare Typhoëa sedes.
Nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe ;
Dextra sed Ausonio manus est subjecta Peloro,
Laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur,
Degravat Aetna caput: sub qua resupinus arenas
Ejectat flammamque fero vomit ore Typhoëus.
Saepe remoliri luctatur pondera terrae,
Oppidaque et magnos devolvere corpore montes.
Inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum,
Ne pateat latoque solum retegatur hiatu,
Immissusque dies trepidantes terreat umbras.
Hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus
Exierat, curruque atrorum vectus equorum
Ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
Postquam exploratum satis est, loca nulla labare,
Depositique metus, videt hunc Erycina vagantem
Monte suo residens, natumque amplexa volucrem,
Arma manusque meae, mea, nate, potentia, dixit,
Illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,
Inque dei pectus celeres molire sagittas,

355

360

365

« ZurückWeiter »