Selections from Ovid and Virgil: A Shorter Handbook of Latin Poetry. With Notes and Grammatical References

Cover
Crosby and Ainsworth, 1866 - 648 Seiten

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 128 - At freta Sicaniae saltern sedesque paratas, Unde hue advecti, regemque petamus Acesten. Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant Dardanidae. . 560 Turn breviter Dido, vultum demissa, profatur : Solvite corde metum, Teucri, secludite curas. Res dura et regni novitas me talia cogunt Moliri, et late fines custode tueri. Quis genus Aeneadum, quis Trojae nesciat urbem,
Seite 80 - MOERIS. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas. Quod nisi me quacumque novas incidere lites Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, Nee tuus hie Moeris, nee viveret ipse Menalcas. LYCIDAS. Heu, cadit in quemquam tantum scelus ? heu, tua nobis Paene simul tecum
Seite 125 - Exercet sub sole labor, quum gentis adultos Educunt fetus, aut quum liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas, Aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto Ignavum fucos pecus a praesepibus arcent: Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella. 0 fortunati, quorum jam moenia surgunt! Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis. Infert se saeptus
Seite 72 - sint Consule dignae. Ultima Cumaei venit jam carminis aetas; Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna : Jam nova progenies coelo demittitur alto. Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum Desinet ac toto surget gens aurea mundo, Casta fave Lucina : tuus jam regnat Apollo.
Seite 187 - 360 Talia dicentem jamdudum aversa tuetur, Hue illuc volvens oculos, totumque pererrat Luminibus tacitis, et sic accensa profatur : Nee tibi diva parens, generis nee Dardanus auctor, Perfide; sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. Nam quid dissimulo ? aut quae me ad majora reservo ? Num fletu ingemuit
Seite 182 - Terra parens, ira irritata deorum, Extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem Progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, 180 Monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae, Tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, Tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures. Nocte volat coeli medio terraeque per umbram, Stridens, nee dulci declinat
Seite 222 - virgo, Poscere fata Tempus, ait; deus, ecce, deus ! Cui talia fanti Ante fores subito non vultus, non color unus, Non comptae mansere comae; sed pectus anhelum, Et rabie fera corda tument; majorque videri, Nee mortale sonans, afflata est numine quando Jam propiore dei. Cessas in vota precesque Tros, ait,
Seite 241 - Concretam exemit labem, purumque relinquit Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem. Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno, Scilicet immemores supera ut convexa revisant 750 Rursus et incipiant in corpora velle reverti. Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam Conventus trahit in medios turbamque sonantem, Et
Seite 2 - Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum Prodierat; prodit bellum, quod pugnat utroque, Sanguineaque manu crepitantia concutit arma. Vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus, Non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est. Imminet exitio vir conjugis, ilia mariti; Lurida terribiles miscent aconita novercae; Filius ante diem patrios inquirit in annos.
Seite 121 - Moenia Romanosque suo de nomine dicet. His ego nee metas rerum nee tempora pono; Imperium sine fine dedi. Quin aspera Juno, Quae mare nunc terrasque metu coelumque fatigat, Consilia in melius referet, mecumque fovebit Romanos, rerum dominos, gentemque togatam. Sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas, Quum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas Servitio premet ac

Bibliografische Informationen