Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

G

Ratulor chaliam titulis accedere veftris :

Victorem victæ fuccubuifle queror.
Fama Pelasgiadas subito pervenit in urbes

Decolor, et factis inficianda tuis; 5 Quem nunquam Juno, seriefque immensa la

borum
Fregerit ; huic Iolen impofuiffe jugum.
Plus tibi, quam Juno, nocuit Venus. Illa

premendo
Sustulit : hæc humili sub pede colla tenet.

Respice vindicibus pacatum viribus orbem, 10 Quà latam Nereus cærulus ambit humum:

Se tibi pax terræ, tibi se tuta æquora debent:

Implefti meritis Solis utramque domum. Quod te laturum est, cælum prior ipse tulisti :

Hercule supposito sidera fullit Atlas.
15 Quid nisi notitia eft misero quæfita pudori,

Si maculas turpi facta priora notâ ?
Tene ferunt geminos prestille tenaciter angues,

Cùm tener in cunis jam Jove dignus eras ?
Coepisti melius, quam definis : ultima primis

Cedunt : diffimiles hic vir et ille puer.
Quem non mille feræ, quem non Stheneleïus

hostis,
Non potuit Juno vincere ; vincit Amor.
Meandros, toties qui terris errat in isdem,
Qui lapsas in se fæpe retorquet aquas ;

20

25 Vidit in Herculeo suspensa monilia collo;

Illo, cui cælum farcina parva fuit.
Non puduit fortes auro cohibere lacertos,

Et folidis gemmas appofuifle toris.

Nempe fub his animam peftis Nemeæa lacertis 30 Edidit : unde humerus tegmina lævus habet,

Ausus es hirsutos mitrâ redimire capillos :

Aptior Herculeæ populus alba comæ.
Nec te Mæonia, lascivæ more puellæ,

Incingi zona dedecuisse putas ?
35 Non tibi succurrit crudi Diomedis imago,

Efferus humanâ qui dape pavit equas?
Si te vidiffet cultu Bufiris in ifto;

Huic victor victo nempe pudendus eras.

Detrahat Antæus duro redimicula collo; 40 Ne pigeat molli fuccubuiffe viro.

Inter Ioníacas calathum tenuiffe puellas

Diceris; & dominæ pertimuisse minas.
Non fugis, Alcide, victricem mille laborum

Rafilibus calathis impofuifle manum? 45 Craffaque robusto deducis pollice fila,

Æquaque formofæ penfa rependis heræ ?
Ah quoties, digitis dum torques stamina duris,

Prævalidæ fufos comminuêre manus !

[Crederis, infelix, scuticæ tremefactus habenis, 50 Ante pedes dominæ pertimuiffe minas.]

Eximiis pompis præconia fumma triumphi,
Factaque narrabas diffimulanda tibi,

Scilicet

B 2

Scilicet immanes elisis faucibus hydros

Infantem cunis involüiffe manum.
55 Ut Tegeæus aper cupreffifero Erymantho

Incubet, & vasto pondere lædat humum.
Non tibi Threïciis affixa penatibus ora,

Non hominum pingues cæde tacentur equa.

Prodigiumque triplex, armenti dives Iberi 60 Geryones ; quamvis in tribus unus erat.

Inque canes totidem trunco digeftus ab uno

Cerberus, implicitis angue minante comis.
Quæque redundabat fecundo vulnere ferpens

Fertilis, et damnis dives ab ipfa fuis.
65 Quique inter lævumque latus lævumque lacertum

Prægrave compressâ fauce pependit onus.
Et male confisum pedibus formâque bimembri

Pulsum Theffalicis agmen equestre jugis.

Hæc tu Sidonio potes insignitus amictu 170

Dicere ? non cultu lingua retenta filet?
Se quoque Nympha tuis ornavit Iardanis armis,

Et tulit è capto bina tropæa viro.
I nunc, tolle animos, et fortia gesta recense,

Quod tu non esses jure, vir illa fuit. 75 Illi procedit rerum mensura tuarum.

Cede bonis: hæres laudis amica tuæ,
Pro pudor! hirsuti costas exuta leonis,

Aspera texerunt vellera molle latus.

Falleris, et nescis : non sunt spolia ista leonis, 80 Sed tua; tuque feri victor es ; illa tui.

Femina

[ocr errors]

Fæmina tela tulit Lernæis atra venenis,

Ferre gravem lanâ vix fatis apta colum: Instruxitque manum clavâ domitrice ferarum :

Vidit et in fpeculo conjugis arma sui. 85 Hæc tamen audieram : licuit non credere famæ.

En venit ad fensus mollis ab aure dolor.
Ante meos oculos adducitur advena pellex :

Nec mihi, quæ patior, diffimulare licet.

Non finis averti ; mediam captiva per urbem 90

Invitis oculis afpicienda venit :
Nec venit incultis, captarum more, capillis,

Fortunam vultus falla tegendo fuos :
Ingreditur latè lato fpectabilis auro:

Qualiter in Phrygia tu quoque cultus eras. 95 Dat vultum populo sublimè fub Hercule victo:

Echaliam vivo stare parente putes.
Forfitan et, pulsâ Ætolide Dežanirâ,

Nomine deposito pellicis, uxor erit ;

Eurytidosque loles, atque insani Alcidæ 100 Turpia famosus corpora junget Hymen. Mens fugit admonitu, frigufque perambulat

artus, Et jacet in gremio languida facta manus. Me quoque cum multis, sed me fine crimine

amâfti :

Ne pigeat, pugnæ bis tibi causa fui. 105 Cornua flens legit ripis Achelous in udis, Truncaque limosâ tempora merfit aqua.

Semivir

[ocr errors]

Semivir occubuit in letifero Eveno

Neffus ; et infecit fanguis equinus aquas.

Sed quid ego hæc refero ? fcribenti nuncia venit 110

Fama, virum tunicæ tabe perire meæ.
Hei mihi ! quid feci ? quo me furor egitamantem?

Impia quid dubitas Deïanira mori?
An tuus in mediâ conjux lacerabitur tâ ?

Tu, sceleris tanti causa, superstes eris? 115 Si quid adhuc habeo facti, cur Herculis uxor

Credar, conjugii mors mihi pignus erit.
Tu quoque cognofces in me, Meleagre, sororem.

Impia quid dubitas Deľanira mori?

Heu devota domus ! folio fedet Agrios alto : 120 Enea desertum nuda senecta premit.

Exulat ignotis Tydeus germanus in oris.

Alter fatali vivus in igne fuit.
Exegit ferrum fua per præcordia mater,

Impia quid dubitas Deïanira mori?
125 Deprecor hoc unum, per jura facerrima lecti

Ne videar fatis infidiata tuis.
Neffus, ut est avidum percuffus arundine pectus,

Hic, dixit, vires fanguis amoris habet.

Illita Nesleo misi tibi texta veneno. 130

Impia quid dubitas Deïanira mori?
Jamque vale, seniorque pater,germanaque Gorge,

Et patria, et patrice frater adempte tuæ.
Et tu lux, oculis hodierna noviflima noftris,
Virque (sed ô possis !) et puer Hylle, vale.

MEDEA

« ZurückWeiter »