Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

115. Nec tamen extimui (quid enim post illa timerem?) Credere me pelago fœmina, jamque nocens. Numen ubi eft? ubi Di? meritas fubeamus in alto,

120

Tu fraudis poenas, credulitatis ego.
Compreffos utinam Symplegades elififfent.
Noftraque adhærerent offibus offa tuis?
Aut nos Scylla rapax canibus mififfet edendos!
Debuit ingratis Scylla nocere viris.

Quæque vomit fluctus totidem, totidemque re-
forbet,

Nos quoque Trinacriæ fuppofuiffet aquæ. 125 Sofpes ad Hæmonias victorque reverteris urbes : Ponitur ad patrios aurea lana Deos.

130

135

140

Quid referam Peliæ natas pietate nocentes,
Cæfaque virgineâ membra paterna manu?
Ut culpent alii, tibi me laudare neceffe eft:
Pro quo fum toties effe coacta nocens.
Aufus es û (jufto defunt fua verba dolori)

Aufus es, fonia, dicere, rede domo.
Juffa domo ceffi, natis comitata duobus ;

Et, qui me fequitur femper, amore tui.
At fubito noftras ut Hymen cantatus ad aures
Venit, et accenfo lampades igne micant,
Tibiaque effundit focialia carmina vobis,
At mihi funeftâ flebiliora tubâ;

Pertimui; nec adhuc tantum fcelus effe putabam:
Sed tamen in toto pectore frigus erat.

Turba

Turba ruunt, et, Hymen, clamant: Hymenae,

frequentant.

Quo propior vox hæc, hoc mihi pejus erat. Diverfi flebant fervi, lacrymasque tegebant. Quis vellet tanti nuncius effe mali?.

145 Me quoque, quicquid erat,potius nefcire juvabat: Sed tanquam fcirem, mens mea triftis erat. Cum minor è pueris, curfu, ftudioque videndi, Conftitit ad geminæ limina prima foris :

150

Hic mihi, Mater, abi; pompam pater, inquit,
Iafon

Ducit; et adjunétos aureus urget equos.
Protinùs abfcifsâ planxi mea pectora veste :
Tuta nec à digitis ora fuere meis.

Ire animus media fuadebat in agmina turbæ, Sertaque compofitis demere rapta comis. 155 Vix me continui, quin fic laniata capillos Clamarem, Meus eft, injiceremque manus. Læfe pater, gaude: Colchi gaudete relicti? Inferias umbræ fratris habete mei.

Deferor (amiffis regno patriâque domoque) 160 Conjuge, qui nobis omnia folus erat. Serpentes igitur potui, taurofque furentes; Unum non potui perdomuiffe virum? Quæque feros pepuli doctis medicatibus ignes, Non valeo flammas effugere ipfa meas?

165 Ipfi me cantus, herbæque artesque relinquunt. Nil Dea, nil Hecates facra potentis agunt.

Non

170

Non mihi grata Dies: noctes vigilantur amaræ:

Nec tener in misero pectore fomnus adeft.
Que me non poffum, potui fopire draconem.
Utilior cuivis, quam mihi, cura mea eft.
Quos ego fervavi, pellex amplectitur artus :
Et noftri fructus illa laboris habet.
Forfitan et, ftultè dum te jactare maritæ
Quæris, et injuftis auribus apta loqui,

175 In faciem morefque meos nova crimina fingas. Rideat, et vitiis læta fit illa meis:

180

Rideat, et Tyrio jaceat fublimis in ostro ;
Flebit et ardores vincet adufta meos.
Dum ferrum flammæque aderunt, fuccufque ve-
· neni ;

Hoftis Medeæ nullus inultus erit.

Quod fi forte preces præcordia ferrea tangunt; Nunc animis audi verba minora meis. Tam tibi fum fupplex, quam tu mihi fæpe fuifti : Nec moror ante tuos procubuiffe pedes. 185 Si tibi fum vilis; communes respice natos. Sæviet in partus dira noverca meos.

190

Et nimium fimiles tibi funt: et imagine tangor :
Et, quoties video, lumina noftra madent.
Per fuperos oro, per avitæ lumina flammæ,

Per meritum, et natos pignora noftra duos:
Redde torum: pro quo tot res infana reliqui.
Adde fidem dictis'; auxiliumque refer.

Non

Non ego te imploro contra taurofque virofque ;
Utque tuâ ferpens victa quiescat ope.

195 Te peto, quem merui, quem nobis ipfe dedifti ;
Cum quo fum pariter facta parente parens.
Dos ubi fit, quæris? campo numeravimus illo,
Qui tibi laturo vellus arandus erat.
Aureus ille aries villo fpectabilis aureo,

200 Dos mea: quam, dicam fi tibi, Redde; neges. Dos mea, tu fofpes: dos eft mea, Graia juventus. I nunc, Sifyphias, improle, confer opes. Quòd vivis ; quòd habes nuptam focerumque potentem;

Hoc ipfum, ingratus quòd potes effe,meum eft. 205 Quos equidem actutùm.-fed quid prædicere

1

pœnam

Attinet Pingentes parturit ira minas.

Quo feret ira, fequar. Facti fortaffe pigebit;
Et piget infido confuluiffe viro.

Viderit ifta Deus, qui nunc meâ pectora versat, 210 Nefcio quid certe mens mea majus agit.

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors]

Minos Jovis & Europe filius, Cretenfis rex, ob Androgeum filium ab Athenienfibus dolose occifum, illos tandem poft acria bella coegit, ut fibi poenas penderent, &quotannis pueros feptem, & totidem virgines mitterent, Minotauro devorandos. Cùm verò fors Thefeo contigiffet, ab Ariadne edoctus eft, quonam pacto, interfecto Minotauro, ex Labyrintheis ambagibus egrederetur. Thefeus autem. Cretâ cum Ariadne & Phadra difcedens, in Naxon infulam delatus eft: ubi à Baccho monitus, Ariadnen fopitam reliquit. Illa expergefacta hanc epiftolam fcripfit, în qua credulitatem Thejei accufans, immemorem beneficiorum appellat ; poft multas querelas rogat, ut conversa nave redeat.

5

10

MITIUS inveni, quam te, genus omne

ferarum:

Credita non ulli, quam tibi, pejùs eram.
Quæ legis, ex illo, Thefeu, tibi littore mitto,
Unde tuam fine me vela tulere ratem.

In quo me fomnufque meus male prodidit, et tu
Per facinus fomnis infidiate meis.

Tempus erat, vitreâ quo primum terra pruinâ
Spargitur, et tecta fronde queruntur aves :
Incertùm vigilans, à fomno languida, movi
Thefea prenfuras femifupina manus.

Nullus

« ZurückWeiter »