Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ALEXANDER A DANIELS

DE

SAXONICI SPECULI

ORIGINE

EX

JURIS COMMUNIS LIBRO

SUEVICO SPECULO

PERPERAM NOMINARI SOLITO.

BEROLINI 1852.

SUMTIBUS TH. CHR. FR. ENSLIN.

Quae Quae ex literariae hujus universitatis Fridericae Guilelmae legibus pro obtinenda juris cathedra de speculi saxonici origine ex juris communis libro, speculo suevico male nominato, speciminis loco disserui, ea candide lector existimes non concertationis sed veritatis studio a me proposita esse, ut nova quae mihi constitit sententia sub virorum in hac parte eruditorum examen revocata vel novis firmetur argumentis vel si opus sit emendetur.

I.

Juris liber speculum suevicum quod vulgato nunc nomine vocatur duas habet partes, diversis scriptas temporibus, quarum prior eaque praestantior extitit anno MCCLXXXVII, teste lassbergiano exemplo cujus sub capitis 219 finem notavit scribens: finem hic habere juris communis librum, scriptum a se Conrado de Luetzelenheim, diacono, in usus Gregorii cujusdam de Falkenstein et consummatum eo anno, in vigilia Sancti Bartholomaei prope Friburgum in villa Verstetten.

Librarii haec verba non scriptoris esse indicant tam sententiae quamplurimae quae nequeunt quin superinductae aut a pristino suo loco motae sint, quam tituli singulis praemissi capitibus qui argumentis male plerumque convenientes scribentis ineptiam produnt.

Posterior libri pars ex fontibus prius non adhibitis potissimum hausta recentiorem arguit scriptorem, qui temere non pauca congessit, quae ex instituta primae collectionis ratione melius omittenda fuissent.

Prioris libri partis duplex ab initio materies erat, siquidem juncta sibi partimque intermixta exhibet primo notas ad antiquam Bajuariorum legem, servato ejus legis titulorum ordine seorsum olim scriptas, deinde libellum de judiciorum ordine, patriis consuetudinibus accomodatum, cujus scriptor ad exemplar se conformavit celeberrimi citra alpes operis Tancredi Bononiensis de judiciario ordine 1), quod alio loco

1) Praestantissimam ejus editionem dedit: Bergmann (Frid.): Pillii, Tancredi, Gratiae libri de judiciorum ordine. Goett. 1842.

« ZurückWeiter »