Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Vincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude,
Certe aliquid laudare mei cogeris, eritque
Quo tibi sim gratus, meritumque fatebere nostrum.
Non tamen ante tui curam cessisse memento,
Quam vitam; geminaque simul mihi luce carendum.
Nec tibi Fama mei ventura est nuntia leti;
Ipse ego, ne dubites, adero; præsensque videbor;
Corpore ut exanimi crudelia lumina pascas.
Si tamen, o Superi, mortalia fata videtis,
Este mei memores; nihil ultra lingua precari
Sustinet; et longo facite ut memoremur in ævo;
Et, quæ demsistis vitæ, date tempora famæ.

725

730

ultro morior: age, dura, lætare. Certe cogeris probare aliquid mei; atque erit quo tibi sim acceptus, et agnosces nostrum meritum. Scias tamen me non prius omisisse tui amorem quam vitam : atque sum privandus simul duplici lumine. Neque rumor meæ mortis accedet tibi nuntius; ipse ego, ne dubites, præsens ero, atque videbor astans, ut oblectes tuos feros oculos corpore exsangui. Si tamen, o Dii, aspicitis sortes hominum, estote mei memores: lingua nihil potest amplius proferre; atque præstate ut referamur per longum ævum: et indulgete fumæ annos quos sustulistis

cingere; unus Leid. nitidaq, recingere: et duo alii lauru.—721 Enim est e plurimis vett. Codd. at vulg. ait: Heins. olim conj. io. Tum Berolin, moriarque.— 722 Fl. S. Marci mei cogeris amoris.-724 Olim edebatur ant. mihi cur. Heins, ex Codd. corr. tui: in nonnullis scriptis tibi. Excessisse etiam in plurimis legitur; cessisse vel fugisse ex emend. Heins. Codd. variant; S. Marci curamque egisse: tert. Med. curam exisse; unus Arg. sec. Pal. et pr. Hamburg. finisse; Bernegg. fuisse.-725 Duo libri geminaq, mihi jam luc. Deinde vulg. est post carendum delevit Heins. auctoritate S. Marci, N. Bernegg. Arund. pr. Hamburg, et aliorum.-728 Unus Bas. ut exanimo.-729 Fata dedit Heins. ex Arund. Bernegg. et duodecim aliis pro vulg. facta.-731 Vulg. facite ut narremur. Tò ut abest a S. Marci, N. Bernegg. pr. Gron. et quatuor aliis: facite narremur ut ævo pr. Hamburg. facite ut memoremur pr. sec. Pal. pr. Mor. et tres alii: Thysii, facite memoremur: unde Heins. facite o memoremur, vel nar,

NOTE

canuntur, utere. Atque ejus generis nonnullos in Amoribus habuimus. Ab Apolline autem Pæanes initium sumserunt, in cujus honorem post occisum Pythona serpentem, hymnus hujus generis cantatus est. Nomen quod attinet vel est a raíw ferio ; vel ab fet, Taî, jaculare, fili, quibus verbis Apol linem Latona mater ad pugnam contra eum serpentem hortabatur.

Lauro] In testimonium victoriæ.

722 Cogeris] Quia illam superbam denique deserebat. Quanquam haud scio, an vere dixerit: tametsi enim nolunt amare quædam, amant tamen sese amari.

725 Gemina] Vita mea, et te; quæ mihi altera lux es.

732 Fame] Miror Ethnicos, aliis in rebus tam cautos, in hac fuisse tam ineptos, ut famæ cupidine post mor. tem ducerentur. Atque adeo ex re

Dixit: et ad postes, ornatos sæpe coronis,
Humentes oculos et pallida brachia tendens,
Cum foribus laquei religaret vincula summi;
Hæc tibi serta placent, crudelis et impia? dixit.
Inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam :
Atque onus infelix elisa fauce pependit.
Icta pedum motu trepidantum ut multa gementem
Visa dedisse sonum est, adapertaque janua factum
Prodidit: exclamant famuli, frustraque levatum
(Nam pater occiderat) referunt ad limina matris.
Accipit illa sinu, complexaque frigida nati

735

740

vita. Absolvit ; et tollens oculos madidos et lacertos pallentes ad postes crebro decoratos sertis, cum affigeret laqueos extremi funis januæ, Hæ coronæ, inquit, tibi sunt grata, sava atque scelesta? Atque immisit caput, sed tum etiam conversus ad illum: et pondus luctuosum pependit oppresso jugulo. Porta percussa ictu pedum trementium visa est strepitum fecisse similem gementi multa; atque reserata exhibuit facinus. Ministri vociferantur, et reportant nequicquam sublatum ad ostium genitricis ; nam pater mortuus erat. Illa accipit in gremium, et amplexa artus

remur. Unus etiam in anno.—733 Et appositis laudatos sæpe cor. Leid. laudatos etiam Gron. laudatis Med.-734 Humentesque novem libri: vitiensque Sixii, unde Heinsius faciebat liventesque. Mox plurimi brach. tollens; et unus Med. torquens.-735 Berolin. laq. religavit v. summis. Summi Heins. protulit ex Fl. S. Marci, et N. vulg. summis.—737 Leid. nunc pro tum.-739 Sic Heins. correxit; nam vulg. legebatur I. p. m. trepidantum et multa timentum ; et sic decem Codd. Timentem veteres plerique : trepidantum et morte paventum pr. Mor. et pr. Bonon, trepidantum et morte timentum alter Erfurt. et alii quatuor: trepidantem et morte timentem Langerm. trepidantem et multa moventem Med. chart. paventem unus Bas. trementem unus Leid. tenentem unus Heins. cuncta timentem Thys, alius trepidantis et multa gementis: alius trepidi moreque timentis. Burm. putat rectius posse legi Utque o. i. e. f. pependit, 1. p. molu, t. morte, gementem, &c. nam in uno Bas. est Utque.-742 Duo libri ad lumina matr.—

NOTE

conditiori sui sensu orta esse hæc vota maxime crediderim; utpote ab hominibus, qui sibi bene vel male futurum esse post vitam ex factis bene aut male conscii fuerint.

736 Hæc] Corpora amantium ad fores, corollarum loco, suspensa.

739 Trepidantum] Ut mos est eorum, qui suspendio vitam finiunt.

741 Levatum] Ne onus corporis fauces elideret, atque infelix, si potis

esset, servaretur. Ceterum ex hoc Iphidis furore cognoscere possunt omnes, quam misere desipiant, qui sui per amorem arbitrium amittunt. Quanquam enim amatores omnes ad ultimas desperationis incitas non coguntur; faciunt tamen omnes, qui sese amori sine cautione credunt, ut incauti et per summam impotentiam in maximas calamitates incidant.

Membra sui, postquam miserorum verba parentum
Edidit, et matrum miserarum facta peregit;
Funera ducebat mediam lacrymosa per urbem ;
Luridaque arsuro portabat membra feretro.
Forte viæ vicina domus, qua flebilis ibat
Pompa, fuit: duræque sonus plangoris ad aures
Venit Anaxaretes: quam jam Deus ultor agebat.
Mota tamen, Videamus, ait, miserabile funus :
Et patulis iniit tectum sublime fenestris.
Vix bene compositum lecto prospexerat Iphin;
Deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis
Inducto pallore fugit: conataque retro
Ferre pedes, hæsit: conata avertere vultus,

Hoc quoque non potuit: paulatimque occupat artus,
Quod fuit in duro jampridem pectore, saxum.

745

750

755

gelidos sui filii, postquam protulit voces matrum infelicium, et absolvit facta parentum infelicium, præibat exequiis flebilibus per mediam urbem, atque ferebat artus cæruleos lecto flagraturo. Forte domus fuit proxima rico qua pompa procedebat ; atque sonitus planctus permeavit ad aures Anaxaretes, quam jam Deus vindex agitabat. Tacta tamen, Aspiciamus, inquit, lamentabiles exequias: atque ascendit in excelsam contignationem fenestris apertis. Vixque bene prospexerat Iphin impositum capulo, oculi indurati sunt; et sanguis calidus excessit ex corpore, pallore inrecto: atque conata retro ferre pedes correpta est: conata dimovere oculos, neque id potuit: atque paulatim silex qui fuit jamdiu in rigido corde invadit membra.

744 Miserorum est ex Pal. vulg. miserarum; et sic Berolin. cum v. peremtum. -745 Pro facta V. vota: tres fata.-746 Bernegg. Thuan. Barb. pr. Gron. et alii nonnulli Fun. ducuntur.-747 Iidem Codd. portantur pro portabat.-748 Pr. Ed. Aldin. et unus Med. quam pro qua.-749 Tres libri diraque; et quatnor durasque: mox decem clangoris; et tres clamoris.—750 Pr. Gron. et tres alii ult. habebat.-753 Ex Cant. Heins. profert Vix b. compositum: vulg. legitur Vixque b. impositum: Fragm. Boxhorn. Vix b. impositum. Mox Heidelb. conspexerat: et Iphin pro'vulg. Iphim Heins. dedit ex melioribus.--754 Vulgo Diriguere; et Cod. Langerm. Corriguere. Tum Berolin. calidosque; et Voss. calidoque. Quidam etiam pectore pro corpore.—755 Quatuor libri Induto pall. et deinde Jun. cum sex aliis conataque vertere: tres etiam conata revertere; pr. Gron. et Berolin. advertere.—758 Ćant. O. Arund. pr. Mor. et plurimi alii in

NOTE

747 Lurida] Livido colore, qualia solent esse corpora, quæ ex præcluso spiritu violenta morte pereunt.

750 Ultor] Nemesim supra memoravit. Ceterum ad scopum suum Vertumnus fabulam accommodat. Namque Anaxaretes fabula magis

quales deceat esse puellas amore improbo invictas, cognoscitur, quam quid castæ mali mereantur. Non diriguit Anaxarete per supplicium, ut fingit Vertumnus; sed per virtutem in officio obfirmata est.

758 Jampridem] Hoc dicit, quia

Neve ea ficta putes, dominæ sub imagine signum
Servat adhuc Salamis: Veneris quoque nomine templum

Prospicientis habet. Quorum memor, o mea, lentos
Pone, precor, fastus, et amanti jungere, Nymphe.

761

Sic tibi nec vernum nascentia frigus adurat
Poma; nec excutiant rapidi florentia venti.

Hæc ubi nequicquam formas Deus aptus in omnes
Edidit; in juvenem rediit, et anilia demit
Instrumenta sibi: talisque apparuit illi,
Qualis ubi oppositas nitidissima Solis imago
Evicit nubes, nullaque obstante reluxit.

765

Vimque parat: sed vi non est opus: inque figura
Capta Dei Nymphe est, et mutua vulnera sentit.

770

Neve credas ea inventa, Salamis servat adhuc statuam sub figura Dominæ : habet etiam templum nomine Veneris prospicientis. Quorum recordans, o mea, oro, omitte diutinam superbiam, et, o Nympha, copulator amanti. Sic neque frigus vernum tibi adurat poma nascentia; neque sævi venti dejiciant florentia. Postquam Deus idoneus ad omnes figuras frustra hæc protulit, rediit in juvenem, atque sibi tollit cultum anilem, et talis visus est illi, qualis ubi Sol splendidissimus superavit nubes objectas, atque resplenduit nulla prohibente: vimque parat: ast nihil est opus violentiæ; et nympha correpta est forma Dei, et sentit vulnera reciproca.

pectore; vulg. legitur corpore, omissa præpositione.-760 Med. et A. numine pro nomine.-761 Zulich. et alter Thuan. Ulciscentis hab. Pro o mea multi vett. optima: et quinque libri duros.-762 Unus Arg.jung. dextra; Med. Divo, et Berolin. Nympha.-763 S. Marci nil pro nec.-766 In Ciofan. et aliis anil. demsit; unus Mor. ponit.-768. 769 Ub. appositas quatuordecim scripti: opposi. tam...nubem Bas. Evincit Jun. et quinque alii: Eduxit unus.-770 Mariang. Accurs. in quibusdam vett. esse ait sed opus non est vi; namque fig. et sic etiam in Heidelb. Deinde refulsit Mor. et duo alii; reduxit unus. et Berolin. quod et placebat Ciofan, sed Heins. inque non movendum putat.—771 In Berolin. Nym

amori non cesserat Anaxarete.

NOTE

760 Salamis] Quam Cypri urbem Teucrum Telamonis condidisse supra diximus.

761 Prospicientis] Ab Anaxarete de fenestra funera Iphidis prospiciente.

Lentos] Diuturnam superbiam. 763 Sic] Optantis est; quomodo sæpe alibi.

766 Juvenem] Omnium optima est ratio amantis amabilem esse; idque non tam ex re, quam ex voto puellæ.

Anilia] Baculum puta, canos, &c. 771 Nymphe] Pomona, scilicet. Quid autem sibi voluerint Ethnici hac fabula, quæ tamen a solo Nasone inculcatur, a diversis diverse exponitur. Optime sensisse videntur, qui per Vertumni mutationes, varias anni tempestates intelligunt; per Pomonam, fructus ipsos: ut iis neque annus neque agricola frui possit, antequam per plurimas vices in omnes formas sese finxerit. Qui ad mores hæc omnia referunt verissime etiam

FAB. XVIII. Romulus in Quirinum.

POST Amulii ac Numitoris Albanorum regum interitum, Romulus urbis a sè conditæ cepit imperium. Qui cum adversus Titum Tatium pro raptu virginum dimicaret, hostis appropinquavit patriæ. Quod ut Venus præsen. sit; portis obseratis una patefacta est, Tarpeia virgine prodente patriam; pro filii incolumitate a Nymphis, quæ proximæ Jano erant, geminum petiit auxilium. Data ergo venia, secundum portam, quam Sabini irrupturi erant, recluso fonte, scaturientes aquæ, quæ antea latuerant, erumpebant. Quæ cum frigidæ hostium introitum non prohiberent, ex frigidis in calidas ver sæ, hostem averterunt ; victoriaque potitus Romulus, rebus urbis composi tis, jura reddens populo, sicut petierat mater, raptus in cœlum est; ita ut Quirinus novo nomine vocaretur.

PROXIMUS Ausonias injusti miles Amuli

Rexit opes: Numitorque senex amissa nepotum
Munere regna capit: festisque Palilibus urbis
Moenia conduntur. Tatiusque patresque Sabini
Bella gerunt: arcisque via Tarpeia reclusa

775

XVIII. Miles iniqui Amulii proximus occupavit res Italas: et Numitor senex regno potitur amisso, beneficio nepotum: et muri urbis ponuntur festis Palilibus : et Tatius et patres Sabini bella movent; et via arcis aperta, Tarpeia efflavit animam

pha pro Nymphe.-772 Bas. Aus. invicti mil.—773 Plurimi amiss. nepotis.—774 Plurimi vett. etiam Parilibus : Cant. autem paratibus.—775 Alii Tatius omiss. que,

NOTE

ex Vertumni mutationibus mutabile amantis, utut certissimi, notaverunt ingenium ; quod nunc spe, nunc metu, innumeris insuper cogitationibus sibi ipsi abripitur. Optime quadrat etiam, quod vetus amor atque sibi constans votis suis denique potiatur: namque id sæpissime accidit. Sed minus illa prior expositio videtur accersita.

772 Proximus] Qui a Proca regnum Albanorum obtinuit. Amulius enim, pulso fratre Numitore, ejusdemque filio Lauso peremto, illud invasit. Is tamen a Remo et Romulo, Rheæ ex Marte filiis, quam Numitor genuerat, denique fuit interfectus: atque iidem

avum suum solio reddiderunt.
Ausonias] Italas.

Injusti] Quippe qui fratrem exturbaverit.

773 Nepotum] Quos modo diximus Remi et Romuli.

774 Palilibus] Quæ Pali pastorum Deæ erant dicata: quo die urbis Romæ fundamenta à Remo atque Romulo jacta sunt.

775 Tatius] Sabinorum dux acerrimus, qui propter Sabinarum raptum gravissimum bellum Romanis intulit; atque pace facta in regni partem ac. ceptus est.

776 Tarpeia] Sp. Tarpeii, arcis

« ZurückWeiter »