Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

EDITOR LECTORIBUS.

Quum Gymnasii Turicensium Carolini hoc sit institutum, ut in classe philologica eloquentiae professor suo ex iudicio poëtarum Latinorum vel locos selectos vel integra carmina exponat, quibus scholis interesse solent e reliquis quoque classibus auditores voluntarii, post Ovidium Virgiliumque in Collegio humanitatis domive perlectos, uti postulat usus et ratio, ad Horatium accessuri, satis cognito hoc omnium principe optabile sane erat, ut deinceps ad ceterorum etiam lectionem paullatim perducerentur. Etenim illi quoque, qui harum literarum ingenuo amore capti strenue ac sponte sua iis operam dare pergunt, novis subinde, ne cesset voluntas, illecebris retinendi videntur. Horum igitur commodis prospiciens libellum auditoribus meis tradendum censui, cuius exiguo volumine comprehenderentur Latinorum poëmata elegantissima quaeque et publicae interpretationi quam maxime apta. Sed id quoque spectandum erat, ut quae collegissem, speciem quandam universae praeter scenicam apud Romanos poëseos exhiberent et ad reliqua eiusdem monumenta recte intelligenda viam quodam modo munirent bonarum artium studiosis. Verum meo pro consilio paullo aliter, quam in huiuscemodi Anthologiis fieri saepe videmus, versatus sum; si quidem lectionibus ipsis reservari debebant, quae vel ad grammaticam interpretationem vel ad poëtarum artem demonstrandam proprie pertinerent; tum significare potius, quam enucleare consentaneum erat res mythologicas atque historicas, ut, quum accuratior earum expositio a magistro esset repetenda, memoriae tamen aliquatenus subveniretur. Ubi vero plures unius loci interpretationes exstarent, eam, quae verior mihi visa esset, aut ab aliis repertam aut a me ipso excogitatam indicare raro neglexi, ne nimis fluctuarent Eclogae Poët. Lat.

1

[ocr errors][merged small]

auditores scholis cum fructu excipiendis sese praeparaturi. Exhibenda etiam erant interduin aliorum scriptorum verba meos illustrantia, quominus dictando tereretur tempus vivam potissimum magistri vocem desiderans.

Praeterea quum haud pauci nostrorum mature iam criticae doctrinae praeceptis initiandi sint ac theologorum quoque ingenium his studiis acuatur sevoceturque a somniis fanaticorum, diligentius etiam quam in tironum, ut inquiunt, usus plerumque solet necesse haberi, enotandam ac diiudicandam suscepi lectionis diversitatem. Paucissimis denique verbis ut his omnibus defungerer, ipsa libelli utilitas suadebat; carmina eniin, non adnotationes ii petebant, quibus erat destinatus : [nec vero tantummodo ad lectiones publicas : volebam enim, ut domi quoque haberent, quibus sese delectarent. Minime autem, haec scribens, reprehendo VV. CC. Lindemannum (1823.) et 0. Schulzium (1825.); suum enim uterque consilium secutus est et in diversis regionibus atque scholis compluribus similis moduli ac generis libellis, ut inter multos etiam meus est, locum esse video. Praeterea nemo mihi vitio vertet, quod meo ex sensu, quem

erroris

exper: tem nunquam praestabo, in omnibus mei libelli partibus, etiam in hac altera editione, ea secutus sum, quae vere poëtica mihi visa sunt, alii alia quum praetulerint. ED. ALT.)

Iam, quibus subsidiis usus singula tractaverim, enarrabo.

In Lucretii quidem locos selectos recensendos plus utique laboris insumendum fuit, quam propositi ratio postulare primum videbatur. Quamvis enim Eichstaedtius, quem praecipue secutus sum, (etiam in scribendi ratione, non tamen usquequaque ipsi Viro clarissimo postmodum probata) perpetuum Wakefieldi censorem correctoremque docte atque eleganter egisset, nihilominus aliquoties modo amborum, modo alterius utrius auctoritatem deserere ausus sum. Nam ea profecto etiamnunc est conditio carminis Lucretiani, ut indefessas futuri editoris curas requirat, qui studiose rursus excussis codicibus editionibusque in nova recensione adornanda elaboret. Ego vero et libris scriptis, et, quod nimis aegre tuli , Iuntina editione (6) destitutus, quid in tractandis

(*) Hanc et alteram Aldinam nunc ipse domi habeo.

Ed. alt.

reliquarum ac praesertim Glasguensis(-) copiis observare licuerit, paucis exponam.

Brixiensem e melioris notae codice ductam esse compertum habeo, eaque quum caruisset Wakefieldus, factum est, ut minus certum de veterum editionum lectionibus saepe iudicium ferret. Ex alio autem libro vitiosiore fluxit Veronensis, fideliter repetita in Veneta, erroribus nonnisi operarum et paucissimis interpolationibus correctori, ut opinor, subnatis, sed plerumque pravis, discrepante ab illa. Venetam (**) deinde, non Veronensem , ut ratus est Wakefieldus, emendavit Hieronymus Avancius, qui scite interdum, frequentius tamen, ut Italorum tunc temporis mos erat, audacissimi interpolatoris, quam circumspecti critici partes agere maluit. Profitetur ille quidem, nescio qua gloriola ductus, se Lucretii poëma sine antiquo exemplari emendasse, sed eundem veteratorem hac in re deprehendi, quippe qui versus aliquot minime subditicios, quamvis a praecedentibus, si fides Gerardo, omnibus omissos (2, 1139. 3, 866. 5, 1011.) suis locis inseruerit. Hanc autem Aldinam priorem examinare quum neglexisset Wakefieldus, eum in errorem incidit, ut quae Avancii essent, cuncta Pio perperam tribueret. Pius enim rarissime ab Avancio discessit (1, 123. 2, 591.) bona atque inepta pariter subripiens; prisca vero exemplaria, quae identidem laudat, passim interpolationis suspecta sunt, Marulli praesertim codex.

In Catulli Epithalamio Pelei ac Thetidis (***) recensendo usus sum Aldina utraque, Parisina c. n. Var. anni 1604.,

(*) Glasguae 1813. 4. Vol. 8. Magna dos huius editionis est collatio Ed. Brixiensis s. a. (1472.) Veronensis 1486. Venetae 1495. Avancii apud Aldum 1500. cum Bipontina 1782., quae Creechii, id est, Lambini ultimam recensionem sequitur, a Ioanne Gerardo accuratissime confecta.

(**) Cfr. 1, 142. efferre Ver. perferre Ven. Av. 3, 1048. infimus Ver. improbus Ven. Av.

(****) Festivam allegoriam convivii illius nuptialis habes in Clementinis, Homilia 6, 14. το δε συμπόσιον το γαμήλιον, ένθα το δείπνον ετέλει Ζευς υπέρ τε της Νηρεΐδος Θέτιδος και του καλού Πηλέως, , αλληγορίαν έχει ταύτην το μεν δή συμπόσιον, ο κόσμος οι δε δώδεκα, ουράνια των μοιρών περιστηρίγματα, άτινα ζώδια καλούσιν" Προμηθεύς, η προμήθεια, υφ' ης τα πάντα εγένετο Πηλεύς, ο πηλός και από γής εις ανθρώπου γένεσιν περινοηθείς και μιγείς τη Νηρείδι, τουτέστιν ύδατι εκ δε της των δύο μίξεως, ύδατός τε και γης, ο πρώτος, ου γεννηθείς, αλλά πλασθείς τέλειος, διά το μαζοίς χείλη μη προςενεγκεϊν Αχιλλεύς προςηγορεύθη κ. τ. λ.

« ZurückWeiter »