Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et moriebantur: cum primis fida canum vis
Strata viis animam ponebat in omnibus aegre:
Extorquebat enim vitam vis morbida membris.

Incomitata rapi certabant funera vasta.
Nec ratio remedi communis certa dabatur:
Nam quod ali dederat vitaleis aëris auras
Volvere in ore licere et caeli templa tueri,

1225

[blocks in formation]

Nam queiquomque suos fugitabant visere ad aegros,
Vitaï nimium cupidos mortisque timenteis
Poenibat paullo post turpi morte malaque
Desertos, opis experteis Incuria mactans.
Quei fuerant autem praesto, contagibus ibant
Atque labore, pudor quem tum cogebat obire
Blandaque lassorum vox, mixta voce querelae.
Optumus hoc leti genus ergo quisque subibat.
Inque aliis alium populum sepelire suorum

W.

1240

1245

aliis L. H. quod orationis concinnitas valde commendat." (?) Nobbe. 1228. (paribat. W. coni.)

vett. 1232. quom W. coni.

1229. et eliminavit W. auctoritate Codd. 2. Edd. 1233. animam et mittebat ibidem] Sic Cd. Z. A.

[ocr errors]

L. H. Eichst. Forb. „, in ipso illo loco, ubi sese prostraverat, vitam edebat." animam mittebat idem (om. et) Cd. E. In marg. ibidem. animam mittebut et idem Brix., quod aliquando mihi placuerat. animam immittebat ibidem e C2d. Wak. animam emittebat ibidem Cd. C.; quod sane praestat lectioni Wak. Aegre tamen copula caremus. 1236. Quum per totum h. 1. versuum ordo admodum turbatus sit in Codd. et Edd. vett., nulla mihi religio fuit Hav. et Eichst. desertis Bentleium ac Wak. duces sequi provocantes ad Thucyd. 2, 51. Καὶ ὅτι, ἕτερος ἀφ' ἑτέρου θεραπείας ἀναπιμπλάμενοι, ὥσπερ τὰ πρόβατα ἔθνησκον, καὶ τὸν πλεῖστον φθόρον τοῦτο ἐνεποίει. Fandem rationem secutus est Forb., quem consule. 1239. Ita Codd. Edd. vett. A. cupidi L. H. 1240. Poenibat Turneb. coni. L. H. W. Poenibus s. Penibus et Codd. Ver. Ven. 1242. Venibus et Brix. ibant i. e. abibant, interibant." Forb. Sic etiamnunc Itali usurpant suum v. andare. 1246. Construe cum Creechio et Knebelio: Alium populum (i. e. multitudinem) suorum post alium inter alios iam humatos sepelire certantes cet. Alii distinguunt: Inque

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Certantes lacrumis lassei luctuque redibant.
Inde bonam partem in lectum maerore dabantur :
Nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
Nec mors nec luctus tentaret tempore tali.

Praeterea iam pastor et armentarius omnis
Et robustus item curvi moderator aratri
Languebat, penitusque casa contrusa iacebant
Corpora paupertate et morbo dedita morti.
Exanimis pueris super exanimata parentum
Corpora nonnunquam posses retroque videre
Matribus et patribus natos super edere vitam.

1250

1255

Nec minumam partem ex agris maeros is in urbem
Confluxit, languens quem contulit agricolarum
Copia, conveniens ex omni morbida parte.
Omnia condebant loca tectaque: quo magis aestu
Confertos ita acervatim Mors accumulabat.

1260

Multa siti prostrata viam per proque voluta Corpora silanos ad aquarum strata iacebant, Interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum: Multaque per populi passim loca prompta viasque

1265

Certatim

quo

aliis alium, populum sepelire suorum Certantes, ut sit appositio:,, satagentes multitudinem suorum, alterum post alterum, sepeliendo": (Pius.) Sed violenter nimis alium distrahitur a v. populum. 1253. languebant A. L. H. Ib. casa Codd. Edd. vett. Av. A. casis L. H. 1254. Ita Codd. Brix. A. tradita Ver. Ven. Av. P. 1258. maeroris Codd. (C. E. Z.) Edd. vett. Av. A. hinc W. coni.: mueros is (Forb. scripsit maeror is.) Codd. aliquot, teste Lamb.: aegroris (ita Vind. 2. si fides Altero;) unde: minumam partim aegroris L. minimam partem (ut habent Codd.) aegror is de Bosii coni. Fab. Bentl. Hav. 1261. Ita Codd. Edd. vett. complebant L. H. 1262. Secutus sum nunc Forbigerum, quum Cdd. omnes etiam mei servent ita. aestu firmat Z. Forbig. sic explicat: », eoque magis etiam in unum locum congregatos et conglobatos mors aestu inde exorto, utpote contagiouem latius et facilius propagante, per acervos mactaret." Olim secutus eram Eichstaedtii lect.: magis aestu Confertos situ acervatim M. a., concinnatam fortasse e Livio 3, 6.: Ea conluvio mixtorum omnis generis animantium et odore insolito urbanos et agrestem confertum in arta tecta aestu ac vigiliis angebat. Sed situ non uititur nisi errore typogr. Edd. Ver. et Ven. et molestissimus est duplex iste ablativus aestu situ. infertos ita Av. P. conferto situ Ver. Ven. tectaque quo mage eos tum Confertos ita acervatim L. tectaque quo magis aestu confectos ita Rutgers. Hav. quod (hoc nescio unde sumpserit W.; at quum in adnotatt. habeat quo, typothetarum error videtur:) magis aestus (i. e. hominum aestuantium") conferto situ Wak. Nobbe. 1264. De silunis cfr. Visconti Museo Pio-Clem. 1, pag. 217. 259. Ed. Mediol. Ib. structa de coni. W. desertus ab Eichst. 1267. cum Codd. aliq. Brix. tum Ver. Ven.-H. 1270. ulceribus L.-H. Hoc rursus necessarium, ut vidit etiam Meisterus, pro Cdd. W. visceribus. 1271. replebat Cod. E. quod male intellecta Wak. adnotat. recepit Nobbe. 1276. Ita distinguunt Cd. meus C. Gif. H. Eichst. (Alii:

[ocr errors]
[ocr errors]

Languida semianimo cum corpore membra videres,
Horrida paedore et pannis cooperta perire
Corporis illuvie: pellis super ossibus una,
Ulceribus tetris prope iam sordique sepulta.

Omnia denique sancta deûm delubra replerat
Corporibus Mors exanimis onerataque passim
Cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
Hospitibus loca quae complerant aedituentes.
Nec iam religio divôm neque numina magni
Pendebantur: enim praesens dolor exsuperabat.

Nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
Ut pius hic populus semper consuerat humari:
Perturbatus enim totus repedabat et unus
Quisque suum pro re consortem maestus humabat.
Multaque res subita et paupertas horrida suasit:
Namque suos consanguineos aliena rogorum
Insuper exstructa ingenti clamore locabant
Subdebantque faceis; multo cum sanguine saepe
Rixantes potius, quam corpora desererentur.

[ocr errors]

ἐστι σπουδῆς.

"

1270

1275

1280

1285

prius C.

etiam C. E. Z. „, pedem prae ut volebat Wak., significare

pendebantur enim; praesens) enim initio sermonis ponitur etiam ap. Plaut. Mil. 2, 5, 19. et aliquoties ap. Appuleium v. Oudend. ad 4, 69. p. 255. 1278. Ut E. Z. P. A. L. H. Et C. Ib. huc Cdd. aliq. Edd. vett. Quo e correctione Cdd. aliq. W. Forb. Ib. pius Z. Alii Cdd. Edd. vett. A. P. W. Cfr. Pausan. Attic. 24, 3. λέλεκται δέ μοι καὶ πρότερον, ὡς Ἀθηναίοις περισσότερόν τι ἢ τοῖς ἄλλοις ἐς τὰ θεῖα E. Alii Cdd. L. Hav. 1279. Ita Cdd. plerique, terrore retrahebat": nam anxie discursitare", vix potest. Simplicius sane esset trepidabat, quod Mss. tribuit recepitque Lamb.-Hav. Nobbe. Forb. nescio quam vere idem tribuit Lugd. sec. et Vind. Sed ex editorum silentio id nolim colligere. 1281 multaque res subita et p.] Sic cum aliis Cdd. meus C. ex interiore Latinitate. Vulgo: multaque vis subita et p.; sed quum vis absit a Cdd. aliq. Edd. vett., videtur esse ex arbitrario suppl. pro longe rectiore nostro. Quum et exciderit e Cdd. Lugd., Wak. de coni. dedit vi subita paupertus, quod rectam constructionem haud admittit. Cic. ad Famil. 10, 16, 2. in rebus tum subitis tumque angustis.

Cum Lucretiano genere dicendi ac versuum componendorum ratione adolescentes conferant hunc Caesaris Germanici locum Arat. Phaenom. v. 103 seqq.

Aurea pacati regeres quom secula mundi,
Iustitia inviolata malis, placidissima virgo,
Sive illa Astraei genus es, quem fama parentem
Tradidit astrorum, seu vera intercidit aevo

105

Ortus fama tui, mediis te laeta ferebas

Sublimis populis, nec dedignata subire

Tecta hominum et puros sine crimine, diva, penatis,
Iura dabas cultuque novo rude volgus in omnis
Formabas vitae sinceros artibus usus.
Nondum vesanos rabies nudaverat ensis
Nec consanguineis fuerat discordia nota,

110

Ignotique maris cursus, proavitaque tellus
Grata satis; neque per dubios avidissima ventos
Spes procul amotas fabricata nave petebat
Divitias; fructusque dabat placata colono
Sponte sua tellus; nec parvi terminus agri
Praestabat dominis signo iustissima rura.

115

[blocks in formation]

C. VALERII CATULLI

EPITHALAMIUM PELEI ET THETIDOS.

Peliaco quondam prognatae vertice pinus
Dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
Phasidos ad fluctus et finis Aeetaeos:
Quom lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
Auratam optantes Colchis avertere pellem
Ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
Caerula verrentes abiegnis aequora palmis :
Diva quibus, retinens in summis urbibus arcis,
Ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
Pinea coniungens inflexae texta carinae.
Illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
Quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
Tortaque remigio spumis incanuit unda,

5

10

(In repetita hac Ed. consului, quas unice nunc licebat, Silligii [cuius tamen Epistola critica carui] et Lachmanni curas, utramque sane in suo genere praestantem, et ex quibus nonnulla emendare potui, sed ita tamen comparatas, ut crisis difficillina huius poëtae nondum sit absoluta. Longe enim pluribus e Codicibus, quam quos Lachmannus consuluit, eâ viâ ac ratione, quam Santenius ingressus erat, inagis tamen devitato fallaci coniecturarum adminiculo, ad unius illius dozeτúñov, e quo ducti sunt omnes Codices nunc noti, formam perveniendum erit, nec confieri res hic potest mutis notis sive siglis, quas dicunt, ut Theotiscis in poëmalis; clare loquendum est. Quod quidem cur dediguemur nos pɩhóhoyoi, minime video.)

EPITHALAMIUM PELEI ET THETIDOS.

3. i. e.

1. „Ad Pelion, Thessaliae montem, aedificata est Argo." Mur. Colchidem, ubi regnabat Aeetes. 4. laeti Codd. Ed. pr. Ib. puppis Codd. aliq. 8. Minerva, πολιοῦχος, ἐρυσίπτολις. 11. prord Voss. e Cod. 13. tortaque Statii emend., quae confirmatur Silii imitatione 7, 412. Ac tortus multo spumabat remige pontus, quom trepidae fremitu vitreis e sedibus antri Aequoreae pelago simul emersere sorores. totaque Mss. Aldd. Ging. Ib. incanduit Mss. Stat. Doer. Ging. incandescere tamen usurpatur potius de flammis atque aestu. Aequora cana dixit Ennius p. 132. Hess.

[ocr errors]

-

« ZurückWeiter »