Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

At qui obitum lamentetur miser amplius aequo, Non merito inclamet magis et voce increpet acri?

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

965

Aufer abhinc lacrumas, barathre, et compesce querelas." Grandior hic vero si iam seniorque queratur:

,, Omnia perfunctus vitaï praemia, marces;

Sed quia semper aves, quod abest, praesentia temnis,
Imperfecta tibi elapsast ingrataque vita,

Et nec opinanti Mors ad caput astitit ante,

Quam satur ac plenus possis discedere rerum.

Nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte,

970

» Aequo animoque agedum magnis concede: necessest. 975

[ocr errors]

Iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque.

Cedit enim rerum novitate extrusa vetustas

Semper et ex aliis aliud reparare necessest;

Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra.
Materies opus est, ut crescant postera secla:

980

Quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur:

Nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
Sic alid ex alio nunquam desistet oriri

Vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.

Respice item, quam nil ad nos ante acta vetustas

985

[blocks in formation]

Prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis:

[ocr errors]

vita per

thro A. balathro Heins. Vide Valck. ad Ammon. p. 42. 969. perfructus L. H. Ib. maeres Gif. 975. magnis Codd. Edd. vett. iam aliis Av. ex temeraria interpol. A. L. H. „magnis utique, ut opponatur vocibus aliena tua aetate; grandibus aetate ac florentibus, non autem, ut tu grandioribus." Wak. An magnis dictum, ut peritis ap. Hor. Ep. 2, 2, 213. Vivere.si recte nescis, decede peritis?" Hav. Immo magnis est neutrum plurale; a magnis, laetis illis rebus, quarum iacturam defles, iam procul discede. Plaut. Epid. 5, 2, 16. num oculis concessi tuis? Erat tamen, qui ex Aen. 10, 820. auras Concessit maesta ad manes, hic quoque legendum arbitraretur: maneis concede, ut concedere rus dixit Terentius. Pinzg. coni. magnus. „gross durch Gleichmuth verlasse das Leben", quod mihi quidem Latinum non videtur. 976. inciletque] Sic etiam E. Nonius: Incilare est increpare vel improbare." incilietque C. Alii. Iu. A. 979. quidquam decidit L. H. 982. tu Codd. sex. E. C. Brix. A. (tu excidit in Edd. Ver. Ven.) tum C. in marg. et Av. nunc L. H. 983. desistit Cod. C. Ald. Futurum firmatur ab E. 991. Atque ea

-

Nec miser impendens magnum timet aëre saxum
Tantalus, ut fama est, cassa formidine torpens;
Sed magis in vita divôm metus urget inanis
Mortaleis casumque timent, quem quoique ferat fors.
Nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem ;
Nec, quod sub magno scrutentur pectore, quidquam
Perpetuam aetatem possunt reperire profecto,
Quamlibet immani proiectu corporis exstet,
Qui non sola novem dispersis iugera membris.
Obtineat, sed qui terraï totius orbem:
Non tamen aeternum poterit perferre dolorem
Nec praebere cibum proprio de corpore semper:
Sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
Quem volucres lacerant atque exest anxius angor
Aut alia quavis scindunt turpedine curae.

Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
Qui petere a populo fasceis saevasque secureis
Imbibit et semper victus tristisque recedit.

995

1000

1005

1010

Nam petere imperium, quod inane est nec datur unquam,
Atque in eo semper durum sufferre laborem,
Hoc est advorso nixantem trudere monte

Saxum, quod tamen a summo iam vortice rursum
Volvitur et plani raptim petit aequora campi.

Deinde animi ingratam naturam pascere semper Atque explere bonis rebus satiareque nunquam; Quod faciunt nobis annorum tempora, circum Quom redeunt fetusque ferunt variosque lepores, Nec tamen explemur vitaï fructibus unquam:

1015

1020

nimirum quaec. Sic cum aliis Cdd. meus C. praeterea Codd. Prisciani Krehli 1, 6. §. 35. p. 34. (qui tamen edidit Atque ea nimirum etiam quaecunque; verum correctus est error in Add.) et tres antiquissimi Turicenses a me propterea inspecti. Haec autem lectio sua se veritate satis tuetur. Atque animarum etiam quaecunque E. cum plerisque. Edd. vett. Prisc. Putschii. Wak. (qui cum Aldd. Pio, Junta Atqui :) Forb. Scil. quum semel Alque nimirum corruptum esset in Atque animarum, versus fulciendi causa intruserunt etiam. Salis autem contorte defensores huius depravationis ita fere interpretabantur. ,, quae de animis apud Acherontem prodita sunt, ea omnia reapse sunt in vita hominum." 996. quemcunque I.. H. (contra C. E.) 998. quod h. 1. sane rectum tuetur C. Ald. habentque L. H. quid Cdd. pleriq. etiam E. Brix. Wak. Forb. qui Av. P. Gryph. 999. possunt Cdd. septem ante noli, et meus C. Brix. W. possent Ver. Ven. Av. poterunt A. L. H. Eichst. et ex accurata

[ocr errors]

Mencini collatione etiam Cd. E. 1001. dispensis Turneb. L. H. 1006. vo1007. H. I. Codd. (etiam C. E.) et Edd. vett. maguo

lucris lacerat W. coni.

Hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
Quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
Quod tamen expleri nulla ratione potestur.

Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
Tartarus, horriferos eructans faucibus aestus;
Quei neque sunt usquam nec possunt esse profecto :
Sed metus in vita poenarum pro male factis
Est insignibus insignis; scelerisque luela
Carcer et horribilis de saxo iactus eorum,

Verbera, carnufices, robur, pix, lamina, tedae:
Quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis,
Praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
Nec videt interea, qui terminus esse malorum
Possit nec quae sit poenarum denique finis:

1025

1030

Atque eadem metuit magis, haec ne in morte gravescant: 1035
Hinc Acherusia fit stultorum denique vita.

Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis :
„Lumina sis oculis etiam bonus Ancu' reliquit;
Qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
Inde aliei multei reges rerumque potentes
Occiderunt, magnis quei gentibus imperitarunt.

1040

Ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum Stravit iterque dedit legionibus ire per altum Ac pedibus salsas docuit superare lacunas Et contempsit equis insultans murmura ponti, Lumine adempto, animam moribundo corpore fudit. Scipiades, belli fulmen, Karthaginis horror,

Ossa dedit terrae, proinde ac famul infimus esset.

A. L. H.

1045

consensu turpedine vel torpedine. Sed hic quoque Lamb. Hav. cuppedine, maxime propter 5, 46. Quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres sollicitum curae? cfr. 6, 25. 1010. victus semper C. 1024. Ita Cdd. omnes, etiam mei; sed hanc quoque lectionem Alterus codicis vitiis accensuit : tum Edd. Brix. Ver. Wak. Forb. Contra Ven. Av. P. A. L. H.: egenus. Audacius illud voca. bulum desumptum videtur e vetustiore aliquo poëta Latino. 1026. huec (pro quei) 1028. numela Av. P. nimis docta interpolatione ex Plauti Asin. 3, 2, 5. A. luela revocavit. 1029. deorsum L. H. 1031. facti Cd. meus E. (C., ut nos.) Av. P. A. L. H. 1032. torquetque Heins. 1034. nec quae sit] Sic meus C. A. L. H. quo alludit etiam corruptela Codd. aliq. (etiam E.) Codd. neque sit; nec qui sit Cod. 1. Edd. vett. Av. quive siet ex Cod. A. Sec. XV. dedit. W. (Eichst.) 1038. Ennius: Postquam lumina sis oculis bonus Ancu' reliquit. 1044. super ire L. H. 1045. aquis L. H. Ceterum iunge equis, casu sexto, insultans mari; aliter ac W. contempsit equis murmura. 1048. infimus Codd. Brix, Ver. A. L. H. improbus Ven. A. P.

Adde repertores doctrinarum atque leporum;
Adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
Sceptra potitus eadem aliis sopitu' quiete est.
Denique Democritum postquam matura vetustas
Admonuit memores motus languescere mentis,
Sponte sua leto caput obvius obtulit ipse.

Ipse Epicurus obit, decurso lumine vitae,
Qui genus humanum ingenio superavit et omneis
Restinxit, stellas exortus uti aetherius sol.

Tu vero dubitabis et indignabere obire,

1050

1055

Mortua quoi vitast prope iam vivo atque videnti?
Qui somno partem maiorem conteris aevi

1060

Et vigilans stertis nec somnia cernere cessas,
Sollicitamque geris cassa formidine mentem;
Nec reperire potes, quid sit tibi saepe mali, quom
Ebrius urgeris multis miser undique curis
Atque animo incerto fluitans errore vagaris.

1065

Si possent homines, proinde ac sentire videntur Pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget, E quibus id fiat caussis quoque noscere et unde Tanta mali tamquam moles in pectore constet, Haud ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus 1070

[ocr errors]

1049. leporum] literarum amoeniorum omnium (eloquentiae praesertim) praeter poëticas elegantias, de quibus in versu prox." Wak. 1051. resopitus C. Sed verbum sopire primam habet longam, nomen sopor brevem; et omnino dubia est auctoritas v. resopire. 1053. memorem L. H. 1054. obtulit. Ipse, Ipse Hav. 1057. restinxit Codd. (etiam C. E.) restrinxit Ed. vett. Av. extinxit A. praestinxit Lamb. ex perpetua confusione inter praestringere ocu. los, quod legitimum est, perstringere (v. c. aures Horat. Od. 2, 1, 18.) et praestinguere. Codd. tantum non omnes, etiam C. E. Edd. vett. aërius sol, pro qua lectione depugnat Wak. Aërius sol, inquit, is est, qui in aëra emergit ex oceano; aetherius autem sol, qui medium caeli vel saltem altiores caeli tractus perequitat." Ego vero hoc discrimen Latinis ignotum astraque ab iis in aethere, non in aëre collocata fuisse censeo. Cic. de Nat. Deor. 2, 15. sidera aethereum locum obtinent. Ib. 19. sol autem astrorum obtinet principatum. Unde aetherius perpetuum apud Lucretium est solis epitheton: 5, 216, 268, 282, 390. ubi libri constanter aetherius, ut h. 1. exhibent Lact. 3, 17. (sine ulla varietate in Codd. v. Bünemann et Le Brun.) Ald. L. H. aeriae Lucretio sunt volucres, aurae; imo 2, 151. solis lumen tardius ire Cogitur, aërias quod sic diverberet undus (i. e. aëris mare 5, 277.) longe infra se positas. Aerii montes quoque dicuntur, non aetherii ap. Catull. 64, 259. Tibull. 1, 7. 15. v. Huschk. 1059. Cicero pro Sestio §. 59. vivus ut aiunt et videns: ubi vide in Ed. min. 1065. animi L. H. contra Codd. Triplicem etsi hic versus admittit distinctionem notante W., maioris caesurae tamen vis nos iubet iungere atque vagaris errore, fluitans animo

[ocr errors]

Quid sibi quisque velit, nescire et quaerere semper,
Commutare locum, quasi onus deponere possit.
Exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
Esse domi quem pertaesumst, subitoque reventat;
Quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
Currit agens mannos ad villam praecipitanter,
Auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans:
Oscitat extemplo, tetigit quom limina villae;
Aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit
Aut etiam properans urbem petit atque revisit.

1075

1080

Hoc se quisque modo fugit: at, quem scilicet, ut fit,

Effugere haud potis est, ingratis haeret et odit;
Propterea, morbi quia caussam non tenet aeger:
Quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
Naturam primum studeat cognoscere rerum;
Temporis aeterni quoniam, non unius horae,
Ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
Aetas post mortem, quae restat quomque, manendum.
Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis

1085

Quae mala nos subigit vitaï tanta cupido?

1090

Certa quidem finis vitae mortalibus astat
Nec devitari letum pote, quin obeamus.

incerto. Scil. distinguere possumus: 1) Atque, animo incerto fluitans, errore vagaris. 2) Atque animo incerto, fluitans errore, vagaris. 3) Atque animo, incerto fluitans errore, vagaris. incertus B. 1068. E Cdd. aliq., etiam E. Brix. Et reliqui Codd. et Edd. Ib. cognoscere Av. P.-H. 1071. Deleo pun

·

19

ctum ad semper et iungo quaerere commutare." Bentl. Sed ita nimis tenuis erit prior sententia, quid sibi quisque velit, nescire; ac simile asyndeton habes 2, 10. 1074. Ultimum voc. deest in Cdd. aliq., etiam E. Contra C. Brix. Ver. Ven. revertit. Av.-H. reventat, verbum alias inauditum, Codd. . et ali Pii; hocque praetulit W. 1076. villam hic p. A. L. H. contra Codd. Edd. vett. 1082. odit Codd. omnes. Brix. Av. (adit Ver. Ven.) angit A. L. H. obit W. ,, coniectura indubitabili quasi obbit scriptum esset". Sed nunquam primam huius verbi syllabam producit Lucrețius, aliaque prorsus est ratio vocabuli obex (= obiex,) quod ille frustra in auxilium vocat, odit h. 1. ut ita dicam, mitiore aliquanto, quam solito, significatu dictum est, ut ap. Horat. Ep. 1, 14. 20. odit, quae tu pulchra putus. Explica: improbat se, pudet pigetque illum sui. Ad v. haeret autem supple, circa, apud eundem. 1088. manendum] Sic II. manendo libri, etiam C. E. et A., tum Wak.; quod ortum e scriptura manendom nec ullam rectam constructionem admittit. manenda L. H. Nostrae autem lectionis eadem est constructio, quae reperitur Lib. 5, 44. quae proelia nobis Atque pericula sunt ingratis insinuandum ! 1091. Certe equidem C. Brix. Wak. Certa equidem E. Certe quidem Ver. Ven. Certa quidem Av.-H. Eichst. Rursum librariis displicuit finis genere fem.

« ZurückWeiter »