Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Secla deditque ferarum ingentia corpora partu.
Haud, ut opinor, enim mortalia secla superne
Aurea de caelo demisit funis in arva:
Nec mare nec fluctus plangentes saxa crearunt;
Sed genuit tellus eadem, quae nunc alit ex se.
Praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
Sponte sua primum mortalibus ipsa creavit ;
Ipsa dedit dulceis fetus per pabula laeta,
Quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore;
Conterimusque boves et vireis agricolarum
Conficimus, seris vix arvis suppeditatei.
Usque adeo pereunt fetus augentque labore!
Iamque, caput quassans, grandis suspirat arator
Crebrius in cassum magnum cecidisse laborem:
Et, quom tempora temporibus praesentia confert
Praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
Tristis item vetulae vitis sator atque fatiscens,

[ocr errors]

1155

1160

1165

in Fragm. Catonis et Salustii. Hinc recte W. cum Cdd. aliq. Edd. vett. Av. labore; laborem C. E. Cdd. Pii.; labores A. L. H. 1166. laborem C. E. A. L. H. Forb. labores Cdd, aliq. W. Sed tum iungendum: in magnum cassum; quod inauditum est; manuum pro magnum volebat Voss. 1169. Locus conclamatus, et in quo omnia experiri licet, nisi cum Lamb. Gif. Hav. versus corruptos eiicere malis quam tentare. Codd. (E.) ita fere habent: Tristis item vetulae vitis sator atque (adque Vind. 2. aequa Av. Pius) fatigat. hunc agnoscunt omnes, alterum Codd. dumtaxat quattuor cum Pio. (ap. Avanc., si fides Gerardo, non legitur) Temporis incusat numen seclumque (nomen in seculumque Vind. 2.) fatigat. Pius: ,,aequa, aeque, similiter, ut arator. Quidam

[ocr errors]

momen (quo ducit etiam Vind. nomen) scribunt pro momento; dictio est Lucretiana (2, 220. 3, 145. cet. adde et Arnobiana). Scribo vel reclamantibus oinnibus exemplaribus: seclumque fatiscens." Heinsius Adversar. p. 455. vitis sator atque vietae. Wak. [acta peragrans] Temporis, incusat numen caelumque fatigat. At arbitrarium illud supplementum non uno nomine reprehendi debet, eo maxime quod molestam repetitionem v. 1167. ingerit. Praeterea offendit numen ita nude positum, quum Lucretius constanter habeat : numen divûm divae divinum numina deúm suncta, nisi ubi nutum s. motum significat 2, 633. 4, 180. Pressius igitur librorum vestigiis insistentes dedimus: atque fatiscens. In mentem quoque venerat ante fatiscens, ex Virg. Ge. 2, 417. iam canit extremos effetus vinitor antes, quod quominus numero quoque singulari dici potuerit, vix impediet Grammaticorum auctoritas, qui aliud, praeter Virgilii pervagatum illud exemplum haud meminerant. (Nonius pag. 499. Charis. I. pag. 19. qui inter pluralia tantum recenset etiam lares, mores, natales, Quirites, vepres. Diomed. I. p. 314. Phocas. p. 1708. P.) momen cum Pio, caelumque fatigat cum W. (cfr. de hoc verbo Huschke. Epist. p. 21. et Oudendorp. ad Appul. 6. p. 384.) unde probabilis saltem sensus enascitur, etsi Lucretii manum nondùm tenemus. [Haec scripseram in Ed. pr. Secutus est meam rationem Forbig. Contra Pinzg. proposuit Tristis item vetulae vitis sator et saturatus Temporis, incusat numen caelumque fatigat. Verum saturatus s. potius satur temporis is esset, qui contentus est tempore iam praeterito nec ultra quid desiderat: sententia sane ab h. 1. aliena.]

Temporis incusat momen caelumque fatigat;

Et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
Perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
Quom minor esset agri multo modus ante viritim
Nec tenet omnia paullatim tabescere et ire
Ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.

LIB. III. v. 1-93.

:

E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
Qui primus potuisti illustrans commoda vitae,
Te sequor, o Graiae gentis decus! inque tuis nunc
Ficta pedum pono pressis vestigia signis;
Non ita certandi cupidus, quam propter amorem,
Quod te imitari aveo. Quid enim contendat hirundo
Cycnis? aut quidnam tremulis facere artubus haedei
Consimile in cursu possint, et fortis equi vis?
Tu, Pater! es rerum inventor; tu patria nobis
Suppeditas praecepta, tuis ex, inclute, chartis,
Floriferis ut apes in saltibus omnia limant,
Omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
Aurea, perpetua semper dignissima vita.

Nam simul ac ratio tua coepit vociferari
Naturam rerum divina mente coortam,
Diffugiunt animi terrores; moenia mundi

1170

1175

5

10

15

1175. copulum Codd. 2. Reliqui (etiam C. E.) et edd. scopulum, Hav. coni. capulum i. e. feretrum, mortem. Hinc senes capulares, prorsus decrepiti, similique ratione Graecis τυμβογέροντες, σορόπληκτοι, σοροπλῆγες dicti. Frustra Salmasius contendebat scopulum esse parvum scopum, metam, laudato Suet. Dom. 19. ubi nunc editur pro scopo. Quod in Ed. Ver. apud Hav. nescio quis adscripserat: Proverbium illud est. Plautus Bacch. refertur ad subditicia illa Act. I. Sc. I. suppos. v. 26. Referam me ad scopulum ex naufragio.

[ocr errors]

LIB. III. v. 1-93.

A ten. Codd. 3. et C.

fixa A. L. H.

1. O tenebris Codd. 4. W. E. E ten. Reliqui (etiam E.) et Edd., quod revocavi, quum displiceret iterata interiectio. 4. ficta C. E. Edd. vett. Av. ficta i. e. se fingentia, effigiata, deformata." Wak. Imo audiendus Diomedes I. p. 373. P. figor ambigue declinatur apud veteres tempore perfecto, reperimus enim fictus et fixus. Scaurus de vita sua, sagittis, inquit, confictus. 5. quam Codd. Brix. que Ver. Ven. unde W. (qua) coni. 6. imitari Codd. (C. E.) Brix. invitare Ver. Ven. unde W. edidit: imitare. 9. et L. H. contra Cdd. etiam C. E. 11. limant Codd. C. E. Edd. vett. L. libant Av. P. A. Hav. probante etiam Bentl. 15. divina mente coortam i. e. tibi informaveras ac descripseras. Cfr. 5, 8.

Eichst.

ut eam mente tua vere divina Etenim ex significatu vulgari, quo

Discedunt; totum video per inane geri res:
Apparet divôm numen sedesque quietae;

Quas neque concutiunt ventei nec nubila nimbis
Aspergunt neque nix acri concreta pruina,

20

Cana cadens violat: semperque innubilus aether
Integer et large diffuso lumine ridet.
Omnia suppeditat porro natura neque ulla
Res animi pacem delibat tempore in ullo.

At contra nusquam apparent Acherusia templa;

Nec tellus obstat, quin omnia despiciantur,

Sub pedibus quaequomque infra per inane geruntur.
His ibi me rebus quaedam divina voluptas
Percipit atque horror; quod sic natura tua vi
Tam manifesta patens ex omni parte retectast.
Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
Qualia sint et quam variis distantia formis
Sponte sua volitent aeterno percita motu,

25

30

Quoque modo possint res ex his quaeque creari:
Hasce secundum res animi natura videtur

35

Atque animae claranda meis iam versibus esse;

Et metus ille foras praeceps Acheruntis agundus,
Funditus humanam qui vitam turbat ab imo,
Omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
Esse voluptatem liquidam puramque relinquit.

-

[ocr errors]

40

-

semper

v. c. Cic. de Nat. Deor. 2, 35. dubitasse quosdam dicit de mundo, casune ipse sit effectus aut necessitate aliqua, an ratione ac mente divina, et quo Lucretius ipse 2, 180. docet nequaquam nobis divinitus esse creatam naturam mundi, quum h. 1. accipi neutiquam posset, Lamb. de Ianoctii coni. dedit: haud divina, quod retinuerunt usque ad Wak. Hoc quidem loco legi vix potest: ratio coorta, ut 4, 484. ratio ab sensibus orta, 5, 336. natura haec rerum ratioque reperta est nuper. 21. Sic C. Cantabr. Iunta. Ald. 2. Hav. semper innubilus aether cum aliis Cdd. Forb. Verum adeo saepe que e Cdd. excidit, ut nolim propterea licentiam metricam introducere. in nubibus ae. E. Alii Cdd. Hoc correctum ab Av. et Pio: semper sine nubibus ae., sicque Wak. Cfr. Odyss. 6, 44. ἀλλὰ μάλ' αἴθρη πέπταται ἀνέφελος, λευκὴ δ' ἐπιδέδρομεν αἴγλη. 22. ridet C. E. A. H. (riget ridit Ver. Ven. W. 24. delibrat L. ex solito suo errore in hoc 26. despiciantur, quod hoc loco recte se habet, quoniam ex alto, quae subiecta nobis sunt, despicimus, praebent etiam mei C. E. Edd. vett. Ald. dispiciantur II. L. H. 28. ibi Gron. Wak. coni. ubi Codd. (C. E.) tibi L. H. 30. patet. retecta L. H. 33. Plerique libri alterno. 39. E. et Edd. vett. suffundans, unde ex Wak. coni. Eichst. suffuscans, sed praestabat Cod. C. et Avancium cum reliquis Edd. sequi, suffundens scribentem ut 6, 479. suffunduntque sua caelum caligine.

Brix.)

verbo.

Edd. vett.

[ocr errors]

45

Nam, quod saepe homines morbos magis esse timendos.
Infamemque ferunt vitam, quam tartara leti;
Et se scire animae naturam sanguinis esse
Aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
Nec prorsum quidquam nostrae rationis egere:
Hinc licet advortas animum magis omnia laudis
Iactari caussa, quam quod res ipsa probetur:
Extorres idem patria longeque fugatei
Conspectu ex hominum, foedatei crimine turpi,
Omnibus aerumnis affectei denique, vivunt;
Et quoquomque tamen miserei venere, parentant
Et nigras mactant pecudes et manibu' divis
Inferias mittunt; multoque in rebus acerbis
Acrius advortunt animos ad religionem.
Quo magis in dubiis hominem spectare periclis
Convenit advorsisque in rebus noscere, quid sit:
Nam verae voces tum demum pectore ab imo
Eliciuntur et eripitur persona, manet res.

Denique avarities et honorum caeca cupido,
Quae miseros homines cogunt transcendere fineis
Iuris et interdum socios scelerum atque ministros
Nocteis atque dies niti praestante labore
Ad summas emergere opes: haec volnera vitae
Non minumam partem mortis formidine aluntur.
Turpis enim ferme contemptus et acris egestas
Semota ab dulci vita stabilique videntur
Et quasi iam leti portas cunctarier ante.
Unde homines, dum se falso terrore coactei
Effugisse volunt longe longeque remosse,

[ocr errors]

50

55

60

65

43. animae Wak. coni. Forb. animi Cdd. (etiam C. E.) Vulgo. 44. Codd. et Edd. postponunt v. 46. et explicant gloriolae, fumi causa. Avancius ex interpolatione dedit Aut vetiti. Sed egregia illa transpositio Bentleio debetur. Empedocles v. 317. St. αἷμα γὰρ ἀνθρώποις περικάρδιον ἐστι νόημα. Cic. Tusc. I. 9. Empedocles animum esse censet cordi suffusum sanguinem. Animum autem alii animam, ut fere nostri. Ib. corde pro forte E. a sec. m. 47. Causam W. ex Edd. vett. 52. et manibus imis C. 56. quid sit . Ver. Ven. W. Eichst. F. qui sit E. Brix. L. H. quis sit C. qui sint Av. P. A. qui cum Cdd. C. E. v. 55. habent homines. 61. scelerumque ministros C. scelerisque ministros volebat Wak. e corruptela C1d. et Brix. sceleris atque. 64. minimam in partem C.; ut solent isti accusativi a librariis corrumpi insertis praeposs. ad vel in, aut mutari in magna ex parte cet. 65. ferme Codd. 4. - forma E. et contemptus L. H.

formae C. Edd. vett. famae Av. P. A. 69. effugisse Cdd. etiam C. E. W. F.

fumu

refugisse L. H.

Sanguine civili rem conflant divitiasque
Conduplicant avidei, caedem caede accumulantes :
Crudeles gaudent in tristi funere fratris
Et consanguineûm mensas odere timentque.
Consimili ratione ab eodem saepe timore
Macerat invidia: ante oculos ollum esse potentem,
Ollum adspectari, claro qui incedit honore;
Ipsei se in tenebris volvi coenoque queruntur.
Intereunt partim statuarum et nominis ergo;
Et saepe usque adeo mortis formidine vitae
Percipit humanos odium lucisque videndae,
Ut sibi consciscant maerenti pectore letum;
Oblitei fontem curarum hunc esse timorem,
Hunc vexare pudorem; hunc vincula amicitiaï
Rumpere; et in summa pietatem evortere suadet.
Nam iam saepe homines patriam carosque parentes
Prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
Nam veluti puerei trepidant atque omnia caecis
In tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
Interdum nihilo quae sunt metuenda magis quam
Quae puerei in tenebris pavitant finguntque futura.
Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
Non radiei solis neque lucida tela diei
Discutiant, sed naturae species ratioque.

LIB. III. v. 842-1107.

Nil igitur mors est, ad nos neque pertinet hilum,
Quandoquidem natura animi mortalis habetur.
Et velut ante acto nil tempore sensimus aegri,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

recesse L.

76. claroque

remosse Ven. (remotue E. Brix. remote C. et alii Codd. 5.) 71. caedi L. H. 74. Abest a Cod. II. perperam probante Wak. incedere honore Creech. H. lectio hibrida enata ex Lambini commentis claroque incendit honore Ed. 1. clarumque incedere honore, Ed. 2. ut actum agens iterum emendavit Creechianam lect. Markl. Epist. crit. pag. 81. scribens claromque. 80. humanos (item infra v. 849.), ut poëtae Francogallici les humains et inter recentiores Italos Foscolus gli umani. Certum exemplum est apud Iustinum 42, 3. primusque humanorum post Herculem. Dubius locus est Taciti Ann. 16, 25. audiret senatus voces quasi ex aliquo numine, supra humanos al. humanas; et in Ciceronis Ep. ad Att. 16, 21, 5. certa ex auctoritate reposui: possum falli, ut homo pro ut humanus. 84. evortere fundo Lamb. coni. H. 85. Penateis Markl. ,,haud dubie ob locum Virg. Ge. 2, 505. Hic petit excidiis urbem miserosque Penates." Forb. Cfr. de eadem confusione Catulli Epith. Pel. v. 405.

Eclogae Poët. Lat.

3

« ZurückWeiter »