Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Lunamque et solis praeclara luce nitorem:

Omnia quae nunc si primum mortalibus essent,
Ex improviso si sint obiecta repente;

Quid magis his rebus poterat mirabile dici,

1035

Aut minus ante quod auderent fore credere gentes?

Nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset,
Quam tibi iam nemo, fessus satiate videndi,
Suspicere in caeli dignatur lucida templa.
Desine quapropter, novitate exterritus ipsa,
Exspuere ex animo rationem: sed magis acri
Iudicio perpende et, si tibi vera videntur,
Dede manus; aut, si falsumst, accingere contra.

1040

Quaerit enim rationem animus, quom summa loci sit
Infinita foris haec extra moenia mundi,

1045

Quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens

Atque animi iactus liber quo pervolet ipse.

Principio nobis in cunctas undique parteis

Et latere ex utroque infraque superque per omne

Nullast finis, uti docui res ipsaque per se
Vociferatur et elucet natura profundi.

1050

Nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
Undique quom vorsum spatium vacet infinitum,
Seminaque innumero numero summaque profunda
Multimodis volitent aeterno percita motu,

Hunc unum terrarum orbem caelumque creatum :

1055

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

1032. Lunamque] Sic E. Ver. Ven. Av. P. W. Lunaeque A. L. H. Et lunai A. Lunaï et Cod. O. et meus C. Brix. prob. W. Forb. Minus nunc placet, quia praeclarus nitor Soli quidem aptissime tribuitur, non item pallidae Lunae. 1033. Ita Codd., etiam C. E. Edd. vett. W. adsint A. L. H. Equidem malim exstent, ut congruat tempus cum seq. si sint. 1034. si Codd. Edd. vett. W. ceu Av. P. A. L. H. Eichst. 1038. quam Codd. Edd. vett. i. e. secundum quam speciem, vel quod ad hanc speciem pertinet." W. Est potius: ,haec species aeque tum miranda fuisset, ac nemo nunc tibi in caelum suspicere dignatur." Pinzg. et Forb. sic explicant. duae construendi rationes suspicere speciem et suspicere in caelum hic in unum conflatae sunt (ut nobis dicere licet: nach einer Erscheinung zum Himmel aufschauen). Verum dubito an Latini vel cogitatione unquam iunxerint suspicere speciem. quom de Fabri et Bentl. coni. H. 1040. (ipse W. coni. confirmata a Cod. II.) 1041. respuere L. Cfr. Terent. Eun. 3, 1, 16. quasi ubi illam exspueret miseriam ex animo. 1042. videtur A- H. 1043. Falsa est iid. 1044. rationem C. E. Edd. vett. W. 1046. valet W. edidit. de coni. 1047. tactus Codd. Edd. vett.

[blocks in formation]

Nil agere olla foris tot corpora materiaï:
Quom praesertim hic sit natura factus et ipsa
Sponte sua forte offensando semina rerum
Multimodis temere incassum frustraque coacta
Tandem coaluerint ea, quae coniecta repente
Magnarum rerum fierent exordia semper,
Terraï, maris et caeli generisque animantum.

1060

Quare etiam atque etiam taleis fateare necesse est
Esse alios alibi congressus materiaï,

1065

Qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
Praeterea, quom materies est multa parata,
Quom locus est praesto nec res nec caussa moratur
Ulla, geri debent nimirum et confieri res.
Nunc, et seminibus si tanta est copia, quantam
Enumerare aetas animantum non queat omnis,

1070

Visque eadem et natura manet, quae semina rerum
Coniicere in loca quaeque queat, simili ratione
Atque huc sunt coniecta: necessest confiteare
Esse alios aliis terrarum in partibus orbeis
Et varias hominum genteis et secla ferarum.
Huc accedit, uti in summa res nulla sit una,
Unica quae gignatur et unica solaque crescat;
Quin aliquoiu' siet secli permultaque eodem
Sint genere in primis animalibus indice mente
Invenies sic montivagum genus esse ferarum.

1075

1080

[ocr errors]

omisso sit, quo volit

quo pervolitare liber quo pervolit Antiqui volim pro

[ocr errors]

quo volet ipse Codd. 2. ita, omisso sit Codd. 3. Brix. ipse Ver. Ven. liber quoquo velit ire Av. Pius. A. Gronov. liber sit quo velit ipse Pii exemplaria. W. ire Eichst. secutus Pareum a Gifanii iudicio pendentem. velim dixerunt, teste Prisc. 9. p. 843. P. quo pervolit ipse Forb. Sed cur duplex forma velit - - pervolit sese sic excipiat, non intelligo. Reversus nunc sum ad lect. Cdd. aliq. L. H.. quo pervolet ipse i. e. ultro. (libero quo velit ipse E. liber sit quo volet ipse C.) 1054. summaque profundá „in dem gränzenlosen Weltall herum." Lib. 6, 650. Ut reminiscaris summam rerum esse profundum. Virg. Ge. 4, 222. caelumque profundum. 1060. frustra quoque iacta (E.) Brix. Av. frustraque iacta Codd. sex. Ver. Ven. iactataque frustra Pii exemplaria. C. A. 1061. al. colarint, coluerint, colarunt (sic E.), colerent, caelarunt, coierint, coierunt (C.), coartant, coarctarint; concrerint Gron. cooluerint L. H. coaluerint W. de Gif. coni. 1079. De Gronovii coni. H. W. aliquoivis Cdd. 1080. ita Codd. Edd. vett. (iudice Brix.) iniice mentem Lips. inclute Memmi Gron. H. In sermone soluto dicendum esset: „in primis in animalibus." H. 1. primis magis, quam communiter fit in hac formula, adiectivi potestatem servat.

[ocr errors]

[ocr errors]

Sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
Squamigerûm pecudes et corpora cuncta volantum.
Quapropter caelum simili ratione fatendumst

Terramque et solem, lunam, mare, cetera, quae sunt, 1085
Non esse unica, sed numero magis innumerali;
Quandoquidem vitae depactus terminus alte

Tam manet haec et tam nativo corpore constant

Quam genus omne, quod his generatim rebus abundat.
Quae bene cognita si teneas, natura videtur
Libera continuo, dominis privata superbis,
Ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
Nam, pro sancta deûm tranquilla pectora pace,
Quae placidum degunt aevom multumque serenum!

1090

Quis regere immensi summam, quis habere profundi 1095
Indu manu validas potis est moderanter habenas?
Quis pariter caelos omneis convortere et omneis
Ignibus aetheriis terras suffire feraceis;

Omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
Nubibus ut tenebras faciat caelique serena
Concutiat sonitu? tum fulmina mittat et aedeis
Saepe suas disturbet et in deserta recedens
Saeviat, exercens telum, quo saepe nocenteis
Praeterit exanimatque indignos inque merenteis?

Multaque post mundi tempus genitale diemque
Primigenum maris et terrae solisque coortum
Addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
Semina, quae magnum iaculando contulit omne :

[ocr errors]

1100

1105

1082. genitam Av. P. (geminam etiam C. E.) 1088. Ita Codd. Edd. vett. nisi quod etiam exhibent. manet his et tam nativo haec corpore L. H. 1089. abundat Cod. 4. A. L. H. abundans C. E. Edd. vett. W. F. durissimâ tamen constructione. Explica: », quam omne genus, quod multa complectitur individua, quum illa (terra, sol, cet.) licet falso, nobis videantur in suo genere unica." 1094. multumque serenum i. e. valde s. "Cdd. aliq. C. Edd. vett. W. F. multamque E. vitamque serenam Cdd. aliq. e facili sane correctione. Av. P. L. H. 1102. ipse Lactant. 3, 17. sine varietate lectionis. W. E. Sed Lucretii Codd. omnes, Edd. vett. saepe. 1103. quo Edd. vett. Av. quod C. E. A. L. H. W. E. 1110. (templa W.) Ceterum v. apparere, (a v. pario),, acquirere, adiungere", alibi nusquam reperitur; unde factum, ut nonnulli vellent aptaret. 1113. recellunt Gron. ad sua semina cedunt Pii exempl. 1116. Donicum Cdd. aliq. etiam ineus C. Mihi quidem interpolatio potius videtur: Denique Cdd. plerorumque. (E.) Edd. vett. W. Donicum pro donec scripsi etiam v. 1130. cum Lamb. Hav. 1121. Ita Codd. plerique. Edd. vett. Sic A. His alii Cod. L. H. 1122. hilarem gr. ad auctum

Unde mare et terrae possent augescere et unde
Appareret spatium caeli domus altaque tecta
Tolleret a terris procul et consurgeret aër.
Nam sua quoique locis ex omnibus omnia plagis
Corpora distribuuntur et ad sua, secla recedunt:
Humor ad humorem, terreno corpore terra

1110

Crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether: 1115 Donicum ad extremum crescundi perfica finem

Omnia perduxit rerum natura creatrix:

Ut fit, ubi nihilo iam plus est, quod datur intra
Vitaleis venas, quam quod fluit atque recedit.
Omnibus his aetas debet consistere rebus:
Hic natura suis refrenat viribus auctum.

1120

Nam, quaequomque vides hilarum grandescere ad auctum
Paullatimque gradus aetatis scandere adultae,

Plura sibi assumunt, quam de se corpora mittunt ;
Dum facile in venas cibus omneis inditur et dum
Non ita sunt late dispersa, ut multa remittant
Et plus dispendi faciant, quam vescitur aetas.
Nam certe fluere ac decedere corpora rebus

1125

Multa manus dandum est: sed plura accedere debent,
Donec alescundi summum tetigere cacumen.

1130

Inde minutatim vireis et robur adultum

Frangit et in partem peiorem liquitur aetas.

Quippe etenim, quanto est res amplior, augmine adempto,
Et quo latior est, in cunctas undique parteis
Plura modo dispergit et a se corpora mittit;

1

[ocr errors]

hilaro L.

[ocr errors]

1135

Codd. 2. A. (ad auctum habent Codd. octo. Brix. Ver. Ven.) hilar Codd. 4. hilari Edd. vett. Av. adaucta Codd. 2. Av.-Hav. Eichst. sed adauctus nusquam alias reperitur ap. Lucret. hilare (coni.) gr. ad auctum W. Nobis quidem prae reliquis placuit Aldina lectio, duobus codd. firmata (nunc etiam a C. et E.). Attamen ex antiquiore forma scrib. erat hilarum pro: hilarem. 1125. inditur Cdd. C. E. Lugd. uterq. Brix. Ver. Junt. W. Forb. diditur Vulgo cum Brit. 2. Ven. Ald. facili sane correctione petita e v. 1136. Verbo certe indere nusquam praeterea utitur Lucr. 1127.pascitur Amicus Lambini; nancitur a v. nancior, occupo, prehendo. XII. Tab. QVID PIGNERIS NANCITOR, SIBI HABETO. Fabri coni.,, Sed vesci etiam cum accusativo construi potest." Forb. 1128. ac decedere] Vulgatam lect. servavi, quae satis firmatur aliis locis Lucr. (v. Indicem Eichst.) atque recedere C. E. W. F. 1130. Donicum olescendi L. H. 1135. Ordo est: Et quo modo latior est, eo modo plura dispargit, pronomine ex altera parte subaudito et ex altera substantivo: et quid his frequentius?" W. ea pro mensura, ut apud Celsum 1, 2. quod modo par est.

[ocr errors]

modo h. 1. est:

Pluria eo L. H.

Nec facile in venas cibus omnis diditur ei:

Nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
Unde queant tantum suboriri ac suppeditare,
[Quantum opus est et quod satis est, natura novare.]
Iure igitur pereunt, quom rarefacta fluundo
Sunt et quom externis succumbunt omnia plagis:
Quandoquidem grandi cibus aevo denique defit;
Nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
Corpora conficere et plagis infesta domare.
Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
Expugnata dabunt labem putreisque ruinas.
Omnia debet enim cibus integrare novando
Et fulcire cibus, cibus omnia sustentare.
Nequidquam; quoniam nec venae perpetiuntur

1140

1145

Quod satis est neque, quantum opus est, natura ministrat. 1150 Iamque adeo fractast aetas effetaque tellus

Vix animalia parva creat, quae cuncta creavit

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

1137.,, Nec satis est supplementi pro aestibus iis, quam (i. e. in quantum) exaestuat largos aestus." Wak. aestus autem sunt calidae et humidae particulae, quas sudando et exhalando corpora animantium continuo omittunt. Forb. 1138. queant scil. corpora. Sic etiam C. E. queat A. L. H. Post v. 1144. aliquis apposuerat lemma IAM SENEM MUNDUM ET OMNIA PUSILLA NASCI, ut est in Cd. E. Hinc multi versum extuderunt, si diis placet, Lucretianum; Margo scil. E. pusillaque omnia; doctius C. cum aliis apud Wak. Iamque senem mundum et pusillius omnia nasci: debuissent tamen scribere: atque pusillius. 1139. Hunc versum Codd. aliquot (etiam C. E.) et Edd. vett. omittunt; spurium iudicant Lamb. Bentl. Eiecit W. Comparet primum ap. Avanc. ita: quod satis est et quantum opus est natura novare. sic etiam P. A. 1151. Sic, scil. fracta effetaque Codex Memmii, Edd. vett. W. Forbig. (qui in eo, ut fit, errat, quod ait, Wak. sic edidisse ,. cum plurimis optimisque libris", quum is manifesto dicat, Cdd. 0.4.II.X. N. (adiungo meos C. E.) habere facta. C. a pr. m. affectaque a sec. effetaque. (Margo E.: effracta.) In his autem duobus similibus verbis ita variarunt ac luserunt et librarii et critici, ut alii (A.) ederent: effeta est aetas effetaque tellus, alii (Hav.) affecta est aetas effetaque tellus. 1155. Significatur h. I. Iliad. 8, 17. εἰ δ', ἄγε, πειρήσασθε, θεοί, ἵνα εἴδετε πάντες· σειρὴν χρυσείην ἐξ οὐρανόθεν κρεμάσαντες κ. τ. λ. in quem simplicissimum locum veteris poëtae incredibile est, quot et cuiusmodi insipientis sapientiae somnia intulerint tum Stoici, contra quos oblique hic pugnat Lucretius, tum praesertim Neoplatonici (cfr. Creuzer Symbolik Edit. 2. T. 1. p. 97.) Sed his similia ac paria quotidie in similibus experimur, quibus veri philologi strenue ut obviam eant, semper optandum est. 1156. (nec, fluctns plangentia, saxa W. Sed quomodo a saxis plangantur fluctus?) 1160. et pabula E. Vulgo. 1163. seris Av. ut videtur coni. P. H. W. Brix. Ver. ferrint Ven. ferrum Codd. (certe E.) A. L. H. ditati significatu activo pro „, suppeditantes". Verum et h. 1. et apud Cic. ad Attic. 14, 18. verbum suppetior, quod Appuleius, strenuus talium captator, satis firmat, substituendum videtur inaudito V. deponenti suppeditor. 1164. augent intransitive, „, augescunt, grandescunt", cuius usus exempla sunt

[ocr errors]

feris II. Edd. 1163. suppe.

« ZurückWeiter »