Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Re veraque metus hominum curaeque sequaces
Nec metuunt sonitus armorum nec fera tela;
Audacterque inter reges rerumque potenteis
Vorsantur neque fulgorem reverentur ab auro
Nec clarum vestis splendorem purpureaï:

Quid dubitas, quin omni' sit haec rationi' potestas,
Omnis quom in tenebris praesertim vita laboret?
Nam veluti puerei trepidant atque omnia caecis
In tenebris metuunt: sic nos in luce timemus
Interdum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
Quae puerei in tenebris pavitant finguntque futura.
Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
Non radiei solis neque lucida tela diei
Discutiant, sed naturae species ratioque.

Lib. II. v. 590-659.

Principio, tellus habet in se corpora prima, Unde mare immensum volventes frigora fontes Assidue renovent: habet, ignes unde oriantur. Nam multis succensa locis ardent sola terrae; Eximiis vero furit ignibus impetus Aetnae. Tum porro nitidas fruges arbustaque laeta Gentibus humanis habet unde extollere possit:

[ocr errors]

50

55

595

pro

fuerunt, ut supra post v. 20. Gottorp. et similiter E. Edd. vett. habent: SARCOSFVSSTATESCATASTEMA i. e. σαρκὸς εὐσταθὲς κατάστημα. et Lib. 1. post v. 949. Cod. E.: Topatia pironto gargepiras menonacroe i, e., ni fallor, τὸ πᾶν ἄπειρον· τὸ γὰρ πεπερασμένον ἄκρον ἔχει digialiter sunt corrupta. Et tamen tale portentum hic subesse potius suspicari libet, quam ut sint versus deformati aut ipsius Lucretii aut alius poëtae Latini. Hibrida sunt etiam illa Cod. E. Lib. 2, 1058. ASPIROS MUNDOS. Rursus post v. 41. Edd. post Lamb. inculcarunt dirtoygacíav Nonianam in Fervit p. 767. Gothofr.: Fervere quom videas classem lateque vagari; in qua ego potius ogáhμa μvyuovizóv quam cum Forb. alterius recensionis vestigium agnosco. Ergo nunc sustuli, etiam de Pinzg. sententia. Gifanius autem ex his Nonianis et lemmate illo barbaro haec confinxit: Si non forte tuas legiones per loca campi Fervere quom videas, classem lateque vagari Ornatamque armis belli simulacra cientem His tibi cet. 42. tum Gottorp., optima auctoritas. A. L. cum C. E. W. F. 43. timore Cod. Brit. 2. prob. Pinzg. Recte Forb. defendit nostram lect. firmatam a G. E. 44. pectus L. contra G. C. E. 51. quin omne sit hoc rationis egestas. Hanc Av. temerariam interpolationem omnes secuti sunt, usque ad Hav. a Preigero veri admonitum.

[ocr errors]

LIB. II. v. 590 — 659.

591. frigora i. e. aquam frigidam, Codd. vett. etiam Av. W. arbitraria Pii emendatio conservata ab omnibus, eliam Eichst.

[blocks in formation]

Unde etiam fluidas frondeis et pabula laeta
Montivago generi possit praebere ferarum:
Quare magna deûm mater materque ferarum
Et nostri genetrix haec dictast corporis una.
Hanc veteres Graiûm doctei cecinere poëtae
Sedibus in curru biiugos agitare leones;
Aëris in spatio magnam pendere docentes
Tellurem neque posse in terra sistere terram.
Adiunxere feras; quod quamvis effera proles
Officiis debet molliri victa parentum:
Muralique caput summum cinxere corona;
Eximiis munita locis quod sustinet urbeis:
Quo nunc insigni per magnas praedita terras
Horrifice fertur divinae Matris imago.
Hanc variae gentes antiquo more sacrorum
Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
Dant comites, quia primum ex ollis finibus edunt
Per terrarum orbem fruges coepisse creari.
Gallos attribuunt: quia, numen quei violarint
Matris et ingratei genitoribus inventei sint,
Significare volunt indignos esse putandos,
Vivam progeniem quei in oras luminis edant.

600

605

610

615

602. sublimem L. sedibus in superis Bentl. Varro Lib. 16. rerum divinar. fragm. p. 220. Bip. Eandem dicunt Matrem magnam, quod tympanum habeat, significari esse orbem; quod turres in capite, oppida; quod sedes fingantur circa eam, quum omnia moveantur, non moveri ; ubi Zoëga Bassirilievi I. p. 93. emendat: quod sedens fingatur, circa eam quum omnia. Cdd. (etiam meorum) lectionem recte sic explanat Forb.: ,, E sedibus suis (poëtice pro sede sua) in curru, i. e. sedens in curru." 614. orbem Cd. C. A. Hav. orbeis ex aliis Cdd. Wak. F. Sed, ut nunc video, e locis 2, 1075. necesse est confiteare Esse alios aliis terrarum in partibus orbeis et 5, 1345. terrarum quolibet orbi h. 1. numerus plur. defendi nequit, utrobique quum sermo sit de variis terris, a nostris diversis, per universum sparsis; hoc autem loco de nostra dumtaxat terra. Ergo leg. orbem vel etiam, quod aliquando mihi in mentem venerat, oras, ut 4, 216. in terrarum accidit orus. 624. (metus quei W.) Amicus Hav. volebat numini. Uterque criticus scil. haesit in duplici ablativo, qui sic expediendus est: ,, quae per numen divae possint pectora vulgi conterrere metu." 626. (multa W.) Et sic E. a pr. m. 627. iter omne viarum] Sic Turn. L. Seqq. iter omnia mirum E. iter, omnia circum Larg. st. d. Cdd. aliq., meus C. Iunt. A. 629. (roribus) W. Horat. Carm. 3, 29. 3. cum flore, Maecenas, rosarum. 631. Codd. (C. E.) Ed. Brix. Ver.: - forte catervas. Ven.: -forte caterva. Av.: ― sorte catervae. Pius. A.: — forte catervae. Wak. coni. : vis. (terque quaterve Lamb. in Guris primis. Bentl.) Editores, (etiam Eichst) inde a Lambino receperunt Turnebi coni. forte catenas, probatam etiam Viscontio Museo Pio. Clem. T. IV. pag. 61. Ed. Med. qui comparat Laconum

[ocr errors]

[ocr errors]

sorte cater

Tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
Concava raucisonoque minantur cornua cantu
Et Phrygio stimulat numero cava tibia menteis ;
Telaque praeportant, violenti signa furoris,
Ingratos animos atque impia pectora volgi
Conterrere metu quae possint numine divae.

Ergo, quom primum magnas invecta per urbeis
Munificat tacita mortaleis muta salute,
Aere atque argento sternunt iter omne viarum,
Largifica stipe ditantes; ninguntque rosarum
Floribus, umbrantes Matrem comitumque catervam.
Hic armata manus, Curetas nomine Graii

620

625

630

Quos memorant Phrygios, inter se forte catenas

Ludunt in numerumque exsultant, sanguine fletei;
Terrificas capitum quatientes numine cristas,
Dictaeos referunt Curetas, quei Iovis ollum

Vagitum in Creta quondam occultasse feruntur;
Quom puerei circum puerum pernice chorea
Armatei in numerum pulsarent aeribus aera,
Ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
Aeternumque daret matri sub pectore volnus.
Propterea magnam armatei Matrem comitantur:

635

640

óquóv. Fuerunt, qui forte antique pro fortiter positum esse putarent, quibus equidem assentiri nequeo. Nullum enim huius significationis exemplum exstat. Est autem saltando tamquam catenas manibus sese invicem complexi ducunt, in gyrum velociter se moventes. Cfr. Lucian. de Salt. §. 12. p. 550. Schmied. Conferri possunt Statii (Sylv. 2, 1, 110.) catenatae palaestrue praeter Liv. 27, 37. Appulei. Met. 10. p. 734. 11. p. 761. Oud. locus classicus de Cybele: En adsum tuis commotu, Luci, precibus, rerum Natura parens, elementorum domina, seculorum progenies initialis, summa numinum, regina Manium, prima caelitum, Deorum Dearumque facies uniformis; quae caeli luminosa culmina, maris salubriu flamina, inferorum deplorata silentia nutibus meis dispenso: cuius numen unicum multiformi specie, ritu vario, nomine multiiugo totus veneratur orbis. Me primigenii Phryges Pessinunticam nominant Deûm matrem; hinc Autochthones Attici Cecropiam Minervam; illinc fluctuantes Cyprii Paphiam Venerem, Cretes sagittiferi Dictynnam Dianam : Siculi trilingues Stygiam Proserpinam; Eleusinii vetustam Deam Cererem; Iunonem alii, Bellonam, Hecatam isti, Rhamnusiam illi, et, qui nascentis dei Solis inchoantibus illustrantur radiis Aethiopes Ariique priscaque doctrina pollentes Aegyptii, cerimoniis me propriis percolentes, appellant vero nomine reginam Isidem. 632. fleti Cod. 5. alii ap. Pium. H. · flecti C. - freti E. Alii Cdd. Edd. vett. Vind. A. L. Ludunt in numerum, atque exsultant sanguinolenti Bentl. et post fleti apud Hav. Codd. non agnoscunt. Cfr. Appul. Metam. 7. pag. 199. mater - - fleta et lacrimosa.

laeti

Aut, quia significant divam praedicere, ut armis
Ac virtute velint patriam defendere terram
Praesidioque parent decorique parentibus esse.

Quae, bene et eximie quamvis disposta ferantur,

Longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
Omnis enim per se divòm natura necessest
Immortali aevo summa cum pace fruatur,
Semota a nostris rebus seiunctaque longe.
Nam privata dolore omni, privata periclis,
Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
Nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.

Terra quidem vero caret omni tempore sensu;
Sed, quia multarum potitur primordia rerum,
Multa modis multis effert in lumina solis.
Hic si quis mare Neptunum Cereremque vocare
Constituet fruges et Bacchi nomine abuti
Mavolt quam laticis proprium proferre vocamen ;
Concedamus, ut hic terrarum dictitet orbem
Esse deûm matrem, dum vera re tamen ipse.

LIB. II. v. 991-1175.

645

650

655

Denique caelesti sumus omnes semine oriundei;
Omnibus ille idem pater est, unde alma liquenteis
Humoris guttas mater quom Terra recepit,
Feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
Et genus humanum, parit omnia secla ferarum ;
Pabula quom praebet, quibus omnes corpora pascunt

995

Et dulcem ducunt vitam prolemque propagant:
Quapropter merito maternum nomen adeptast.
Cedit item retro, de terra quod fuit ante,
In terras; et quod missumst ex aetheris oris,

[ocr errors]

1000

646. Epicurus apud Diog. Laërt. 10, 139. τὸ μακάριον καὶ ἄφθαρτον οὔτε αὐτὸ πράγματα ἔχει, οὔτε ἄλλῳ παρέχει· ὥστε οὔτε ὀργαῖς οὔτε χάρισι συνέχεται. 659. Scil. dictitet; wofern er nur bei dieser Benennung das IVahre sich denkt." Sic lect. Cdd. explico. Wak. contra: ,, dum revera sit ipse orbis terrarum, non animatum aliquid ac Dem mater." Ita Codd. (E.) Edd. vett. Codex autem C.: dum re vera tamen id sit. dum vera re tamen huud sit Av. P. A. Edd. recentt. retinuerunt temerariam Lamb. coni. dum re non sit tamen apse: ex qua tamen hodieque docent reapse per tmesin disiungi posse. v. Beier ad Cic. de Off. I. p. 175.

LIB. II. v. 991-1175.

993. humorem Edd. vett. Hav. Sed Cdd. pleriq. etiam C. E. humoris; quod

Id rursum caeli relatum templa receptant:
Nec sic interimit mors res, ut materiaï
Corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis:
Inde aliis aliud coniungit et efficit, omnes
Res ita convortant formas mutentque colores
Et capiant sensus et puncto tempore reddant;
Ut noscas referre, eadem primordia rerum
Cum quibus et quali positura contineantur
Et quos inter se dent motus accipiantque :
Neve putes aeterna parum residere potesse
Corpora prima, quod in summis fluitare videmus
Rebus et interdum nasci subitoque perire:
Quin etiam refert nostris in versibus ipsis,

Cum quibus et quali sint ordine quaeque locata:

1005

1010

Namque eadem caelum, mare, terras, flumina, solem 1015
Significant, eadem fruges, arbusta, animanteis;
Si non omnia sint, at multo maxuma pars est
Consimilis; verum positura discrepitant res.
Sic ipsis in rebus item iam materiaï
Intervalla, viae, connexus, pondera, plagae,
Concursus, motus, ordo, positura, figurae
Quom permutantur, mutari res quoque debent.

Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
Nam tibi vehementer nova res molitur ad aureis
Accidere et nova se species ostendere rerum.
Sed neque tam facilis res ullast, quin ea primum
Difficilis magis ad credundum constet; itemque
Nil adeo magnum neque tam mirabile quidquam,
Quod non paullatim minuant mirarier omnes.

Principio caeli clarum purumque colorem,
Quemque in se cohibent palantia sidera passim,

1020

1025

1030

restituit W. Dubium remanet utrum liquentis (C. E. Alii.) genit. sit singul., an accus. plur. Hoc equidem praefero: guttas liquentes. 1005. ut conv. C. E. Av. - H. 1007. Cdd. 5. Wakef. et C. Edd. vett.: carum, prob. Wak. Contra eadem Hav. H. W. idque firmat Cd. E. 1010. penes Codd. (C. E.) et Edd. vett. L. H. parum Pii Codd. A. W. i. e. ,, neve putes, ideo quod atomos in summis rebus fluitare videmus, minime aeternas manere eas posse et interdum nasci ac subito perire." 1013. Quando Codd. 2. Ed. vett. usque ad Av. 1018. haec L. H. contra Cdd. 1024. vehementer tribus syllabis pronuntiandum, ut in Cod. Medic. Cic. Epp. ad Fam. fere semper scribitur vemens, vementer. 1029. Principio, quod non minuant mirarier omnes Paullatim ; ut caeli L. coni. H.

« ZurückWeiter »