Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Commemorat speciem lacrumas effundere salsas
Coepisse et rerum naturam expandere dictis.

Quapropter, bene quom superis de rebus habenda
Nobis est ratio, solis lunaeque meatus

Qua fiant ratione et qua vi quaeque gerantur
In terris; tum cum primis ratione sagaci,

Unde anima atque animi constet natura, videndum :
Et quae res nobis vigilantibus obvia menteis
Terrificet morbo affectis somnoque sepultis;
Cernere uti videamur eos audireque coram
Morte obita, quorum tellus amplectitur ossa.

Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
Difficile illustrare Latinis versibus esse;
Multa novis verbis praesertim quom sit agundum
Propter egestatem linguae et rerum novitatem :
Sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
Suavis amicitiae quemvis ecferre laborem
Suadet et inducit nocteis vigilare serenas
Quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
Clara tuae possim praepandere lumina menti,
Res quibus occultas penitus convisere possis.

Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest

[ocr errors]

130

135.

140

145

126. salsas firmant G. C. Sed E. falsas; unde oritur eadem dubitatio, quae nos etiamnunc male habet in verss. Tragici apud Cic. Tuscul. I, §. 37. animae obscura umbra, salso (al. falso) sanguine, mortuorum imagines. 130. genantur I.. 132. animae Iensius. B. 134. terrificent cod. Bodl. Gif. Pareus probante W. qui insuper hac coni. nos mactat. (et quá re Terrificent.) 137. animi Macrob. 6, 2. G. C. E. A. animus Cod. Bodl. Edd. vett. Av. 141. spectata voluntas Bodl. A. (spectata voluptas W.) Sed veram lectionem asserunt reliqui Codd. Edd. vett. 142. perferre C. Ven. Av. P. A. Cfr. Tragicum apud Cic. pro Sestio §. 102. Te id, quod multi invideant multique expetant, inscitia'st postulare, si tu laborem summa cum cura ecferas (al. perperam afferas) nullum. 143. severas Bentl. 150. Ita scripsit W. Cuius principium hinc nobis Av. P. Principium cuius hinc nobis G. C. E. Alii Cdd. Brix. Ver. Ven. Principium hinc cuius nobis A. L. H. Frequentes sunt eiusmodi transpositiones vel metro vel sententiae contrariae etiam in Gott. v. c. 118. Ennius ut primum cecinit, qui noster amoeno cet.

LIB. I. v. 706-749.

707. Cfr. I. 636. Quapropter quei materiem rerum esse putarunt Ignem atque ex igni summam consistere solo, Magno opere vera lapsei ratione videntur: Heraclitus init quorum dux proelia primus, Clarus ob obscuram linguam magis inter inaneis, Quamde graveis inter Graios, quei veru requirunt. Omnia enim stolidei magis admirantur amantque, Invorsis quae sub verbis latitantia cernunt, Veraque constituunt, quae belle tangere pos

Non radii solis neque lucida tela diei
Discutiant, sed naturae species ratioque:
Quoius principium hinc nobis exordia sumet,
Nullam rem e nihilo gigni divinitus unquam.

LIB. I. v. 706-749.

Quapropter, quei materiem rerum esse putarunt
Ignem atque ex igni summam consistere posse;
Et quei principium gignundis aëra rebus

150

Constituere; aut humorem queiquomque putarunt
Fingere res ipsum per se; terramve creare
Omnia et in rerum naturas vortier omneis:
Magno opere a vero longe dêrrasse videntur.

710

Adde etiam, quei conduplicant primordia rerum,
Aëra iungentes igni terramque liquori;

Et quei quattuor ex rebus posse omnia rentur,

715

Ex igni, terra atque anima procrescere et imbri.
Quorum Agragantinus cum primis Empedocles est,
Insula quem triquetris terrarum gessit in oris;
Quam fluitans circum magnis amfractibus aequor
Ionium glaucis aspergit virus ab undis,
Angustoque fretu rapidum mare dividit undis

·

720

sunt Aureis et lepido quae sunt fucata sonore. 708. Cic. in Lucullo 37. Princeps Thales ex aqua dixit constare omnia, at hoc Anaximandro, populari et sodali suo, non persuasit; is enim infinitatem naturae dixit esse, e qua omnia gignerentur. Post eius auditor Anaximenes infinitum aëra,

Empedocles haec pervulgata et nota quattuor. Ita videlicet Emped. v. 26. Sturz. p. 514. Τέσσαρα τῶν πάντων ριζώματα πρῶτον ἄκουε· Ζεὺς ἀργής, Ἥρη τε φερέσβιος, ἠδ ̓ Αϊδωνεύς, Νήστις ἢ ἡ δακρύοις τέγγει κρούνωμα βρότειον. (sive βροτοῖσιν ex Struvii coni.) 710. Aristot. Metaphys. 1, 3—7. p. 490. Casaub. xai toi dià rí ñor ov zaì tỷv γῆν λέγουσιν, ὥσπερ οἱ πολλοὶ τῶν ἀνθρώπων; πάντα γὰρ εἶναι paow tηv yyv. Xenophanes, de rebus tantum terrestribus procul dubio, asseruit: ἐκ γαίης γὰρ πάντα, καὶ ἐς γῆν πάντα τελευτᾷ. v. Sext. Εmp. adv. Math. 10, §. 315. 712. longei Codd. 3. W. F. deerrasse unus. derrasse duo. longique derrasse unus. Reliqui (etiam C. E. et Edd. vett.) — longeque errasse H. Sed scribendum cum Gott. longe derrasse. Idem habet Magno opere. 714. igni Oenopides Chius. - liquori Xenophanes: γῆ καὶ ὕδωρ πάνθ' ὅσσα γίνονται ndè qúovrai. v. Brandis Commentatt. Eleat. p. 10. et 45. 718. Quintil. 1, 6, 30. Nonnunquam etiam barbara ab emendatis conatur discernere (etymologia) ut quum Triquetram dici Siciliam, an Triquedram oporteat, quaeritur. ubi Spalding: Ab doa sane, an a quadra? 719. An litoris, an maris? Bentl. cfr. Passow. ad Tac. Germ. 1. p. 83. de voce sinus, cuius eadem est ratio. 720. aspargit G. W. 721. A. Gell. 12, 20. Ciceroni mollius teretiusque visum est in quinta in Verrem fretu scribere quam freto. Ib. (ulnis W.)

Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
Hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
Murmura flammarum rursum se colligere iras,
Faucibus eruptos iterum vis ut vomat igneis,
Ad caelumque ferat flammaï fulgura rursum;
Quae quom magna modis multis miranda videtur
Gentibus humanis regio visundaque fertur
Rebus opima bonis, multa munita virûm vi:
Nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se

Nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
Carmina quin etiam divini pectoris eius
Vociferantur et exponunt praeclara reperta;
Ut vix humana videatur stirpe creatus.
Hic tamen et, supra quos diximus, inferiores
Partibus egregie multis multoque minores,
Quamquam multa bene ac divinitus invenientes
Ex adyto tamquam cordis responsa dedere
Sanctius et multo certa ratione magis, quam
Pythia quae tripode ex Phoebi lauroque profatur,
Principiis tamen in rerum fecere ruinas

Et graviter magni magno cecidere ibi casu:
Primum, quod motus, exempto rebus inani,

,,

725

730

735

740

722. Ita H. W. F. e Cod. Lugd. 2. a sec. m. — Haeliae Codd. 4. (etiam G.) — Italiae terrarum Reliqui (C. E.) Edd. vett. · Italiae terrai L.- Aeoliam Liparen dixit Virg. Aen. 8, 416. cfr. Plin. 3, 14. [Ceterum admodum notabilis est lectio Gott. ac fractibus longi Ionium (i, e. amfractibu' longe Ionium) gl. aspargit virus ab undis; cuius lect. constructio haec esset: Siciliam magnis amfractibus circumfluitans Ionium virus (= salsugo, mare, subiecti loco) longe (usque e longinquo fluitans) ab undis glaucis aspergit (cum eodem obiecto, quod habet v. circumfluitans scil. Siciliam.) (pro virus male Cd. C. litus.) Ad v. 721. nota similem colorem habere versum incogniti poëtae, Ennii, puto, apud Cic. de N. D. 3, §. 24. Europam Libyamque rapax ubi dividit unda. Constructio autem haec est:,, mare undis dividit a finibus Siciliae oras terrarum Aeoliae." Quum temporibus antiquis tota regio Aeolia audiret, terrâ freto perruptâ, partibus Siciliae divulsis id nomen potissimum inhaerescebat. Ibi Vulcani et Cyclopum domus, antra scilicet Aeolia, scriptoribus permultis decantata. Haec autem colliguntur ex scholio, quod ex libris suis nonnulli deprompsere:,, Ea, quam Iocastes, Aeoli filius, ad fretum Siculum inhabitabat, pars dicta Aeolia.' 725. Sic L. F. Wakef. Cfr. Diod. 5, 8.] vis ut omniat G. Alii. iterum ut vis evomat E. H. W. iterum vis evomat C. 731. clarumque Fab. 740. ex dio Cod. Memm. ap. L.- Cod. C.: a Phoebi: sed cfr. Aristoph. Plut. 39. τί δῆς ὁ Φοῖβος ἔλακεν ἐκ τῶν στεμμάτων ; ut hic ex tripode Phoebi. 742. Iliad. 18,26. αὐτὸς δ ̓ ἐν κονίησι μέγας μεγαλωστί τα νυσθείς. 743. Empedocles v. 183. St. οὐδέ τι τοῦ παντὸς κενεὸν πέλει, οὐδὲ περισσόν. Ib. primum, qui G.

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Constituunt et res molleis rarasque relinquunt,
Aëra, solem, ignem, terras, animalia, fruges;
Nec tamen admiscent in eorum corpus inane:
Deinde quod omnino finem non esse secandis
Corporibus faciunt neque pausam stare fragori
Nec prorsum in rebus minumum consistere quidquam.
LIB. II. v. 1-59.

Suave, mari magno turbantibus aequora ventis,

E terra magnum alterius spectare laborem ;

Non, quia vexari quemquam est iocunda voluptas,

Sed, quibus ipse malis careas, quia cernere suave est.
Per campos instructa tua sine parte pericli,
Suave etiam belli certamina magna tueri.
Sed nil dulcius est, bene quam munita tenere
Edita doctrina sapientum templa serena;
Despicere unde queas alios passimque videre
Errare atque viam palanteis quaerere vitae;
Certare ingenio, contendere nobilitate,
Nocteis atque dies niti praestante labore
Ad summas emergere opes rerumque potiri.

O miseras hominum menteis! o pectora caeca!

745

5

10

Qualibus in tenebris vitae quantisque periclis

15

Degitur hoc aevi quodquomque est! Nonne viderest,
Nil aliud sibi naturam latrare, nisi ut, quoi

Corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur

Iocundo sensu, cura semota metuque?

Ergo corpoream ad naturam pauca videmus
Esse opus omnino, quae demant quomque dolorem,
Delicias quoque uti multas substernere possint;

LIB. II. v. 1 — 59.

20

1. maris magni aequora Markl. ad Statium. p. 144. 2. (vastum W.) 5 et 6. inverso ordine leguntur apud Av. Pium, A. Hav. Sed W. Codd., etiam C. E., et Edd. vett. secutus est. Ceterum C.: tui sine p. p. 7. Pindarus ap. Plat. de rep. 2. C. 8. πότερον δίκα (al. δίκας) τεῖχος ὕψιον, ἢ σκου λιαῖς ἀπάταις (al. σκολιᾶς ἀπάτας) ἀναβάς, καὶ ἐμαυτὸν οὕτω περιφράξας διαβιῶ. 12. perstante Pii membranae, prob. W. Horat. Sat. 5, 39. persta atque obdura. 14. stultas plerique Codd. tribus apud Le Brun exceptis ap. Lact. 1, 21. 16. videre est Pii Cdd. . W. G. E. L. Gif. H.

qui G. C. E.

remota G.

videre

videtis C. Edd. vett. ante Lamb. 1. quom Vulgo.

17. quoi Ad. W.

19. semotu' B. v. 2,

[blocks in formation]

22. nullas L. Gif. Fab.

2

21. quemque A. L.

Eclogae Poët. Lat.

Gratius interdum neque natura ipsa requirit:
Si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedeis,
Lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
Lumina nocturnis epulis ut suppeditentur;
Nec domus argento fulget auroque renidet;
Nec citharae reboant laqueata aurataque templa :
Quom tamen inter se, prostratei in gramine molli,
Propter aquae rivum, sub ramis arboris altae,
Non magnis opibus iocunde corpora curant:
Praesertim quom tempestas arridet et anni
Tempora conspergunt viridanteis floribus herbas.
Nec calidae citius decedunt corpore febres,
Textilibus si in picturis ostroque rubenti
Iactaris, quam si plebeia in veste cubandumst.

25

30

35

Qua propter, quoniam nil nostro in corpore gazae
Proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,

Quod superest animo quoque nil prodesse putandumst:

Si non forte tuas legiones per loca campi

40

Fervere quom videas belli simulacra cienteis;
His tibi tum rebus timefactae religiones
Effugiunt animo pavidae mortisque timores
Tum vacuum tempus linquunt curaque solutum.
Quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,

[ocr errors]
[ocr errors]

>>

[ocr errors]

45

25. Odyss. 7. 100. 27. ostroque Preigerus. 28. citharae pro dativo habeo; Forbigerus nom. plur. esse putat. Tertium casum voluerunt etiam Av. Junt. A. citharis edentes. Ib. templa i. e. laquearia fornicata. tecta Macrob. 6, 2. recte." Bentl. Sed altero loco ibid. recte est templa. 29. Quin tamen Gif. ex Macrobio, ut ait, sed Edd. laudatae habent Cum tamen. Gif. secutus est H. Attamen L. 34. Nec calido c. d. corpore f. C. et in marg. tempore. 36. Sic L. Eichst. F. Iacteris C. E. et e Gudii collat. ipse Gott. Av. H. W. Ceterum notandum Edd. vett. habere Lacteris ut 4, 993. et 5, 1067. ubi cfr. Interpretes. 39. Sic C.-putandum Cet. Post v. 41. in Gott. sequitur lemma hoc: SVBCIDIIS MAGNIS EPICURI CONSTABILITAS ORNATAS ARMIS ITASIVASTARIT ERE ANIMATAS (omnia sic) et in E.: Subsidiis magnis epicuri constabilitas ornatus || Amisit astatua stavitesque animatas, et in C. Subsidiis magnis epycuri (sic) constabilitas Ornatas animis statuas statuasque animatas ac similiter tamquam poëtae versus in Edd. vett. Av. ac Pio. Deleta sunt ista in Ed. Iunt. et Ald. sec.; tum reducta in Ed. Basil. 1531. Gryph. 1540. et 1546.; rursus inducta a Lamb. Seqq. Nec quid in iis lateat, pro certo exputari potest: nam me, qui inde aliquando feceram Subsidiis magnis fulciri constabilitas, Ornatas armis statuas turreisque animatas optimo iure reprehenderunt Pinzg. et Forbig. Error meus inde ortus est maxime, quod, quum in Pii editione, qua tunc utebar, ipsius Lucretii verbis tamquam versus interpositi sunt, ego non satis attendebam ad codices, in quibus lemmatis s. tituli locum obtinent. Si Graeca a principio

« ZurückWeiter »