Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

'LIB. I. ELEGIA VII.

Hunc cecinere diem Parcae fatalia nentes

Stamina non ulli dissoluenda deo:

Hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes,
Quem tremeret forti milite victus Atax.
Evenere; novos pubes Romana triumphos
Vidit et evinctos brachia capta duces:
At te victrices lauros, Messala, gerentem
Portabat niveis currus eburnus equis.

5

Non sine me est tibi partus honos: Tarbella Pyrene
Testis et Oceani litora Santonici.

10

Testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garumna
Carnuti et flavi caerula lympha Liger.

An te, Cydne, canam, tacitis qui leniter undis
Caeruleus placidis per vada serpis aquis?

Quantus et, aetherio contingens vertice nubes,
Frigidus intonsos Taurus alat Cilicas?

15

Quid referam, ut volitet crebras intacta per urbes
Alba Palaestino sancta columba Syro?

Utque maris vastum prospectet turribus aequor
Prima ratem ventis credere docta Tyros?

20

Qualis et, arentes quom findit Sirius agros,

[ocr errors]

hinc

gia. 1. Hac die (Heyn. coni.) V. sed Tibullus felici audacia Messalae natali tribuit eius res gestas. 3. spargere Codd. aliquot. frangere Alii. Voss. 4. Atux hodie Aude, fl. Galliae Narbonensis, ut v. 11. Arar (Saone) et Rhodanus. Scal. de coni.: Atur, vulgo dictus Auturus (Adour) fl. Galliae Aquitanicae. 7. laurus V. 9. „Pyrene] montes Pyrenaei, quos Tarbelli, Aquitaniae populus, versus litus Aquitanici maris accolebant ; Pyrene Tarbella s. Tarbellica, ut Alpes Raelae ap. Hor. 4, 4, 17." H. 10.,, Santones gens Aquitanica inter Ligerim et Garumnam; Saintonge." H. 12. Carnuti s. Carnutes, Galliae pop. supra Ligerim (Loire). Ceterum mira est tam vicina repetitio utriusque formae, caerulus et caeruleus. Hinc Burm. Sec. v. 14. malebat Garrulus et placidis; sed ego h. 1. praeferrem garrula lympha. 13. Strabo L. 14. p. 990. μετὰ δὲ τὴν ̓Αγχιάλην αἱ τοῦ Κύδνου ἐκβολαὶ κατὰ τὸ Ρῆγμα καλούμενον. Ἔστι δὲ λιμνάζων τόπος – εἰς ὃν ἐμπίπτει ὁ Κύδνος διαρρέων μέσην τὴν Ταρσόν, τὰς ἀρχὰς ἔχων ἀπὸ τοῦ ὑπερκειμένου τῆς πόλεως Ταύρου. 13. um. bris Cens. Lips. ulvis Lachm. 14. Caeruleus placidis aquis Codd. fere omnes. W. B. Caeruleis placidus - aquis Codd. 3. Stat. H. Caeruleae placidus aquae Huschk.

[ocr errors]

tuctis

[ocr errors]

[ocr errors]

aquae V.

Caeruleus placidae coni. 15. aetherio retinuit L. pro aërio Cdd. aliq. H. B. Sane Huschk. complura exempla attulit v. aërius, montibus, vertici iuncti. Voss. conscindens coni. 16. Vulgo et L. arat, quod explicant, secat, dirimit. Hoc autem falsum est:,, neque enim Ciliciam in diversas partes dirimit Taurus sed Ciliciam separat a proximis regionibus." H. alut ex Perreii exc. Mur. aliisque probarunt B. et Huschk., qui tamen legere malebat: con

cum

[ocr errors]

Fertilis aestiva Nilus abundet aqua ?
Nile pater, quanam possum te dicere causa
Aut quibus in terris occuluisse caput?
Te propter nullos tellus tua postulat imbres,
Arida nec Pluvio supplicat herba Iovi.
Te canit atque suum pubes miratur Osirim
Barbara, Memphiten plangere docta bovem.
Primus aratra manu sollerti fecit Osiris

Et teneram ferro sollicitavit humum,
Primus inexpertae commisit semina terrae
Pomaque non notis legit ab arboribus:
Hic docuit teneram palis adiungere vitem,
Hic viridem dura caedere falce comam :
Illi iucundos primum matura sapores

Expressa incultis uva dedit pedibus. Ille liquor docuit voces inflectere cantu,

Movit et ad certos nescia membra modos. Bacchus et agricolae magno confecta labore Pectora tristitiae dissoluenda dedit. Bacchus et afflictis requiem mortalibus affert, Crura licet dura compede pulsa sonent. Non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri, Sed chorus et cantus et levis aptus amor; Sed varii flores et frons redimita corymbis, Fusa sed ad teneros lutea palla pedes

כי

25

30

35

40

45

tingat alens. 18. ,, Syria, ut late patebat, praeter Coelen, Phoeniceu, etiam Palaestinam continebat. Syros a vescendis columbis abstinuisse, etiam ex Luciano de Dea Syria notum est." Heyn. 22. abundut Codd. aliq. prob. H. et Censore Lips. 23. possim Codd. aliq. V. B. I.. At ignorantiam fatetur, neque vero optat, ut causam ab ipso fluvii Deo cognoscat. 27. Osirin V. 28. i. e. Apim; cfr. Plin. H. N. 8, 46. 34. curva Anon. coni. 36. i. e. nudis. adductis Heins. inlotis Stat. 40. tristitia Stat. laetitiae Mur. Sed tristitiae est casus secundus. Iunge: ,Bacchus pectora agricolae (genit.) dedit dissolvendu tristitiae; ita recte dicitur legum solutus. Liv. 21, 62. levarunt animum religionis." H. Cfr. Horat. Od. 3, 17, 24. cum famulis operum solutis. 42. pressa pro pulsa Pucc. 47. dulci, Cod. Goth. V. B. dulcia Ed. pr. dulcis reliqui. L. cfr. 2, 1, 86. 48. ludos retinuit Lachm.; tunc constructio erit: ,, concelebra centum choreis ludos Geniumque i. e. ludos in Genii honorem factos." Alii Cod. et Vulgo: ludis. „concelebra Genium centum ludis et choreis." Genium ludis, Geniumque choreis. Markl. Heyn. sanctum ludo Geniumque Guyet. V. (Genium ludis centumque ch. Huschk. coni.) 51. et nitido L. 52. (E capite Heyn. coni.) 53. Pro tibi dem Heyn. Golb. e Cdd. aliq. : tibi dum. Sed constructio huius formulae per partic. sic precandi, obtestandi, obse

[ocr errors]

Et Tyriae vestes et dulci tibia cantu

Et levis occultis conscia cista sacris,
Huc ades et centum ludos Geniumque choreis
Concelebra et multo tempora funde mero.

Illins e nitido stillent unguenta capillo

Et capite et collo mollia serta gerat.
Sic venias hodierne, tibi dem turis honores,
Liba et Mopsopio dulcia melle feram.
At tibi succrescat proles, quae facta parentis
Augeat et circa stet veneranda senem.

Nec taceat monumenta viae, quem Tuscula tellus
Candidaque antiquo detinet Alba Lare.
Namque opibus congesta tuis hic glarea dura
Sternitur; hic apta iungitur arte silex.
Te canet agricola, e magna quom venerit urbe
Serus, inoffensum rettuleritque pedem.

At tu, Natalis multos celebrande per annos,
Candidior semper candidiorque veni.

LIB, I. ELEGIA X.

Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?
Quam ferus et vere ferreus ille fuit!
Tunc caedes hominum generi, tunc proclia nata:
Tunc brevior dirae mortis aperta via est.
At nihil ille miser meruit: nos ad mala nostra

50

55

60

5

ut tibi dem

a Mopsopo 57. Suet.

crandi, ita est explicanda: Sic venias, (precor), ea conditione, cet. 54. Libaque V. e Codd. Attico s. Hymettio melle, Atheniensium rege. 56. venerata Cd. 1. Lachmanni. Stat. Vulp. Aug. 30. Quo autem facilius undique urbs adiretur, desumpta sibi Flaminia via Arimino tenus muniendu, reliquas triumphulibus viris ex manubiali pecunia sternendas distribuit. 58. Candidaque e Cdd. V. W. L. idque simplicius videtur. Candida quem H. Alii, de coni. Broukh. 61. Te

canet e Vatic. Statii Recentiores.

[merged small][ocr errors]

canit cum Cdd. L. Mihi soloecismus agricola, magna Cdd. multi. V. B. Sed talia in Tib. nimis

LIB. I. ELEG. X.

„Pugna ad Actium (723) commissa, Messala contra rebellantes Aquitanos mittitur, cui quidem expeditioni, ut sese adiungeret, Tibullum evocasse videtur, qui Roma profecturus hanc scribit Elegiam." Bach. 5. Ah nihil Voss. Speciosius est, quod e multis Cdd. recepit L.: An n. i. m. meruit? Quam ipsam sententiam sic expresserunt Excerpta hic rursus interpolata : Forsan et ille nihil meruit. Nondum tamen recessi a vulgata, quae simplicior videbatur.

Vertimus, in saevas quod dedit ille feras.
Divitis hoc vitium est auri; nec bella fuerunt,

Faginus astabat quum scyphus ante dapes ;
Non arces, non vallus erat somnumque petebat
Securus varias dux gregis inter oves.
Tunc mihi vita foret, vulgi nec tristia nossem

Arma nec audissem corde micante tubam.
Nunc ad bella trahor et iam quis forsitan hostis
Haesura in nostro tela gerit latere.
Sed patrii servate Lares; aluistis et idem,

Cursarem vestros quom tener ante pedes;

10

15

Neu pudeat prisco vos esse e stipite factos;
Sic veteris sedes incoluistis avi.

Tunc melius tenuere fidem, quom paupere cultu
Stabat in exigua ligneus aede deus.

20

Hic placatus erat, seu quis libaverat uvam
Seu dederat sanctae spicea serta comae.
Atque aliquis voti compos liba ipse ferebat,
Postque comes purum filia parva favum,
At nobis aerata, Lares, depellite tela,

Hostiaque e plena mystica porcus hara;
Hanc pura cum veste sequar myrthoque canistra
Vincta geram, myrto vinctus et ipse caput.

Sic placeam vobis; alius sit fortis in armis,
Sternat et adversos Marte favente duces,

Ut mihi potanti possit sua dicere facta

Miles et in mensa pingere castra mero. Quis furor est atram bellis arcessere mortem?

9. aries Heins.

acies Stat.

25

30

saturas Heins.

- foret, Valgi Wund. explic.

10. (aries Heyn. coni.) Broukh. 11. foret dulcis iid. foret frugi de Bosch. Heyn. coni. Foret vel ubi Huschk. coni. Sane cum ,, Tunc si vixissem"; non cum Voss. et Bekkero: ,, Utinam tum vixissem!" vulgi armu, i. e. multitudinis inconditae ac ferocis. 12. audirem Ed. min. 1472. 16. Cursabum V. coni. 26. Hanc lect. Cdd. restituit L. Sententia: ,,ac mysticum aliquod porci sacrificium (v. c. fordicidium, haruspice sic iubente) vobis oblatum ita vos placet, ut a me depellatis tela." Puccii coni. praetulerunt recentiores praeter L.: Hostia erit plena rustica (scil. rustica Cdd. aliq.) porcus hura; quae ex iis est, quae ingeniosissimae videntur, et tamen parum sunt probabiles. Eadem autem Cdd. lectionis difficultas eo induxit Pontanum, ut his ditaret Tibullum: A nobis aerata, Lares, depellite tela. Neu petat hostili missa sagitta manu: Neu gladio celer instet eques, prosint mihi, ad aras Quaeque tuli supplex munera quaeque feram; Ture pio caleantque foci pinguisque trahatur Hostia de plena mystica porcus hara.

Imminet et tacito clam venit illa pede.
Non seges est infra, non vinea culta, sed audax

Cerberus et Stygiae navita turpis aquae.

Illic percussisque genis ustoque capillo

Errat ad obscuros pallida turba lacus.

Quam potius laudandus hic est, quem prole parata
Occupat in parva pigra senecta casa!
Ipse suas sectatur oves, at filius agnos,

Et calidam fesso comparat uxor aquam.
Sic ego sim liceatque caput candescere canis,
Temporis et prisci facta referre senem.
Interea Pax arva colat. Pax candida primum
Duxit araturos sub iuga panda boves.

35

40

45

Pax aluit vites et succos condidit uvae,

Funderet ut nato testa paterna merum.
Pace bidens vomerque vigent; at tristia duri
Militis in tenebris occupat arma situs.
Rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipse,
Uxorem plaustro progeniemque domum.
Sed Veneris tunc bella calent scissosque capillos
Femina perfractas conqueriturque fores;
Flet teneras subtusa genas; sed victor et ipse,
Flet sibi dementes tam valuisse manus.

50

55

At lascivus Amor rixae mala verba ministrat,
Inter et iratum lentus utrumque sedet.
Ah lapis est ferrumque, suam quicunque puellam
Verberat; e caelo deripit ille deos.

Sit satis e membris tenuem perscindere vestem :

-

60

semu

33. accersere plerique. Scal. 34. ipsa Cod. 1. V. Italis. Burm. sec. 36. turpis est ab volebat tristis. L. reduxit Cud. lect. puppis, dura sane constructione navita puppis aquae Stygiae, „, quae vehitur per aquam Stygiam.” 37. Construe: illic ad obscuros lacus pallida turba errat percussisque genis (scil. timore) ustoque capillo. perculsis Cod. 1. V. B. Nobbe. exesis Heins. Broukh, Heyn. „exesus genus proprie dixit Tib. 1, 10, 37. Valck. ad. Call. p. 106. Sic Critici pro scriptoribus laudantur." H. stis Markl. perscissisque Cd. apud Scal. 46. aratores Codd. aliquot. Broukh. W. B. Ib. panda e Cdd. V. B. L. -curva ex aliis H. Difficillimum est diiudicatu, utrum curva gloss. subsistutum sit v. exquisitiori, an contra interpolatori placuerit rariore voc. extrudere simplicius. 49. nitent Guyet. Broukh. Vulp. 51. et luco revehit Voss. coni. ex priore Frut. Heins. : e luco revehit. 55. suffusa Codd. aliq. Scal. 58. laetus Codd. aliq. 60. et coelo Codd. aliq. V. 61. perscindere] cum Cdd. L. praescindere

cum aliis W. B.

rescindere vulgo de coni. Heinsii.

« ZurückWeiter »