Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et tum mirifice sperabat se esse locutum,

Quom quantum poterat dixerat hinsidias.
Credo, sic mater, sic Liber avunculus eius,
Sic maternus avus dixerat atque avia.
Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
Audibant eadem haec leniter et leviter

Nec sibi postilla metuebant talia verba,

Quom subito affertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
Iam non Ionios esse, sed Hionios.
V. (96.)

Si quicquam mutis gratum acceptum ve sepulcris
Accidere a nostro, Calve, dolore potest,
Quo desiderio veteres renovamus amores

Atque olim missas flemus amicitias,

Certe non tanto mors immatura dolori est
Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
VI. (101.)

Multas per gentes et multa per aequora vectus
Advenio has miseras, frater, ad inferias,

Ut te postremo donarem munere mortis

5

10

5

Et mutam nequidquam alloquerer cinerem, Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,

5

Heu miser indigne frater adempte mihi!
Nunc tamen interea, prisco quae more parentum
Tradita sunt tristis munera ad inferias,

Accipe fraterno multum manantia fletu

Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

10

VII. (22.)

AD VARUM.

Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, Homo est venustus et dicax et urbanus,

Idemque longe plurimos facit versus.

Puto esse ego illi milia aut decem aut plura
Perscripta: nec sic, ut fit, in palimpsesto
Relata; chartae regiae, novi libri,
Novi umbilici, lora rubra, membrana
Directa plumbo et pumice omnia aequata.
Eclogae Lat. Poët.

9

5

Haec quom legas tu, bellus ille et urbanus
Suffenus unus caprimulgus aut fossor
Rúrsus videtur: tantum abhorret ac mutat.
Hoc quid putemus esse? qui modo scurra,
Aut si quid hac re tritius videbatur,
Idem infaceto est infacetior rure,
Simul poëmata attigit: neque idem unquam
Aeque est beatus ac poëma quom scribit:
Tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
Nimirum idem omnes fallimur neque est quisquam,
Quem non in aliqua re videre Suffcnum
Possis. Suus quoique attributus est error:
Sed non videmus, manticae quod in tergo est.

VIII. (46.)

Iam ver egelidos refert tepores,
Iam caeli furor aequinoctialis

Iocundis Zephyri silescit auris.
Linquantur Phrygii, Catulle, campi
Nicaeaeque ager uber aestuosae :
Ad claras Asiae volemus urbis.
Iam mens praetrepidans avet vagari;
Iam laeti studio pedes vigescunt.
O dulces comitum valete coetus,
Longe quos simul a domo profectos
Diverse variae viae reportant!

IX. (34.)

SECULARE CARMEN AD DIANAM.

Dianae sumus in fide,

10

15

20

5

10

Puellae et pueri integri:

Dianam, pueri integri
Puellaeque canamus.

O Latonia, maximi
Magna progenies Iovis,
Quam mater prope Deliam

Deposivit olivam;

Montium domina ut fores

Silvarumque virentium

5

10

Saltuumque reconditorum
Amniumque sonantum.

Tu Lucina dolentibus

Iuno dicta puerperis:

Tu potens Trivia et notho es
Dicta lumine Luna.

Tu cursu, Dea, menstruo

Metiens iter annuum,
Rustica agricolae bonis
Tecta frugibus exples.

Sis quocunque tibi placet
Sancta nomine, Romulique,
Antique ut solita es, bona
Sospites ope gentem.

X. (44.)

AD FUNDUM.

O funde noster, seu Sabine seu Tiburs,

(Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
Cordi Catullum laedere: at quibus cordi est,
Quovis Sabinum pignore esse contendunt:)
Sed seu Sabine sive verius Tiburs
Fui libenter in tua suburbana
Villa malamque pectore expuli tussim,
Non immerenti quam mihi meus venter,
Dum sumptuosas appeto, dedit, coenas.
Nam Sestianus dum volo esse conviva,
Orationem in Antium petitorem
Plenam veneni et pestilentiae legit.
Hic me gravedo frigida et frequens tussis
Quassavit, usque dum in tuum sinum fugi
Et me recuravi otioque et urtica.
Quare refectus maximas tibi grates
Ago, meum quod non es ulta peccatum.
Nec deprecor iam, si nefaria scripta
Sesti recepso, quin gravedinem et tussim
Non mî, sed ipsi Sestio ferat frigus,

15

20

5

10

15

20

Qui tunc vocat me, quom malum librum legit.

ALBII TIBUL LI.

ELEGIAE SELECTAE.

LIBRI I. ELEGIA I.

Divitias alius fulvo sibi congerat auro
Et teneat culti iugera multa soli,
Quem labor assiduus vicino terreat hoste,

Martia cui somnos classica pulsa fugent:
Me mea paupertas vitae traducat inerti,

Dum meus assiduo luceat igne focus.
Ipse seram teneras maturo tempore vites
Rusticus et facili grandia poma manu.
Nec spes destituat, sed frugum semper acervos
Praebeat et pleno pinguia musta lacu.
Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris

5

10

Artis criticae in Tibullo exercendae reclam normam constituisse videtur Lachmannus. Totius rei caput hoc est, ut sedulo nobis caveamus ab interpolationibus Italis Sec. XV. ac recentiorum coniecturis saepe a falso elegantiarum studio profectis; in diiudicanda reliqua Cdd. minus interpolatorum varietate ut nitidam eam simplicitatem sequamur, quae huius poëtae maxime propria est. In hac igitur repetita editione Lachmannum ante omnes sum secutus, inspecta etiam germana Scaligeri cura (Genevae excudebat Iac. Stoer 1607. 12.) et Philippi de Golbéry editione Paris. 1826. 8. (B. est Bachius, G. Golbéry, H. Huschkius, L. Lachmannus, V. Vossius, W. Wunderlich.)

LIB. I. ELEG. I.

A M. Valerio Messala, qui Consul a. u. 723. cum C. Caesare Octaviano ad pugnam Actiacam proficiscebatur, invitatus, ut secum militet, id facere recusat, ne a Delia sua recedat.

[ocr errors]

2. magna Cdd. aliq. V. B., quibus magis poëticum videbatur. Fortasse eo ipso nomine reiiciendum erat. Ceterum firmatur multa Excerptis apud Vincent. Bellov. Cdd. aliq. et imitatione Martial. 1, 117. et Anthol. Lat. Burm. 4, 225. Hoc nemus aeterno cinerum sacravit honori Faenius et culti ingera pauca soli. 4. quoi V. classica pulsa, quae proprie tuba cani solent, multos offenderunt (cfr. Nodell. ad Avian. p. 70.) In poëta talis tamen dxvpoloyía, quae inter justos tropos rite referri potest, reprehensioni obnoxia haud est. 5. Nihil moror paupertatem me tradere vilae inerti, gloria bellica et opibus carenti, dummodo cet. 6. assiduo vindicant Grammatici Latini vett, exiguo Excerpta Vinc. V. W. G. In repetitione offendere non debemus. cfr. v. 8. poma v. 13. pomum v. 17 pomosis cett.

--

Seu vetus in trivio florea serta lapis:
Et quodcunque mihi pomum novus educat annus,
Libatum agricolam ponitur ante deum.

Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona

15.

Spicea, quae templi pendeat ante fores: Pomosisque ruber custos ponatur in hortis,

Terreat ut saeva falce Priapus aves.

Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri
Custodes, fertis munera vestra, Lares.

20

Tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos:
Nunc agna exigui est hostia parva soli.

"

Agna cadet vobis, quam circum rustica pubes
Clamet: Io messes et bona vina date!"
Iam modo non possum contentus vivere parvo
Nec semper longae deditus esse viae,
Sed Canis aestivos ortus vitare sub umbra

Arboris ad rivos praetereuntis aquae.
Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentes,
Aut stimulo tardos increpuisse boves.
Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae
Desertum oblita matre referre domum.

[ocr errors]
[ocr errors]

25

30

9. Cfr. Liv. 1, 41. si spes destitual. Plerique deam Spem intelligunt, cui ipsi tamen agrestia illa dona tribui vix possunt. Est igitur potius animi aequi affectus, quo ea ut sibi a Diis praebeantur, non sine fiducia optat. 11. desertus] quem pauci transeunt veneraturi, in loco deserto positus. Mire Brouckh. explicavit defixus, defossus, Censor Ieu, nudus, entlaubt. 14. agricolam deum] Sic emendavit Puccius, (melius omni ambiguitate vilatâ quam Muretus, quem secuti plerique ediderunt: agricolae deo:) lect. Cdd. et L.: agricolae deum. Intelliguntur omnes Dei agrestes, Silvanus, Terminus, Priapus, Pomona cel. 21. Tum Voss. (sequente consona qualicunque.) Annotant tunc significare tempus plerumque praeteritum rarius futurum singulari cum vi; tum, quod etiam praesenti aptatur, 1, 3, 71. cet. sententiis continuandis sine graviore temporis notatione inservire. 22. parva] cum Cdd. L. Inde a Scal. obtinuit magna e libris quibusdam Mureti; in qua interpol. inest acumen Ovidianum, non candor Tibulli, 25. Iam modo non possum: ἤδη μονονουχί δύναμαι, ita ut sententiae vis in verbo possum sita sit. Cfr. Virg. Aen. 9, 140. penitus modo non genus omne perosos Femineum. Iam possum modo non contentus, vel Iam posmodo non contentus H. coni. Iam modo nunc possum Codd. 2. B. Iam Iam modo, iam possum coni. Guyet. V. Lachm. coniecturam : modo si possum collatis vv. 1, 2, 71, Ipse boves mea si tecum modo Delia possim Iungere mollis et inculta sit mihi somnus humo, quorum diversa est constructio nihil insoliti habens, fateor me non intelligere. Praeterea ubinam si in non mutatur a librariis? Maxime autem est memorabile iam Excerpta vetusta habere hunc v. interpolatum, Possum quippe ego iam, ut ait L.; apud Scalig. : — Quippe ego iam possum. 27. ictus Bentl.

sum,

[ocr errors]

« ZurückWeiter »