Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

NASONISR

QVAE SVPERSVNT.

699

AD

OPTIMORVM LIBRORVM FIDEM

ACCVRATE EDITA.

CVRAVIT

ANTONIVS RICHTER.

[graphic]

Heroides, Amores, Ars am., Remediam., Mcd
Halieuticon fr., Consolatio, Nus et abi ep

PA6519
A2

1828
vil

871,2

3

Non indigna videbatur nova haec Ovidii editio, cuius de ratione nonnulla monerentur. Etenim quum magno multorum favore excepta esset, quae prius prodiit carminum Ovidianorum editio stereotypa; tamen librarius, in hac non acquiescens, ubi praestantiorem dari posse vidit, reiectis et liquefactis tabulis, in quibus scripta Nasonis efficta erant, acriter instauravit opus utilissimum. Nec defuit prosperrimus successus. Tanta typorum recens exsculptorum, tanta totius for mae venustate nitet hic liber, ut eius c'egantiam carminum ipsorum in eo exhibitorum elegantiae, quae summa est, aequiparare nullus verear. Hoc leviter indicasse satis habeo; promtum unicuique iudicium inspecta vel una pagina. Sed quae prima huius editionis virtus est: acerrime et indefesso studio invigilatum est speciminum typographicorum emendationi. Pro fundamento subiecta est, quae probatissima videbatur editionum recentiorum; sed, ne residerent sphalmata, quae, quia sensum verborum non prorsus evertunt, legentes fere fallere solent, adhibitae sunt in subsidium opes a Petro Burmanno congestae. Neo poenituit instituti; non pauci hac ratione naevi sublati sunt. Ita effectum est, ut a sphalmatis typographicis tam pura redderetur haec editio, quam paucissimae, putó, recentiorum, imo omnium ad hoc usque tempus divulgatarum. Eximia vero laude dignus mihi videtur librarius,

« ZurückWeiter »