Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Fol. c Vorderseite.

75. Nunc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
Atque ita se officio perdidit ipsa suo,

Ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias,
Nec desistere amare, omnia si facias.

76. Siqua recordanti benefacta priora voluptas
Est homini, cum se cogitat esse pium,

Nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
Divum ad fallendos numine abusum homines,
Multa parata manent in longa aetate, Catulle,
Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

Nam quaecunque homines bene cuiquam aut dicere possunt
Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt,
Omnia quae ingratae perierunt credita menti.

Quare iam te cur amplius excrucies?

Quin tu animo affirmas teque istinc usque reducis,
Et deis invitis desinis esse miser?

Difficile est longum subito deponere amorem.
Difficile est, verum hoc qua lubet efficias:
Una salus haec est, hoc est tibi pervincendum:
Hoc facias, sive id non pote sive pote.

O dii, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam
Extremam iam ipsa morte tulistis opem,

Me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi.
Hei mihi surrepens imos ut torpor in artus.
Expulit ex omni pectore laetitias.

26 Verse 1 leere Zeile 27 Zeilen.

Fol. c Rückseite.

Non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
Aut, quod non potis est, esse pudica velit:
Ipse valere opto et tetrum hunc deponere morbum.
O dii, reddite mi hoc pro pietate mea.

77. Rufe mihi frustra ac nequicquam credite amico
(Frustra? immo magno cum pretio atque malo),
Siccine subrepsti mei, atque intestina perurens
Sic misero eripuisti omnia nostra bona?
Eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum
Vitae, heu heu nostrae pestis amicitiae.

78. Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx Alterius, lepidus filius alterius.

Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,
Cum puero ut bello bella puella cubet.

Gallus homo est stultus nec se videt esse maritum,
Qui patruus patrui monstret adulterium.

Sed nunc id doleo, quod purae pura puellae

Savia conminxit spurca saliva tua.

Verum id non impune feres: nam te omnia saecla
Noscent, et qui sis fama loquetur anus.

79. Lesbius est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit
Quam te cum tota gente, Catulle, tua.

Sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,
Si tria natorum suavia reppererit.

[blocks in formation]

Fol. d Vorderseite.

88. Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore Prurit et abiectis pervigilat tunicis?

89.

Quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum ?
Ecqui scis quantum suscipiat sceleris?

Suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys
Nec genitor Nympharum abluit Oceanus:

Nam nihil est quicquam sceleris, quod prodeat ultra,
Non si demisso se ipse voret capite.

Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater
Tamque valens vivat tamque venustra soror
Tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis
Cognatis, quare is desinat esse macer?

Qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,
Quantumvis quare sit macer invenies.

90. Nascatur Magus ex Gelli matrisque nefando
Coniugio et discat Persicum aruspicium:
Nam Magus ex matre et gnato gignatur oportet,
Si vera est Persarum impia relligio,
Gnatus ut accepto veneretur carmine divos
Omentum in flamma pingue liquefaciens.

91. Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum

In misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,
Quod te cognossem bene constantemve putarem
Aut posse a turpi mentem inhibere probro,

24 Verse 3 leere Zeilen 27 Zeilen.

Fol. d Rückseite.

Sed neque quod matrem nec germanam esse videbam
Hanc tibi, cuius me magnus edebat amor.
Et quamvis tecum multo coniungerer usu,

Non satis id causae credideram esse tibi.
Tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
Culpa est, in quacunque est aliquid sceleris.

92. Lesbia mi dicit semper mala nec tacet unquam De me: Lesbia me dispeream nisi amat.

93. Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,

Nec scire utrum sis albus an ater homo.

94. Mentula moechatur. moechatur mentula certe. Hoc est, quod dicunt, ipsa olera olla legit.

95. Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem Quam coepta est nonamque edita post hiemem, Millia cum interea quingenta Hortensius uno

Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas,
Zmyrnam cana diu saecula pervoluent.

At Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
Et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
Parva mei mihi sint cordi monumenta
At populus tumido gaudeat Antimacho.

Erster Abschnitt.

Die Gedichte vor der Bithynischen Reise.

www

Erstes Capitel.

Die früheren Lesbia-Lieder.

Clodia.

Nur gering ist die Zahl der Catullischen Lebensjahre, deren Ge

schichte uns in seinen Gedichten vorliegt; es ist die Zeit von dem auf Cicero's Consulat (63) folgenden oder nächstfolgenden Jahre bis zum Jahre 54, also etwa 8 oder 7 Jahre. Die Gedichte aus der ersten Hälfte dieses Zeitraumes beziehen sich fast sämmtlich auf Catulls Liebe zu Lesbia. Lesbia ist ein fingirter Name, den Catull gewählt, um die Geliebte in einen idealen Zusammenhang mit der Lesbischen Dichterin Sappho zu bringen, aber seine Verse auf sie berühren so viele bekannte Persönlichkeiten und so viele individuelle Verhältnisse, dass es den Zeitgenossen nicht unbekannt sein konnte, wer mit dem Namen Lesbia gemeint war. Ovid, der der Zeit des Catull noch ziemlich nahe steht, verräth, dass er den richtigen Namen kennt, wenn er sagt Trist. 2, 427

Sic sua lascivo cantata est saepe Catullo

femina cui falsum Lesbia nomen erat.

Die Grammatiker, welche sich für dergleichen Realien in den Werken ihrer Dichter interessirten (schon Catulls jüngerer Zeitgenosse, Asinius Pollio, der dem Dichter genau bekannt war, schrieb *) über dessen Gedichte), scheinen die Quellen zu sein, aus welchen Apulejus den wahren Namen der Lesbia uns überliefert hat (de magia c. 10); er

*) Haupt, Ind. lect. Berol. aest. 1855. p. 4. 5. Westphal, Catulls Gedichte.

3

« ZurückWeiter »