Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Pulcre convenit improbis cinaedis,
Mamurrae pathicoque Caesarique.
Nec mirum: maculae pares utrisque,
Urbana altera et illa Formiana,
Impressae resident nec eluentur :
Morbosi pariter, gemelli utrique,

Uno in lectulo, erudituli ambo,

Non hic quam ille magis vorax adulter,
Rivales, socii et puellularum.

Pulcre convenit improbis cinaedis.

Quales fuerint maculae Caesaris urbana, Formiana Mamurrae, minus me scire fateor quam quosdam interpretes, ut multa ignoramus quae veteres scriptores sui temporis hominibus satis perspicue significaverunt: et sufficit probra summatim intellegere. verum in eis quae proxime sequuntur haereo: videntur enim cum universa huius carminis ratione minime congruere. nam illa verba, Pulcre convenit improbis cinaedis, quam habeant sententiam non magis obscurum est quam quod similiter dixit apte commemoratus ab Achille Statio Martialis 8, 35 Cum sitis similes paresque vita, Uxor pessima, pessimus maritus, Miror non bene convenire vobis. itaque etsi Catullus Caesarem et Mamurram cinaedos et iterum Mamurram pathicum iam in principio carminis appellaverat, tamen repetere hoc et inculcare potuit in similitudinis quae utriusque esset descriptione: nam morbosi sane ea significatione dici videntur quam Bentleius explicavit ad Hor. carm. 1, 37, 9: sed quod sequitur gemelli utrique, Uno 40 in lectulo, erudituli ambo, hoc non possum' intellegere. gemelli vocabulo in declaranda similitudine Horatius bis ita usus est ut rei in qua duo essent similes commemorationem adderet pariter atque in gemini vocabulo Cicero fecit, neque tamen nego ad describendam perfectam similitudinem ipsam illam vocem per se sufficere posse, quem ad modum Martialis 12, 49, 12, uniones dicit formosos niveos pares gemellos: sed in Catulli versu non sufficit propterea quod istud gemelli utrique neque singularum similitudinum enumerationi praemissum est, ut generatim species comprehenderet, neque eadem ratione positum in fine, sed intermistum non satis congruenter singulis. similiter uno in lectulo, ita dictum ut per se constet sententia, ferri non posse existimo. nam quod Caesar cum Mamurra uno in lectulo re

quiescebat, id commemorari potuit tanquam argumentum caritatis et amicitiae, non potuit inter causas referri cur utrique pulcre conveniret. non defuerunt qui orationem aliter conformare vellent. atque Achilles quidem Statius frustra et ut difficultatem illam non sentiret scribendum esse coniecit Unilectuli. multo melius est Mureti, ut videtur, inventum, Uno in ludulo erudituli ambo, neque absurde Balthasar Venator tolle inquit distinctionem vulgatam et mecum sic scribe, Uno in lectulo erudituli ambo. alludit enim ad proverbium, Uno in ludo edocti. vult enim istos duos esse per omnia pares et una itasse in eandem scholam nequitiae et improbitatis. verum erudituli vocabulum forma deminutiva, sed significatione participii, non adiectivi, dictum, quoniam haud exigua est orationis insolentia, non attribuerim Catullo, si forte alia ratione hic versus explicari possit. nihilo tamen minus interpunctionem tollendam et utrumque versum sic scribendum esse existimo,

Morbosi pariter, tenelli utrique,

Uno in lectulo erudituli ambo.

tenellus recte appellabitur Mamurra, quem Catullus carmine 29 (p. 15, 17 ss.) omnium cubilia perambulare dicit ut albulum columbulum aut Adoneum. neque minus ipse Caesar hoc nomine vituperari a poeta poterat: nam Caesarem circa corporis curam (ut Suetonii verbis utar Caes. 45) morosiorem fuisse constat, ut non solum tonderetur diligenter ac raderetur, sed velleretur etiam, ut quidem exprobraverunt. xainер парyẞyxш's ἐς κάλλος ἤσκει, ut ait Cassius Dio 43, 43. τῇ τε γὰρ ἐσθῆτι 41 χαυνοτέρᾳ ἐν πᾶσιν ἐνηβρύνετο καὶ τῇ ὑποδέσει καὶ μετὰ ταῦτα ἐνίοτε καὶ ὑψηλῇ καὶ ἐρυθροχρόῳ ἐχρῆτο, τό τε ὅλον τῇ γε Αφροδίτη πᾶς ἀνέκειτο καὶ πείθειν πάντας ἤθελεν ὅτι καὶ ἄνθος τι ὥρας ἀπ ̓ αὐτῆς ἔχοι. non opus est ut plura excribam aut alia congeram omnia enim diligentissime comprehendit Drumannus hist. Rom. 3, 736 s. 740 ss. deinde eruditulum non inepte Catullus dicit Caesarem, quem plura scripsisse praeter bellorum suorum historias et non nulla adeo quae ad grammaticam eruditionem pertinebant omnibus notum est: Mamurram quoque non rudem fuisse nec illitteratum ex hoc carmine discimus. lectulum igitur puto eum significari in quo legebant et scribebant veteres, utiturque deminutivi vocabuli hac significatione Ovidius trist. 1, 41, 38. denique uno in lectulo si cum reliquis eiusdem versus

Hauptii Opuscula.

8

vocabulis arte coniungimus, minuitur inepta sententiarum dissimilitudo: nam sic ad obiurgationem eruditionis, quae inter causas cur familiaribus istis tam bene conveniret recte numeratur, illa unius lectuli commemoratio, qua siquis turpitudinem simul exprobrari putat, equidem non repugno, additur tantum atque accedit, non suum sibi pondus requirit. sequitur gravis adulteriorum criminatio et praecessit antea turpior muliebris patientiae. quis igitur credat totam similitudinis descriptionem non gravissima accusatione concludi, sed satis leni cavillatione quod socii essent puellarum? et illud quod antecedit rivales etiam magis enervat orationem. id quodam modo sensit Iosephus Scaliger, cum scriberet Rivales sociei puellularum, et removerat coniunctionem antea Muretus. verum Scaligero hic accidit quod non nunquam animadvertere licet in viro summi ingenii summaeque eruditionis, ut suo ipse invento non recte uteretur. rivales socii inquit, ut distinguantur a rivalibus aemulis. id sic dicturum fuisse Catullum merito dubitare mihi videor. enimvero sublata et particula talis oritur obiurgatio qualem in fine carminis requirimus. rivales sociei puellularum dicuntur qui et socii sint amatoresque puellarum et rivales earundem tanquam pathici. iteratur igitur muliebris patientiae criminatio in qua totum carmen versatur. in hanc explicationem num Fortunae beneficio ipse inciderit Doeringius an ab alio sumpserit (nam in eodem hoc versu turpes errores simul effutit) non potui exquirere: sed est tamen verissima, neque mutationis probabilitatem quisquam de42 siderabit. quotiens enim ex antiquae scribendi consuetudinis recordatione maxime Lachmannus in Catulli carminibus fructum ceperit non opus est commemorare. sed utar hac occasione ut similiter Ciceronis quaedam verba emendem. nam inter exempla et particulae pro eo quod dicitur etiam a Cicerone positae referuntur haec ex oratione Cluentiana (42, 117), sicuti et plerique vestrum sciunt, atque ex libro de inventione altero (2, 7) sicut et ipse cuius instituta sequebantur fecerat. non invenio sicuti et vel sicut et saepius Ciceronem dixisse atque haec ipsa exemplorum paucitas dubitationem movet. atqui in posteriore loco optimus liber Turicensis non sicut et habet, sed sicuti. quare utrobique sicutei scriptum fuisse existimo. rarius quam quis opinetur priscum illud ei in antiquis Ciceronis librorum exemplaribus apparet, veluti in rei publicae codice nusquam. sed saepe tamen numero invenitur in palimpsesto libro orationum Niebuh

riano, exeistumare exeistumes publicaneis furtei ieis iei deicat cogei istei sei noteis domesticeis lubeidine seic suspeicio. tum quod in Vatiniana oratione, 14 (33), Erfurtensis codex habet anne videtur fuisse annei, et neque quod habet 14 (44) nequei, et quod or. pro A. Caecina 8 (22) meieci scriptum est in eodem codice, invenerat librarius ameici. denique in eadem oratione 14 (40) deici scriptum est in codice palimpsesto Taurinensi.

VI

Sublato unico quod in codicibus erat et licentius collocati exemplo reliquum est ut quis dicat neque consilio neque propter communem aliquam illa aetate dicendi consuetudinem Catullum ab hac coniunctionis collocatione abstinuisse, sed casu fieri ut nullum in eius carminibus exemplum inveniatur: quanquam eius modi casum iure mirere in plus quam duobus versuum milibus. ego vero diligenter investigendo satis, ut videtur, explorate cognovi antiquiores poetas Latinos (nam de scriptoribus sufficiunt quae Handius dixit Turs. 1, 512. 2, 538, sumpta illa partim a Ruddimanno 1, 324) coniunctionum copulativarum traiectionem non minus quam Catullum ignorasse ipsaque Catulli aetate primum eam apparuisse et raro. itaque hunc locum disputatione persequar.

Corrueret autem tota haec doctrina, si Livii essent Andronici versus illi ex parte usίoupor quos Terentianus Maurus 1935

2426 P.) quasi ex Inone eius excriptos attulit, Et iam purpureo suras include cothurno, Balteus et revocet volucres in pectore sinus, Pressaque iam gravida crepitent tibi terga pharetra: Derige odorisequos ad certa cubilia canes. sed hos versus non esse Livii Iosephus Scaliger primus recte intellexit, cui postea optimus quisque assensus est. recte autem Godofredus Hermannus el. doctr. metr. p. 354 negat credibile esse Terentianum ita se decipi passum esse ut hos versus a Livio illo scriptos putaret. ego vero Terentianum ullo modo deceptum esse aut alios decipere voluisse nego: vide enim quibus verbis hos versus suae orationi annectat, Livius ille vetus Graio cognomine suae Inserit Inoni versus, puto, tale docimen: Praemisso heroo subiungit namque miuron, Hymnum quando chorus festo canit ore Triviae. dicit puto et tale docimen. putabimus igitur Caesium Bassum μstoupous

43

quosdam versus ex innumeris numeris Livii elicuisse sibi visum esse, ut Saturnios apud Graecos poetas deprehendi eum putasse Atilius Fortunatianus monstrat p. 2680 P. (ne dicam de evulgato nuper, sed nondum emendato neque recte lecto Charisii capite, quod in simili Caesi Bassi errore versatur): quos cum ut inconditos respueret Terentianus, ipse novos ex hoc genere versiculos composuit. similiter tanquam Saturnii versus exemplo uno tantum usus est accuratissimo versiculo, Dabunt malum Metelli Naevio poetae. ipsius igitur Terentiani versus habemus, non Livii neque alius poetae antiqui: sed Livii tamen Andronici fuisse Inonem certum est. neque enim in nomine errasse Bassum ulla ratione evincitur. in Livii igitur Inone hymnum cantatum fuisse Dianae intellegimus: quale carmen qui potuerit locum invenire in illa fabula bene docuit Weichertus poet. Lat. rel. p. 73. sed cum idem Weichertus Scaligeri opinionem sequitur et Inonem a Livio abiudicat, attribuit Laevio, mihi quidem probabilis argumentationis nec vola nec vestigium apparet: immo Laevii sermonem isti versus non magis referunt quam Livii. quare si augere volebat Laevianorum qui hodie invenirentur versuum numerum, magis ad eam rem conducebat afferre quosdam eius versiculos qui non delituerunt, sed dudum palam fuerunt ante oculos. Macrobii haec sunt verba sat. 3, 8, ubi de deo Venere 44 loquitur, Laevinus etiam sic ait, Venerem igitur almum ado'rans, sive femina sive mas est, ita uti alma Noctiluca est. Philochorus quoque in Atthide eandem affirmat esse Lunam: nam et ei sacrificium facere viros cum veste muliebri, mulieres cum virili, quod eadem et mas existimatur et femina. Lavinii nomen, cuius librum qui fuit de verbis sordidis Gellius commemorat 20, 11, Meursius restituendum esse censuit. sed frustra operam sumpsit: manifesti sunt enim carminis versus, Laevii puto, nam congruit erotopaegniorum argumentum,

Venerem igitur almum adorans,
Seu femina sive mas est,

Ita uti alma Noctiluca est.

fuerunt hemiambi in Laevii erotopaegniis: nam integer esse videtur versus quem Charisius ex sexto libro affert p. 183 P., Lasciviterque ludunt. primam hemiamborum arsin non solvisse videntur Graeci, solvisse Latinos credibile est propter galliambos Catulli, p. 39, 27 [c. 63, 27] Ubi capita Maenades vi iaciunt ederigerae, p. 40, 22 [v. 48] Ibi maria vasta visens lacrimantibus

« ZurückWeiter »