Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Number XXXVII.

A description of the queen's progress, anno 1573; with a
particular account of her magnificent entertainment at
Canterbury, by the archbishop: and of her return home.
Omitted in the editions of that archbishop's Life, intitled,
Mathæus.

BOOK

I.

Rev. T. Ba

DE qua Cantiana peragratione, ejusque ordine atque for- Int. MSS. ma, ut posteritati rerum anteactarum memoria in scriptis ker, B. D. monumentis reservetur; ex earumque comparatione, quid sequendum fugiendumque sit, animadvertatur, opportunum esse ducimus, hoc loco declarare.

Decimo quarto igitur die Julii, qui dies Mercurii eo anno fuerat, regina Elizabetha ab ædibus suis Grenovici discessit, et Croidonam profecta est. Ibi cum sua familia in domo Cantuariensis episcopi septem dies permansit. Indeque Orpingtonam migravit ad ædes Percyvalli Hart militis. In quibus cum triduo permansisset, ad suas ædes Knollæ concessit. In illis quinque diebus morata, venit Birlingam, triduoque baronis Burgavensis hospitio usa, cal. Augusti ad alteras ejusdem baronis ædes Eridge positas, accessit. A quibus post sex dierum moram, Bedgeburiam ad domum M. Culpeperi pervenit. Indeque postridie Hempstedam se contulit a M. Guilford milite paulo post creato, hospitio accepta, triduoque ibi peracto, venit Riam maritimum in Sussexia oppidum, atque portum : ad quem ante illum diem, nunquam regem aut reginam pervenisse ridicule aiunt. Elapsoque ibi triduo, Sisinghursti, in ædibus M. Bakeri, quem equestri postea dignitate affecit, alterum triduum contrivit.

Tum 17 Augusti, qui dies Lunæ fuit, a M. Thoma Wutton, in villa quæ Bocton Malherb dicitur, hospitio lauto accepta, post biduum, ad ædes M. Tufton Hothefildæ, profecta est. Alteroque illic transacto biduo ad domum suam Westinhanger, quæ D. baronis Buckhurst custodia committitur, pervenit. In ea quatriduum consumpsit. Tum cum ad Doverum festinasset, in itinere in castello Sandownensi pransa, Folkestonam montem conscendit. In quo monte archiepiscopus Cantuariensis, qui tum Beakesbornæ

BOOK morabatur, et D. baro Cobham, maritimis portubus præfecI. tus, cum magno famulitii sui grege suæ majestati obviam ibant. Militesque atque generosi Cantiani amplius trecenti cum famulorum equis insidentium turmis ac catervis eo convenerunt. Quibus a montis Folkstonæ fastigio fere ad Doveri oppidi fines late distinctis et extensis, regina ad Doverum transiit.

In cujus finibus summus oppidi magistratus, quem majorem vocant, et jurati trecentis armatis militibus comitati, reginam excepit, et sub noctem ad Doverum perduxit. Interea frequentes tormentorum ictus ex castro, navium statione, et alii arcibus emissi, tanquam tonitrua, in aëre resonabant. Hic adventus die Martis, qui 25 Augusti fuit, archiepiscopi, nobilium, generosorum ac militum Cantii, tum frequenti multitudine celebrabatur. Doveri itaque sex dies permansit. Tum Sandwicum venit. Ibi a majore ac juratis satis laute accepta peregit triduum. 71 Postridieque, qui tertius Septembris fuit, Winghamæ in itinere pransa, accessit Cantuariam, paulo post horam tertiam pomeridianam. Ejusque per occidentalem portam in cathedralem ecclesiam ingressus, ab adolescente quodam scholæ grammaticalis discipulo oratione Latina celebrabatur. Qua finita, cum se ad scamnum genubus flexis inclinasset, preces consuetæ ab archiepiscopo, Lincolniensi, Roffensique episcopis, et Doveri suffraganeo in adventum ejus, fundebantur. Tum decanus unà cum præbendariis, canonicis, ministris, et choro ecclesiæ cathedralis, nonnullisque sui sacelli cantoribus, eam sub conopæo a quatuor militibus erecto sequentem, per chorum usque ad oratorium suum præibant. Indeque finitis vespertinis precibus, reversa per urbis plateas ad suum palatium, quod antiquitus Augustinense dicebatur, transiit. Ac die Dominico ad eandem ecclesiam curriculo per plateas ducta, rursus rediit. Eo die decanus e sacro suggestu concionatus est. Cumque is peroravisset, ad palatium eadem via curriculo regressa est.

Postridie vero, qui septimo mensis Septembris fuit, ad convivium ab archiepiscopo invitata ad archiepiscopale palatium cum tota familia venit. Is natalis fuit reginæ dies.

I.

Namque anno Domini 1533, et 25 regni patris sui Henrici BOOK Octavi, Grenovici 7 Septembris, qui eo anno Dominicus dies fuit, nata est, quadraginta ante has archiepiscopales epulas annis; eademque nempe inter primam et secundam pomeridianam, quâ convivata est horâ. Triduo autem postquam nata est, in porticu ecclesiæ conventualis fratrum Observantium Thomas Cranmerus, archiepiscopus Cantuariensis, ac illustrissimæ viduæ, D. Agnes, Thomæ, quondam Norfolciæ ducis, et D. Margareta Tho. Dorcestrensis marchionis relicta, eam in baptismate susceperunt. Johannes Stokesleius, Londinensis episcopus, assistentibus sibi Westmonasteriensi, Sancti Albani, Sti Salvatoris atque Stratfordiensi abbatibus: tum Thoma Norfolciensi, et Carolo Suffolciensi ducibus Thoma Dorcestrensi, Henrico Exoniensi, marchionibus, Henrico Essexiæ, Henrico Wigorniensi, et Thoma Wiltoniensi comitibus, ac nonnullis aliis illustribus viris præsentibus, eam baptizavit.

Sed in hoc lautissimo archiepiscopali convivio, quod ipso suo natali die atque hora cum quadragesimum ætatis suæ annum attigisset, celebravit, hic ordo observabatur:

Nobiles soli reginæ ministrabant. Quæ simulatque manus abluisset, accessit ad mensam, in summo aulæ archiepiscopalis loco, in latitudinem extensam. Ad cujus medium in veteri quadam marmorea cathedra pannis auro infusis ornata, sub pretioso auroque fulgenti regio conopæo, discubuit. Tum comes Rhetius Galliæ marischalcus, qui paulo antea rege Galliæ ad reginam, cum centum generosis Cantuariam legatus venisset, una cum D. Moto ejusdem regis ad reginam oratore, a dextris reginæ, ad ejusdem mensæ extremitatem, ore ad reginam, tergoque ad aulam; ut convenientius familiariusque conferri sermones poterant converso sedebant. Alteramque a sinistris mensæ extremitatem, quatuor illustres fæminæ, marchionissa Northamptonensis, comitissa Oxoniensis, comitissa Lincolniensis, et comitissa Varvicensis, occupabant.

Reginæ a stipatoribus, quos pensionarios appellant, in mensa ministratum est: legato autem, et oratori Gallico, necnon marchionissæ atque comitissis, a satellitibus regiis.

BOOK

L

Ferculorum carnibus ac piscibus delicatissimis refertorum, ordines duo apponebantur, præter tertium, qui ex selectissimis placentarum generibus constabat.

Reliquæ omnes aulæ mensæ convivis repletæ sunt. In proximis reginæ mensis, a dextris discubuerunt, cum archiepiscopo, consiliarii, cum quibusdam tum viris tum fæminis illustribus. Et ex his præcipui illorum qui ex Gallia cum Retio venerant. A sinistris nobiles ac illustres fæminæ. In remotioribus vero mensis major Cantuariensis, cum illius civitatis senioribus, et Cantiani comitatus generosi viri et mulieres sederunt. Hisque omnibus ab archiepiscopi famulis toto convivio servitum est.

Interea vero, dum multi spectatum frequentes introissent, et aulam mediam pæne complessent, removeri eos, et ad aulæ latera concedere subinde jussit regina; ut aulæ longitudinem et discumbentes per omnes mensas convivas intue72 retur. Epulis autem peractis, et remotis mensis, postquam assurrectum est, regina cum Rhetio legato, et D. Moto, oratore Gallico ad longam illam mensam secretum sermonem habuit, interea dum inter nobiles ad instrumenta musica tripudia haberentur. Ac paulo post per viam secretam in archiepiscopi deambulatorium ascendit. Ibi cum eodem legato ad noctem fere colloquium perduxit. Tum archiepiscopum accersivit, narravitque quàm gratum atque ho norificum sibi visum esset illius diei convivium: actisque summis gratiis ad palatium suum curriculo per plateas reducta est.

Atque præter hoc magnificum ac sumptuosum convivium, archiepiscopus insignia quædam dona reginæ dedit; salsarium, viz. ex auro affabre factum, in ejus coopertorio achates gemma, divum Georgium draconem trucidantem, cum Gallicis versibus in regiis insigniis consuetis continens, intexitur: in orbe autem sive concavo ejusdem, alter achates includebatur; in quo vera reginæ imago in albo achate incisa fuit. In coopertorii autem summo aurea navicula adamantem oblongum tenuit. Hoc salsarium, cum sex Portugalensibus aureis ejus concavo inclusis, quorum singula tribus libris decem solidis Anglicis valent, archiepiscopus re

I.

ginæ dono dedit: quod ducentis amplius Anglicis marcis BOOK æstimabatur. Præterea equum ei præstantem, quem in monte Folkstonæ, cum famulatum (ut diximus) archiepiscopi prætergressa est, inter cæteros ejus catervæ equos conspexit, ac animadvertit, archiepiscopus donavit. Cujus etiam generis equos nonnullis proceribus, reginam huc comitantibus, largitus est. Quibus præterea singulis, atque consiliariis, virisque in aula illustribus, librum Latine nuper editum de Visibili Romanarchia contra N. Sanderi Monarchiam: matronis autem atque fæminis illustribus commentaria in Ecclesiasten in Anglicum sermonem versa, et Biblia minora Anglica, artificiose ac ornate ligata, dedit. Ad extremum, inter regii hospitii ministros atque famulos quingentos amplius aureos distribuit. Toto etiam tempore, quo regina Cantuariæ commorata est, archiepiscopi domus, convivis tam ex aula, quàm ex comitatu, aliisque advenis confluentibus, beneficentissime patuit. Et in magna camera tres convivarum ordines singulis diebus, pro proceribus, consiliariis ac illustrioribus convivis, apparabantur. Quorum duo ad mensam archiepiscopi, tertius ad aliam adjunctam quadratam mensam, appositi sunt. Aula vere minor in prandiis, cœnis, necnon matutinis jentaculis, satellitibus cœterisque inferioribus hospitii regii ministris, cum magna frequentia indies replebatur.

Atque horum omnium conviviorum apparatus, ciborumque in eis varietas, in rotulis seorsum describuntur.

Sequente rursus die Dominico, regina ad ecclesiam cathedralem, in curriculo per plateas rediit, precibusque matutinis finitis, concioneque a Lincolniensi episcopo habita, ad palatium suum eo quo ad ecclesiam accessit ordine, regressa

est.

Hæc reginæ mora Cantuariæ quatuordecim dierum fuit. Namque die Mercurii, qui decimus quartus post adventum suum esset, eo Fevershamiam migravit: ibique permansit biduo. Tum die Veneris ad Sitingbornam perexit, et in ædibus Mri. Cromeri armigeri pernoctavit. Postridieque Roffam appulit; quatriduoque in hospitio Coronæ sic dicto diversabatur: ac die Dominico in ecclesia cathedrali Roffensi

« ZurückWeiter »