Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

I.

BOOK quod erat non exigui laboris, Hebraica. Atque ita quidem, ut etiamsi in singulis pares aliquos, in universis certe superiorem invenimus neminem. In ea vero quam profitetur theologia quantum valeat, ex eo potest intelligi, quod tanta omnium ordinum multitudo atque frequentia ad eum audiendum quotidie confluat, tam diligenter attendat, in ejusque sententia libenter conquiescat. Neque vero hoc fit propterea, sicuti fortasse quidam tibi in aures insusurraverunt, quod semper veniat novus, et peregrinis sententiis auditorum aures titillet; sed quod acutus sit in interpretando, felix in docendo, denique quod rerum gravitatem atque pondus sententiarum verborumque copiam superare videatur.

Itaque hæc nostra de eo sententia est, quam neque precibus ullis, neque privata amicitia persuasi ad te scripsimus, sed quia virtuti hominis et pietati favemus. Nunc humillime rogamus Honorem tuum, ut siquam de eo pravam opi3 nionem concepisti, deponas, atque nobis potius, qui vitæ ejus et religionis et doctrinæ conscii sumus, fidem habeas, quam rumoris, qui auctorem non habet, aut certe multa non satis candide interpretantem. Conservato, Cancellarie dignissime, academiæ tuæ virum eum, cujus semper cupientissima fuit, cujusque postquam nacta est, voce fruitur avidissime. Dignissimus est tam celebri academia alumnus, dignissimus tanto patrono cliens. Fuit in omni vita magno ornamento et splendori academiæ tuæ: sed nunc demum multo quam antehac unquam majori. Non enim solum colitur a nobis domesticis et familiaribus, sed a peregrinis multo magis; quorum exilium lenitur suavitate ingenii ejus, et doctrinæ. Quique non dubitant eum cum iis conferre, quorum tam illustris est apud exteras nationes, et pervagata fama.

Pauci sumus qui hoc a te rogamus; rogamus tamen voce multorum. Nemo enim fere omnium est, qui eum non admiretur, non diligat, non omni ratione defendendum putet. Si igitur academiæ tuæ prodesse vis, nihil utilius, si gratificari, nihil acceptius potes facere, quam si Cartwrightum ei conserves et quovis in ea honore dignum censueris. Deus

O. M. te reip. et nobis quam diutissime servet incolumen. BOOK Vale. Cantabrigiæ, quinto nonas Julii

I.

[blocks in formation]

Epistola alia, D. Cancellario data; ut restituatur Cartwrightus ad legendum.

VIX credas, ac ne putes quidem (honoratissime vir) Paper Office. quantum nobis Cantabrigiensibus alumnis tuis nuper gratificatus sis, quantumque abs te beneficium accepisse arbitramur. Num cum avide jam diu expectaremus quid de Cartwrighto nostro futurum esset, multaque pericula animo volveremus, fama non dubia ad nos pervenit, omnia illi apud te feliciter et ex votis nostris contigisse. Criminationibus enim illis, quibus injuste vexabatur, te eum perhumaniter liberasse: literasque ad præsides nostros, ad eorum animos leniendos, qui te contra eum exacuerant, misisse. Et quod unum lætemur maxime, ad ecclesiam poliendam, et nitori suo restituendam, operam promisisse. Quare non tu solum fecisti, idque merito, Cartwrightum, virtutis pietatisque tuæ testem et præconem, sed nos etiam, quotquot sumus, multoque plures, qui illius studio et doctrina ad religionem instituti, in Christiana rep. majore cum fructu deinceps versabimur. Sed vide quam nihil sit omni ex parte beatum.

I.

BOOK Intervenit huic voluptati nostræ, quam ex tua in Cartwrightum facilitate percepimus, dolor non mediocris, quod etiamsi nobis per te restitutus sit, vivat tamen in silentio, neque ad solitum docendi munus admittatur.

Hic igitur ad te, Cancellarium nostrum dignissimum, et patronum singularem, iterum confugimus, supplicesque rogamus, ut schola illi pateat, et ne ab eo cursu prohibeatur, in quem ingressus est cum magna laude sua, et utilitate nostra non minore. Est quidem nobis valde jucundum, quod bene tibi de eo persuaderi passus es: cui si hoc etiam addideris, ut illius doctrinam regustemus, qua jamdiu 4 magno cum dolore caruimus, ultra tibi in hoc negotio, nisi quod urgeat vehementius, molesti non erimus.

Antea pro Cartwrighto tantum apud te intercessimus; nunc agimus communem causam. Non enim illius tantum, sed nostra etiam interest, ut illi hæc facultas permittatur. Atque te quidem ad id scimus satis facilem et propensum esse: quia tamen ii, qui sub Honore tuo gubernacula reip. nostræ commissa sunt, hoc recusant facere: concede nobis et Cartwrighto rogantibus, ut majore abs te aucthoritate ad id confirmentur. Ita fiat, ut studiis nostris quam optime consuluisse videaris, et integerrimi hominis existimationi. Quam eousque necesse est, tanquam ad metas, hærere, quoad interpretandi munus illi restitutum fuerit. Lites ullas aut controversias non est cur verearis, habes sanctissimi viri fidem, scil. ne ullius quidem vulneris cicatricem refricaturum. Perge itaque ut cœpisti de eo bene sentire, et ab injustis malevolorum calumniis vindicare. Atque sic habeto neminem esse, vel propter religionem et doctrinam, tanti viri patrocinio et tutela digniorem. Deus Opt. Max. Honorem tuum quam diutissime incolumem conservet, et instituta fortunet. Vale. Cantabrigiæ, tertio idus Augusti. Dignitatis tuæ studiosissimi, Simon Bucke, Robertus Tower, Edmund Rookrey,

Thomas Aldrich,
Ruben Sherwood, procu-

rat. acad.

Alanus Par,

Rogerus Brown,

Robertus Soome,

Robertus Rhodes,

[blocks in formation]

An astrological calculation concerning the queen's marriage. Written by secretary Cecil, propria manu.

De significationibus 7mæ domus, et de conjugio. SIGNIFICATORES conjugii sunt quinque; Sol et MSS. Burg. Mars, Cancer signum, Luna et Saturnus.

Sol et Mars reperiuntur in signis negantibus conjugium. Igitur negant affectionem moventem ad conjugium.

Sed domus septimæ Cancer, et ejus domina Luna conjugium promittunt optimum.

Saturnus verò loci sui ratione, conjugium promittit ætate consistente: et ex dispositione significatorum, principaliter ex Saturno in angulo occidentali, expectatur tarditas conjugii; et quòd post maturam ætatem habebit juvenem virum, qui antea non duxit uxorem, circa annum suæ ætatis 31 labentem.

Uni tantum viro socia dabitur. Colligitur ab eo, quod uni tantum planetæ matutinati, videlicet Saturno, applicata. Idem etiam testatur constitutio solius Mercurii inter medium cœli et Venerem.

De qualitate viri sui.

Cum extraneo contracturam matrimonium indicat pars conjugii in nona domo. Similiter peregrinatio Saturni principalis significatoris conjugii, virum extraneum promittit.

Abhorrere et non multùm delectare videtur in conjugio, 5 præcipue in medietate vitæ, indicant Mars et Venus in signis masculinis, et Saturnus in septima.

[blocks in formation]

BOOK

I.

Viro obediet, reveretur, et in magna æstimatione habebit eum, indicat utrumque luminare in signo fœmineo.

Perveniet ad matrimonium prosperum, sed tarde et post multa consilia, et vulgarem ubique gentium rumorem. Et de ejus matrimonio erit ubique locorum maxima disputatio et altercatio per multos annos, universis personis, priusquam ad matrimonium perveniet. Et tamen sponsa fiet sine ullo impedimento. Hæc colliguntur ex trino aspectu Martis, Veneris et Mercurii, et ex sextili aspectu Saturni et Solis.

Vir præmorietur, et tamen diu vivet cum marito; et possidebit muta [multa] bona viri. Id Saturnus in septima affirmat.

De liberis.

Nullus planetarum reperitur in locis prolium, excepto Marte, qui parcos liberos promittit; nisi trinus Veneris aspectus ad cuspidem domus filiorum ipsius Martis judicium annullaverit.

Verum Venus est in domo propria, conjuncta Mercurio, domino filiorum. Et idcirco spes maxima datur de filio uno robusto, claro et felici in ætate sua matura. Luna in Tauro unam filiam designat.

Paper Office.

Number V.

The charter for wrecks on the coasts of Sussex; granted by king Henry VI. to Adam, bishop of Chichester. HENRICUS Dei gra. rex Anglie et Francie, et dom. Hib. Omnibus ad quos presentes literæ pervenerint, Sal. Monstravit nobis venerabilis pater Adam epus. Cicestren. et custos privati sigilli nri', qualiter quamplurima dominica et collata prope costeras maris in comit. Sussexie situata existunt, homines et tenentes; non solum ipsius epi', verum etiam homines tenentes canonicorum, et aliorum ministrorum ejusdem ecclesie, necnon residentes super eadem dominica, maneria, terras, ten' et feod' per admirallium nostrum Angl' et ejusdem locum tenentem, ac eorum deputatos, officiarios et ministros multipliciter, &c.

« ZurückWeiter »