Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

APPENDIX

OF

ORIGINAL PAPERS;

REFERRED TO IN THE ANNALS.

[blocks in formation]

Thomas Cartwright, B. D. lady Margaret professor, to sir
William Cecil, knight, chancellor of the university of
Cambridge; in vindication of his readings.

COMMUNIS totius literatorum hominum nationis (hono- Paper Office.
ratissime vir) patronus et propugnator cum sis, in bonam
spem venio, ut ipse quoque in aliqua parte curæ et solicitu-
dinis tuæ maneam. Et cum multi docti viri singularem
tuam experti. sint, et prædicarint humanitatem, patere,
quæso, me hominem non a literis prorsus alienum, illius
quoque fieri participem. Video, et quidem meo cum magno
malo sentio, quam sit verbum illud verum, Nihil esse ma-
gis quam calumnia volucre; nihil citius emitti, facilius
nihil dilatari. Quæ si nostris parietibus constitisset calum-
nia, et aulæ et tui imprimis honoratissimi viri aures non
pulsasset, multum esset de dolore meo detractum. Mihi
vero homuncioni te virum honoratissimum objici, et tan-
quam adversarium opponi, id me demum pungit acriter.
Hic ego primum ebuyλorous (ut ille loquitur) desidero, qui
si non defuissent, nulla mihi apud te purgandi fuit necessitas.
Liceat enim mihi apud te, quod vere possum, libere
etiam profiteri, me esse a seditione et contentionis studio
aversissimum, nihil docuisse quod ex contextu quem tracta-
bam, non sponte flueret: oblatam etiam de vestibus occa-
sionem, prætereundo dissimulasse. Non nego quin docuerim
ministerium nostrum ab avitæ et apostolicæ ecclesiæ mini-
sterio deflexisse: cujus ad puritatem nostram exigi et effor-
mari cupiebam. Sed dico hoc a me placide et sedate factum

I.

BOOK esse, ut in nullius nisi aut ignari aut maligni auditoris, et calumniarum aucupis, reprehensionem potuisset incurrere. De quibus tamen universis audio me apud tuam Præstantiam insimulari.

Quæris, quî ista confirmem? En! fero tibi (honoratissime vir) plurimorum et incorruptissimorum hominum, qui interfuerunt, testimonium. Parum certe abfuit, quin academiam innocentiæ meæ testem protulissem. Nam nisi mihi roganti vicecancellarius concionem cogere abnuisset, equidem non dubitarem, quin illa a me, contra quæ perhibentur calumnias, sententiam diceret.

Non possum omnia, quæ ea ipsa lectione, quæ istum rumorem pepererit, continebantur, xaтà Asπтòv epistolâ includere; sed me nihil eorum quæ proposuerim, tibi roganti inficiari velle polliceor sancte. Et cum meæ improbitatis (si quæ sit) supplicium non recusaverim, tuum in præsenti causa, quoad illa justa fuerit, imploro patrocinium.

Ergo, ne patiaris (honoratissime vir) certorum hominum odio, me, imo ipsam veritatem, obrui. Nam cum mihi privatim invideant, per honestum et gloriosum pacis et ecclesia 2 nomen oppugnare volunt. Dominus Jesus tuam indies spiritu sapientiæ et pietatis Præstantiam augeat. 9 Julii, anno 1570.

Honoris tui studiosissimus,
T. Cartwright.

Paper Office.

Number II.

Letters wrote from divers of the university to their chancellor, in behalf of Cartwright.

MAGNUM sane acerbumque dolorem cepimus, honoratiss. vir, ex eo, qui ad nos pervenit nuper, rumore, de molestiis tuis, et alienata a Cartwrighto nostro voluntate. Nam cum tibi omnes tanquam patrono singulari, ac academiæ parenti unico devinciamur, Cartwrightum vero singulare literarum ornamentum eximie diligamus, nihil potuit nobis accidere quàm ut ad curas et labores tuos a nobis quicquam adderetur, aut ille in discrimen nominis et existi

I.

mationis suæ cuique bono veniret. Putavimus itaque officii BOOK nostri esse, et ejus quam tibi debemus observantiæ, ægritudinem illam ex falsa tantum opinione contractam levare, et Cartwrightum, si fieri potest, in veterem locum apud te, et gratiam reponere. Et quamvis videri possimus parum considerate facere, qui in maximis occupationibus, et quibus pæne conficeris, reip. negotiis, tibi per literas obstrepere non vereamur; putamus tamen non convenire, ut cum alii ad accusandum fuerint tam celeres, nos ad defendendum non simus tardiores: beneque speramus, quod istam defensionem, quam falsam accusationem, multo libentius auditurus sis.

Primum itaque de Cartwrighti nostri moribus non erit necesse nobis multa dicere. Putamus neminem esse, qui eum alicujus criminis, aut in tota vita maculæ fædioris criminetur aut accuset, sed tamen, ut Honori tuo constet, qualem illis hominem vocant in invidiam, hoc de eo vere affirmamus, quod exemplar sit pietatis et integritatis, et quod quo propius ad illius vitæ consuetudinem et instituta accedimus, eo nos ipsos plura faciamus et amemus.

Religionem scimus sinceram esse, et ab omni labe puram. Non enim emersit solum ex vasto et infinito papisticarum hæresium pelago, dulcissimaque Christianæ religionis aqua se proluit, sed etiam ad nullam earum opinionum futilium et levium, quæ quotidie disseminantur et disperguntur, tanquam ad scopulum impegit. Ad sacram scripturam, regulam morum et doctrinæ certissimam se astrinxit; neque unquam aut errore lapsus, aut novitate seductus, illius limites, quod scimus, transilivit. Itaque magnum in eo non solum adversus senescentes Romanensium fabulas, a quibus magnopere non metuimus, sed etiam peregrinas vafrorum hominum opiniones, quæ graviorem plagam minantur, præsidium ponimus. Atque idem de eo tu tibi certo potes pro

mittere.

Doctrinam suspicimus et veneramur. Vere n. de eo dici potest quod est alicubi apud poetam, Quæ liberum hominem æquum est scire, solertem dabo. Junxit, quod ille in magna laude posuit, Græca cum Latinis. Addidit etiam ultra,

« ZurückWeiter »