REGIÆ ACADEMIÆ INSCRIPTIONUM ET LITERARUM HUMANIORUM. AB ACTIS, ELEGANTISSIMO VERÆ ERUDITIONIS CULTORI, JUCUNDA SENECTUTIS GRAVITATE VENERANDO, RT JOANNI P. ABEL-REMUSAT DOCTISSIMO LITERARUM ORIENTALIUM PROPAGATORI EJUSDEM INTER ACADEMIÆ LUMINA CONSPICYO, A MBOBUS CHARITATE INVICEM ET PIETATE GONJUNCTISSIM QUOS AMICITIA MRA NON SEPARAT, EGO HUNC LIBRUM D. D. D. JOSEPHUS NAUDET. NOVI EDITORIS, Multi sunt, et egregii quidem , qui Catulliani carminis lepores veneresque laudaverint; nemo (quod sciam) illius naturam et indolem introspexit, nemo, quid contulerit latinis literis adjumenti, et quid vitii rursus ipsi importarit Romani moris pravitas, adhuc sategit enarrare. Itaque quod magni viri sive obliti sunt, sive omiserunt scientes, ego,quantulæcunque vires sint, supplere aggrediar. Catullum, primo peritissimum versuum concinnatorem, dein vatem præstantissimum exigere mihi propositum est. Præcipue in Catullo eminet , seu dicendi genus, seu excogitandi vim intuearis, græcissandi consuetudo. Ita Græcorum disciplinis imbuit animum, et eorum in se succum et sanguinem transfudit, ut ipse Græcus in Italia natus, græco ingenio latine scribere videatur: idque fuit illi Græcorum vestigiis insistendi studium, ut in học versu Ebriosa acina ebriosioris quum dicere ebrioso posset, et, quod erat usitatius, acinum in neutro genere appellare; amans tamen hiatus illius homerici, ut refert A. Gellius’, ebriosa dixerit propter insequentis a literæ concentum. Ergo multiplices græci carminis modos numerosque imitari, et ad illius effigiem suum artificium variare instituit; Graiorum quidem discipulus præclarissimus, Romanorum autem doctissimus magister; quo docente et fingente, prosodia latina in molliores formas flecti, jam inde tractabilior, didicit, magnoque ars poetica proventu, haud ex libelli amplitudine, imo ex auctoris fama æstimando, adaucta effloruit. Priores etenim sermonem ditaverant patrium magis quam carminis pangendi scientiam excoluerant; quippe quum scena felicissimum quodque ingenium ad se traxisset. Iambicos autem et trochaicos comici sermonis, tragicos etiam trimetros, quisquis fragmenta veterum poetarum inspexit, vel Ciceronem testem audiit, similes sæpissime prosæ orationi cucurrisse non ignorat. Tum 'Vid. inf. Vulpii Diatrib. de Met. Catull. p. 25. 15. a ? |