Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

NOVI EDITORIS.

MULTI sunt, et egregii quidem, qui Catulliani carminis lepores veneresque laudaverint; nemo (quod sciam) illius naturam et indolem introspexit, nemo, quid contulerit latinis literis adjumenti, et quid vitii rursus ipsi importarit Romani moris pravitas, adhuc sategit enarrare. Itaque quod magni viri sive obliti sunt, sive omiserunt scientes, ego, quantulæcunque vires sint, supplere aggrediar. Catullum, primo peritissimum versuum concinnatorem, dein vatem præstantissimum exigere mihi propositum est.

Præcipue in Catullo eminet, seu dicendi genus, seu excogitandi vim intuearis, græcissandi consuetudo. Ita Græcorum disciplinis imbuit animum, et eorum in se succum et sanguinem transfudit, ut ipse Græcus in Italia natus, græco ingenio latine scribere videatur: idque fuit illi Græcorum vestigiis insistendi studium, ut in hoc versu Ebriosa

Catull.

a

acina ebriosioris' quum dicere ebrioso posset, et, quod erat usitatius, acinum in neutro genere appellare; amans tamen hiatus illius homerici, ut refert A. Gellius2, ebriosa dixerit propter insequentis a literæ concentum. Ergo multiplices græci carminis modos numerosque imitari, et ad illius effigiem suum artificium variare instituit; Graiorum quidem discipulus præclarissimus, Romanorum autem doctissimus magister; quo docente et fingente, prosodia latina in molliores formas fleeti, jam inde tractabilior, didicit, magnoque ars poetica proventu, haud ex libelli amplitudine, imo ex auctoris fama æstimando, adaucta effloruit.

Priores etenim sermonem ditaverant patrium magis quam carminis paugendi scientiam excoluerant ; quippe quum scena felicissimum quodque ingenium ad se traxisset. lambicos autem et trochaicos comici sermonis, tragicos etiam trimetros, quisquis fragmenta veterum poetarum inspexit, vel Ciceronem testem audiit, similes sæpissime

[ocr errors][merged small][merged small]

prosæ orationi cucurrisse non ignorat. Tum latina poesis leges metiendi syllabas versumque digerendi astrictiores constantioresque, et nova modulandi carminis genera desiderabat. Lyricis cantibus, elegiæ, et leviusculis poematiis sua deerat norma, et rhythmus cuique peculiaris. Ennius, Lucilius, Plautus, Terentius cæterique hujus antiquitatis, si nil intentatum liquissent, at certe imperfectam metricam artem tradiderant posteris; quos inter Catullus musici operis princeps exstitit et ab æqualibus habitus est; adeo ut, si quis doctrinæ poetica specimen, qualis illa ætate fuerit, cognoscere velit, libellum Catulli satis erit evolvisse. Namque ibi occurrent quatuordecim versuum species', et aliæ quoque occurrerent, nisi multa illius carmina periissent. Qui, quum varietates modorum tam multas adhiberet, habilem ingenii vigorem insignemque solertiam expromebat exercendo, animi causa, non sane ambitiosus industriæ frivolæ et operosa ostentator.

'Vid. inf. Vulpii Diatrib. de Met. Catull. p. 25. 'Vid. inf. vit. Catull. p. 15.

a2

Polymetrica istiusmodi tentamenta, quæ nemo sapiens pluris æquo æstimaverit, tamen si recte judicare cupias, ratio temporum habenda est. Quotiens dictio poetica excellentium virorum cultu et inventis eo perducta est, ut copiosa simul et perpolita niteat, vanæ multiformis versificationis argutiæ sterilitatem ingenii magis quam subtilitatem arguunt, et degeneres animos ad inania præstigiarum oblectamenta alliciunt. Jam difficilia pro pulchris, perversa pro rectis omnes captant, et stulta verborum struendorum curiositate neglectus decor sententiarum jacet. Donec vero poetice adolescit, necesse est multa agitet, multa periclitetur, et alios atque alios habitus induere gestiat, quum meliora, quibus acquiescat, reperire nititur, atque illo sudore, qui in irritum effusus forsan multis videatur, stilus paulatim subactus, ducere quo menti placuerit, docilem se præbere consuescit. Quemadmodum puer in otio occupatus semper quidlibet conatur, unde nihil agens sese fatiget; imo vero hoc agit, palæstra illa naturali, ut, membrorum artus, quod

cumque voluerit exsequi, postea ævi maturus, promptius commodiusque moveantur. Veterum poetarum nostratum exemplo utar. Hodie quidem, ea, quibus tum illi se volentes cruciabant, tormenta ridere licet, nugasque laboriosas, nominibus; lais, vire-lais, triolets, quas, quo pluribus vinculis impeditæ forent, eo magis placituras existimabant. Sic tamen linguæ semibarbaræ rusticitatem edomare cœperunt, materiemque, unde Malherbii illi, Cornelii, Bolæi, Racinii miranda operum efficerent, minus duram et asperam paraverunt ; ut apud Romanos, antequam Varius, Virgilius, Horatius, Ovidius, Tibullus nascerentur, multi fuerant, qui linguam latinam deformarent. Absit vero (si Phoebo placet) ut Villonis, et Baïfi, omnisque Pleiados illius minime cælestis, vel ipsius Maroti rudimenta cum operibus Catulli et æqualium, aut priorum etiam, jam laurea donandis, comparare ausim; quanquam, quod ad versificandi artis profectum pertinet, aliquid similitudinis inter utrorumque momenta interesse mihi videtur; ita tamen ut Catullum eximio ingenio præditum, maximisque instructum auxi

« ZurückWeiter »