Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Egeria eft, quæ præbet aquas, Dea grata Camenis. 275
Illa Nume conjux, consiliumque, fuit.
Principio nimiùm promtos ad bella Quirites
Molliri placuit jure, Deûmque metu.
Inde datæ leges, ne firmior omnia poffet;
Coptaque funt purè tradita facra coli.
Exuitur feritas, armisque potentius æquum eft;

Et cum cive pudet conferuiffe manus.

Atque aliquis, modò trux, visâ jam vertitur arâ;
Vinaque dat tepidis falfaque farra focis.
Ecce Deûm genitor rutilas per nubila flammas
Spargit, & effusis æthera siccat aquis.
Non aliàs missi cecidere frequentius ignes.
Rex pavet, & vulgi pectora terror habet.
Cui Dea; Ne nimium terrêre : piabile fulmen
Eft, ait: & fævi flectitur ira Jovis.
Sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi
Prodere: Romani numen uterque foli.
Nec sine vi tradent: adhibeto vincula captis.
Atque ita, quâ possint, erudit, arte capi.
Lucus Aventino fuberat, niger ilicis umbrâ,
Quo poffes vifo dicere, Numen ineft.
In medio gramen, mufcoque adoperta virenti.
Manabat faxo vena perennis aquæ.

Inde ferè foli Faunus Picusque bibebant.

Huc venit, & Fonti rex Numa matat ovem.
Plenaque odorati Dîs ponit pocula Bacchi;
Cumque fuis antro conditus ipfe latet.
Ad folitos veniunt silvestria numina fontes,
Et relevant multo pectora sicca mero.

280

285

290

295

300

Vina quies fequitur : gelido Numa prodit ab antro, 305
Vinclaque fopitas addit in arcta manus.

Somnus ut abfcessit, tentando vincula pugnant
Rumpere pugnantes fortiùs illa tenent;

Tum Numa, Dî nemorum, factis ignofcite noftris,
Si fcelus ingenio scitis abesse meo.

310

Quoque modo possit fulmen, monstrate, piari.

:

Sic Numa sic quatiens cornua Faunus ait.

Magna petis, nec quæ monitu tibi difcere noftro Fas sit habent fines numina noftra fuos. 315 Di fumus agreftes, & qui dominemur in altis Montibus arbitrium eft in fua tela Jovi.

320

:

Hunc tu non poteris per te deducere cœlo ;
At poteris noftrâ forsitan ufus ope.
Dixerat hæc Faunus: par eft fententia Pici.
Deme tamen nobis vincula, Picus ait.
Juppiter huc veniet, validâ deductus ab arte;
Nubila promissi Styx mihi teftis erit.

Emissi quid agant laqueis, quæ carmina dicant, Quâque trahant fuperis fedibus arte Jovem ; 325 Scire nefas homini: nobis conceffa canantur > Quæque pio dici vatis ab ore licet.

330

Eliciunt cœlo te, Juppiter: unde minores

Nunc quoque te celebrant, Eliciumque vocant.
Conftat Aventinæ tremuiffe cacumina silvæ;
Terraque fubfedit pondere preffa Jovis.
Corda micant regis: totoque e pectore fanguis
Fugit; & hirfutæ diriguere comæ.

Ut rediit animus, Da certa piamina, dixit, Fulminis, altorum Rexque Paterque Deûm. 335 Si tua contigimus manibus donaria puris ;

340

Hoc quoque, quod petitur, si pia lingua rogat.
Annuit oranti; fed verum ambage remotà
Abdidit, & dubio terruit ore virum.

Cade caput, dixit. Cui rex, Parebimus, inquit;
Cædenda eft hortis eruta cepa meis.

Addidit hic, Hominis : Summos, ait ille, capillos.
Poftulat hic animam : cui Numa, Pifcis, ait.
Risit, &, His, inquit, facito mea tela procures,
O! vir, colloquio non abigende meo.

345 Sed tibi, protulerit cùm totum craftinus orbem
Cynthius, imperii pignora certa dabo.

Dixit, & ingenti tonitru fuper æthera motum
Fertur, adorantem deftituitque Numam.
Ille redit lætus, memoratque Quiritibus acta.
Tarda venit dictis difficilisque fides,
At certè credemur, ait, si verba fequatur
Exitus. En, audi craftina, quisquis ades.
Protulerit terris cùm totum Cynthius orbem,
Juppiter imperii pignora certa dabit.

350

Difcedunt dubii, promiffaque tarda videntur ;
Dependetque fides a veniente die.

355

Mollis erat tellus roratâ mane pruinâ ;

Ante fui populus limina regis adeft.

Prodit, & in folio medius confedit acerno.

Innumeri circa ftantque silentque viri.

360

Ortus erat fummo tantummodo margine Phoebus ;
Solicita mentes fpeque metuque pavent.

Conftitit, atque, caput niveo velatus amictu
Jam bene Dis notas fuftulit ille manus.

Atque ita, Tempus adeft promissi muneris, inquit. 365
Pollicitam dictis, Juppiter, adde fidem.

Dum loquitur, totum jam Sol emerferat orbem;
Et gravis æthereo venit ab axe fragor.

Ter tonuit sine nube Deus: tria fulgura misit.
Credite dicenti; mira, fed acta, loquor.

A mediâ cœlum regione dehifcere cœpit ;
Submifere oculos cum duce turba fuos.
Ecce levi fcutum verfatum leniter aurâ

Decidit a populo clamor ad aftra venit.

Tollit humo munus cæsâ priùs ille juvencâ,
Quæ dederat nulli colla premenda jugo.
Idque ancile vocat, quod ab omni parte recifum eft ;
Quaque notes oculis, angulus omnis abeft,

Tum, memor imperii fortem consistere in illo,

Consilium multæ calliditatis init.

Plura jubet fieri simili cælata figurâ,

Error ut ante oculos insidiantis eat.

370

375

380

Mamurius, morum fabræne exactior artis
Difficile eft, illud, dicere, clausit opus.

385 Cui Numa munificus, Facti pete præmia, dixit.
Si mea nota fides, irrita nulla petes.
Jam dederat Saliis, a faltu nomina ducunt 2.
Armaque, & ad certos verba canenda modos.
Tum sic Mamurius, Merces mihi gloria detur,
Nominaque extremo carmine noftra fonent.
Inde facerdotes operi promiffa vetufto

390

Præmia perfolvunt, Mamuriumque vocant.

:

Nubere siqua voles, quamvis properabitis ambo, Differ habent parvæ commoda magna moræ. 395 Arma movent pugnam, pugna eft aliena maritis. Condita cùm fuerint, aptius omen erit.

400

His etiam conjux apicati cinta Dialis

Lucibus impexas debet habere conias.
TERTIA nox emerfa fuos ubi moverit ignes;
Conditus e geminis Pifcibus alter erit.

Nam duo funt: Auftris hic eft, Aquilonibus ille
Proximus, a vento nomen uterque tenet.
CUM croceis rorare genis Tithonia conjux
Coeperit, & quinte tempora lucis aget;

405 Sive eft Arctophylax, sive eft piger ille Bootes, Mergetur, vifus effugietque tuos.

410

At non effugiet Vindemitor. Hoc quoque caufam
Unde trahat sidus, parva referre mora est.
Ampelon intonfum Satyro Nymphâque creatum
Fertur in Ifmariis Bacchus amaffe jugis.
Tradidit huic vitem pendentem frondibus ulmi ;
Quæ nunc de pueri nomine nomen habet.
Dum legit in ramo pictas temerarius uvas,
Decidit amiffum Liber in aftra vehit.

415 SEXTUS ubi Oceano clivofum fcandit Olympum Phoebus, & alatis æthera carpit equis;

Quisquis ades, canæque colis penetralia Veftæ ;
Cratera Iliacis turaque pone focis.

Cæfaris

Cæfaris innumeris, quem maluit ille mereri,
Accessit titulis Pontificalis honos.
Ignibus æternis æterni numina præfunt
Cæfaris imperii pignora juncta vides.
De veteris Trojæ dignissima præda favillâ,
Quâ gravis Æneas tutus ab hofte fuit ;
Ortus ab Æneâ tangit cognata facerdos

Numina; cognatum, Vefta, tuere caput.
Quos fanctâ fovet ille manu, bene vivitis ignes.
Vivite inexstincti, flammaque Duxque, precor.
UNA nota eft Marti, Nonis facrata quod illis
Templa putant, lucos Vejovis ante duos.
Romulus ut faxo lucum circumdedit alto;

Cuilibet, Huc, inquit, confuge; tutus eris.
O! quàm de tenui Romanus origine crevit !
Turba vetus quàm non invidiofa fuit !
Ne tamen ignaro novitas tibi nominis obftet,
Difce quis ifte Deus, curve vocetur ita.
Juppiter eft juvenis : juveniles afpice vultus.
Afpice deinde manum ; fulmina nulla tenet.
Fulmina, poft aufos coelum affectare Gigantas,
Sumta Jovi: primo tempore, inermis erat.
Ignibus Offa novis, & Pelion altior ofsâ

Arsit, & in folidâ fixus Olympus humo.
Stat quoque Capra simul: Nymphæ paviffe feruntur
Cretides infanti lac dedit illa Jovi.
Nunc vocor ad nomen. Vegrandia farra colonæ,
Quæ malè creverunt, vefcaque parva vocant.
Vis ea si verbi eft, cur non ego Vejovis ædem,
Ædem non magni fufpicer effe Jovis ?

420

425

430

435

440

445

Jamque, ubi cæruleum vallabunt sidera cœlum,
Sufpice; Gorgonei colla videbis equi.

450

Creditur hic cæfæ gravidâ cervice Medufæ
Sanguine refpersis prosiluiffe jubis.
Huic fupra nubes, & fubter sidera, lapfo
Coelum pro terrâ, pro pede penna, fuit.

Tomus 111.

D

« ZurückWeiter »