Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

cian order,22 seemed so advantageous to discipline, that Innocent

1122 to 1156) to Bernard, Epistoll. lib. i. ep. 28 (Bibl. Patr. Lugd. xxii. 841.) He first enumerates the charges of the Cistercians against the order of Cluny : Objiciunt itaque nostris quidam vestrorum: non, inquiunt, vos Regulam-sequimini,-Patrum praecepta pro vestris traditionibus abjicitis.-In suscipiendis novitiis quomodo Regulam servatis, cum non nisi post annum-eos suscipi praecipiat: vos autem ipso quo adveniunt, ut ita loquamur, momento-eos suscipiatis ?-Usum quoque pelliciarun, diversarum pellium qua auctoritate vobis defenditis, cum in eadem Regula nihil de hujusmodi reperiatur? Among the many other charges these are remarkable: Opus manuum, quo ss. Patres eremitae et antiqui monachi semper usi sunt,―abjecistis.— Contra totius orbis morem proprium Episcopum habere refugitis.— Ecclesiarum parochialium, primitiarum et decimarum possessiones quae ratio vobis contulit: cum haec omnia non ad monachos, sed ad clericos canonica sanctione pertineant?-Sed et de saecularibus possessionibus, a vobis more saecularium possessis, quid respondebitis ? Nam castra, villas et rusticos, servos et ancillas, et, quod deterius est, telonearia lucra, et fere cuncta hujusmodi emolumenta indifferenter suscipitis,— contra infestantes modis omnibus defenditis. On the other side the monks of Cluny answer: 0, o Pharisaeorum novum genus, rursus mundo redditum! qui se a caeteris dividentes, omnibus praeferentes, dicunt, quod Propheta dicturos eos praedixit: Noli me tangere, quoniam mundus ego sum.—. -Et vos sancti, vos singulares, vos in universo orbe vere monachi, aliis omnibus falsis et perditis,-solos vos inter omnes constituistis: unde et habitum insoliti coloris praetenditis, et ad distinctionem cunctorum totius fere mundi monachorum inter nigros vos candidos ostentatis. Et certe haec vestium nigredo, antiquitus humilitatis causa a Patribus inventa, cum a vobis rejicitur, meliores vos ipsis candorem inusitatum praeferendo judicatis. Then comes a detailed reply to the accusations of the Cistercians; and at last the charge: Nonne animarum salutem, atque idcirco charitatem negligitis, quando fratribus necessaria negatis, quando eos frigore, usu pellicearum negato, affligitis, quando hac violentia (nam multi vestrum hoc inviti sustinent) eos vel ad murmurationem, vel ad fugam compellitis? Sed et si sunt aliqui, qui hoc quoquomodo sustineant, procedente tempore, corrupto corpore morbis, sanitatem frigore perdunt, et languidi saepe perpetuo facti, Deo servire nequeunt. Peter concludes with the declaration : Haec tibi, frater carissime,--scripsi: in quibus aliorum verbis meum quoque intellectum expressi. Another letter from Peter to Bernard, lib. iv. epist. 17 (found also among Bernard's letters, as epist. 229), contains a heartfelt recommendation of harmony and love, and investigates the causes of disunion between the two orders. Among others: Fortassis vestes istae coloris diversi incentivum discordiae praestant, et multiformis varietas vestium varietatem quoque parit et mentium. Nam, ut paene assidue cerno, et omnibus ipsis quoque negligenter intuentibus advertere perfacile est, niger, ut sic dicam, Monachus album fortuitu occurrentem obliquo sidere respicit: albus nigrum vix media oculi parte, et quando se ingerit, contuetur etc. He

III. establisht them by law in all orders.23 However soon after Bernard's time, the Cistercians also sank under the common destiny of every order, they also quickly contracted a relish for earthly wealth, and struggled like other monks for empty

24

represents the monk of Cluny as saying: Quis pati potest novos homines veteribus anteferri, eorum studia nostrorum actibus praeponi, nostros vilicres, illos eariores videri? Quis aequo oculo aspicere potest, mundum ex plurima sui parte a nostro veteri Ordine averti, ad ipsorum novum propositum converti: relinqui tritas a saeculis vias, concursus fieri ad ignotas hactenus semitas? Quis patiatur, novos veteribus, juniores senioribus, albos nigris monachis anteferri? Hoc tu, inquam, niger dicis. Sed tu, albe, quid proponis? Felices nos, inquis, quos longe probabilior institutio commendat, quos beatiores aliis monachis mundus praedicat, quorum opinio aliorum existimationem, quorum dies aliorum lucernam, quorum sol aliorum sidus obscurat. Nos religionis perditae restauratores, nos emortui Ordinis resuscitatores, nos languentium, tepentium, sordentium monachorum justissimi condemnatores. Nos moribus, nos actibus, nos usibus, nos vestibus a caeteris divisi, et veterum teporem ostentui fecimus, et novum nostrorum fervorem praecellere approbamus. Cf. Petri ven. lib. vi. ep. 4 ad Bernardum and ep. 15. ad Priores Ord. Cluniacensis. That the disunion of the two orders still continued after the death of these venerable chiefs, is proved by the work of a German Cistercian against the monks of Cluny: Dialogus inter Cluniac. Monachum et Cisterc. de diversis utriusque Ordinis observantiis, written between 1153 and 1173 (in Martene thesaur. v. 1569.)

22 See above, note 19. 4.

23 Conc. Lateran. iv. ann. 1215, c. 12: In singulis regnis sive provinciis fiat de triennio in triennium, salvo jure dioecesanorum Pontificum, commune capitulum Abbatum atque Priorum Abbates proprios non habentium. Advocent autem caritative in hujus novitatis primordiis duos Cisterciensis Ordinis Abbates vicinos, ad praestandum sibi consilium et auxilium opportunum, cum sint in hujusmodi capitulis celebrandis ex longa consuetudine plenius informati.-Hujusmodi vero capitulum aliquot certis diebus continue juxta morem Cisterciensis Ordinis celebretur, in quo diligens habeatur tractatus de reformatione Ordinis, et observatione regulari: et quod statutum fuerit, ab omnibus inviolabiliter observetur etc. Ordinentur etiam in eodem capitulo religiosae ac circumspectae personae, quae singulas abbatias-vice nostra studeant visitare, corrigentes et reformantes, quae correctionis et reformationis officio viderint indigere etc.

-

24 Alexandri III. ep. ad Abbates Cisterc. (1171 in Manrique annal. Cisterc. ii. 520. Decr. Greg. III. xxxv 3): dolentes dicimus, quod etsi non ab omnibus,- -a plerisque tamen-ab illa sancta institutione dicitur declinatum, in tantum, ut aliqui ex vobis, primae institutionis obliti-contra Ordinis vestri Regulam villas, molendina, ecclesias, et altaria possident, fidelitates et hominia benigne suscipiunt, justitiarios et tributarios tenent, et omne studium adhibent, ut termini eorum

ostentation and ecclesiastical independence.25 At the Council of Vienne (1311) it was even a Cistercian abbot who pleaded for the exemption of monasteries.26

Since the multifariousness of monastic brotherhoods had already produced many hazardous results:27 Innocent III. forbade the foundation of new orders.28

dilatentur in terris, quorum conversatio in caelis debet esse etc. Compare Hurter iv. 186.

25 After that spiritual jurisdiction over its own members had been granted to the order, Alexander III. in 1162 assigned to it the same power over its tenants (firmarios) and dependents (Manrique Cisterc. annal. i. 357.) Statuta capituli gen. Cisterc. ann. 1257 (Martene thes. anecdot. iv. 1407): Ad preces et admonitionem sanctissimi patris nostri summi Pontificis, qui super hoc scripsit Capitulo generali, statuitur, ut Abbatibus liceat uti cappis in omnibus solemnitatibus, quibus fit processio, quoties etiam albis induuntur et portant baculum pastoralem, necnon et altaris ministris uti dalmatica et tunica, Abbate duntaxat celebrante. Clement IV. even writes to the Cistercian Abbot of Casa Dei (Launoji opp. v. i. 263), decessores suos monasteriis dedisse privilegia juri divino contraria et humano, quae rationabiliter annullare se posse, and adds to this: Et quamvis nostris praedecessoribus, prout necessitas exigit, geramus honorem, multa tamen eorum aliquibus placuerunt, quae nobis imparis meriti et scientiae nulla possent ratione placere.

26 The Archbishop of Bourges Aegidius Romanus (see § 59 note 36), had written a tract. adv. exemptos, Guil. Durantis tract. de modo celebrandi generalis concilii (see § 62, note 28), proposes the abolition of exemptions. On the other hand now wrote Jacobus Abb. Cisterc. Ord. Silvanectensis dioecesis lib. contra impugnantes exemptionem, which Raynald. ad ann. 1312 no. 24 gives in extracts. This Cistercian puts St Bernard lightly on one side: Nec repugnant praedictis dicta Bernardi in epistola ad Henricum Senonensem Archiepiscopum et in libro de consideratione ad Eugenium Papam (see above note 15), quia ibi loquitur per comparationem ad finem per accidens in Ordine ad abutentes, et supposito bono regimine Praelatorum.

27 Anselmus Havelbergensis Episc. dialogorum (written 1145) lib. i. cap. 1 (in d'Achery spicileg. i. 163): Solent plerique mirari et in quaestionem ponere, et interrogando non solum sibi, verum etiam aliis scandalum generare: dicunt enim, et tanquam calumniosi inquisitores interrogant: quare tot novitates in Ecclesia Dei fiunt? quare tot Ordines in ea surgunt? quis numerare queat tot Ordines Clericorum? quis non admiretur tot genera Monachorum? quis denique non scandalizetur, et inter tot et tam diversas formas religionum invicem discrepantium taedioso non afficiatur scandalo? Quinimo quis non contemnat christianam religionem, tot varietatibus subjectam, tot adinventionibus immutatam, tot novis legibus et consuetudinibus agitatam, tot regulis et moribus fere annuatim innovatis fluctuantem? Quod modo, inquiunt, a quibusdam propter regnum caelorum praecipitur, hoc statim ab

§ 68.

RISE OF THE MENDICANT ORDERS.

Scarcely was that law issued, when the Popes found themselves already induced to grant exceptions from its operation, in favour of a new kind of Monks, which promised fresh advantages of a peculiar kind to the Roman See.

Hitherto monks had been in theory penitents separated from the world; they renounced all sympathy with the world and all influence over its affairs. Still their pretended apostolical life was not only generally regarded with suspicion at this time, but a new idea of apostolical life as consisting in an activity, which renounced all

eisdem, seu ab aliis propter regnum caelorum prohibetur: quod modo tanquam sacrilegum inhibetur, subito tanquam sanctum et salubre conceditur. Tales, cum otiosi sunt, inducunt quaestiones, et corda simplicium pervertunt, dicentes, omnem religionem tanto esse contemtibiliorem, quanto mobiliorem. Quod enim, inquiunt, est tam mobile, tam variabile, tam instabile, quomodo alicui sapientum digne potest esse admirabile? propria quippe sua varietate probat se respuendum esse. Ecce videmus in Ecclesia Dei, ut ajunt, quosdam emergere, qui pro libitu suo insolito habitu induuntur, novum vivendi ordinem sibi eligunt, et sive sub monasticae professionis titulo, sive sub canonicae disciplinae voto, quidquid volunt, sibi assumunt, novum psallendi sibi adinveniunt, novum abstinentiae modum, et metas cibariorum statuunt, et nec Monachos, qui sub Regula b. Benedicti militant, nec Canonicos, qui sub Regula b. Augustini apostolicam vitam gerunt, imitantur: sed omnia, sicut dictum est, pro libitu suo nova facientes, ipsi sibi sunt lex, ipsi sibi sunt auctoritas, et quos possunt, in suam societatem sub praetextu novae religionis colligunt. Et in hoc religiosiores videri putantur, si ab omni religiosorum habitu et disciplina sequestrati inveniantur, et tanquam prae caeteris notabiles digito demonstrentur. Haec et his similia dicunt, et crebris quaestionibus alios inquietant.

28 Conc. Lateran. iv. ann. 1215 c. 13: Ne nimia religionum diversitas gravem in Ecclesia Dei confusionem inducat, firmiter prohibemus, ne quis de caetero novam religionem inveniat: sed quicunque voluerit ad religionem converti, unam de approbatis assumat.

For this reason parochial work also was forbidden them, Conc. Pictav. ann. 1100 c. 11. Ut nullus monachorum parochiale ministerium Presbyterorum, id est, baptizare, praedicare, poenitentiam dare, praesumat. Calixtus II. in Conc. Lateran. i. ann. 1123 c. 17: Interdicimus Abbatibus et monachis publicas poenitentias dare, et infirmos visitare et unctiones facere, et Missas publicas cantare.

enjoyment and consecrated itself singly to the preaching of the Gospel, was displayed, especially by the Waldenses, and made a deep impression on the people. While the founders of the new orders made themselves masters of the idea there put forth, they succeeded in banishing its spirit of hostility to the Church, as well as in securing for their orders an influence and an energy, such as no Monastic society had ever before achieved.2

Eo

2 Chron. Ursperg. ad ann. 1212 (ed. Argentor. 1609 p. 243): tempore, mundo jam senescente, exortae sunt duae religiones in Ecclesia, cujus ut aquilae renovatur juventus, quae etiam a sede apostolica sunt confirmatae, videlicet Minorum fratrum et Praedicatorum. Quae forte hac occasione sunt approbatae, quia olim duae sectae in Italia exortae adhuc perdurant, quorum alii humiliatos, aii pauperes de Lugduno se nominabant. Quos Lucius Papa quondam inter haereticos scribebat, eo quod superstitiosa dogmata et observationes in eis reperirentur. In occultis quoque praedicationibus, quas faciebant, plerumque in latibulis Ecclesiae Dei et sacerdotio derogabatur. Vidimus tunc temporis aliquos de numero eorum, qui dicebantur pauperes de Lugduno, apud sedem apostolicam cum magistro suo quodam, ut puto Bernhardo, et hi petebant sectam suam a sede apostolica confirmari et privilegiari. Sane ipsi dicentes, se gerere vitam Apostolorum, nihil volentes possidere aut certum locum habere, circuibant per vicos et castella. Ast dominus Papa quaedam superstitiosa in conversatione ipsorum eisdem objecit, vedelicet quod calceos desuper pedem praecidebant, et quasi nudis pedibus ambulabant. Praeterea cum portarent quasdam cappas, quasi religionis, capillos capitis non attondebant, nisi sicut laici. Hoc quoque probrosum in eis videbatur, quod viri et mulieres simul ambulabant in via, et plerumque simul manebant in una domo, et de eis diceretur, quod quandoque simul in lectulis accubabant. Quae tamen omnia ipsi asserebant ab Apostolis descendisse. Caeterum dominus Papa in loco eorum exsurgentes quosdam alios, qui se appellabant pauperes minores, confirmavit, qui praedicta superstitiosa et probrosa respuebant, sed praecise nudis pedibus tam aestate quam hieme ambulabant, et neque pecuniam neque quicquam aliud praeter victum accipiebant, et si quando vestem necessariam quisquam ipsis sponte conferebat: non enim quicquam petebant ab aliquo. Hi tamen postea attendentes, quod nonnunquam nimiae humilitatis nomen gloriationem importet, et de nomine paupertatis, cum multi eam frustra sustineant apud deum, vanius inde gloriantur, maluerunt appellari minores fratres, quam minores pauperes, apostolicae sedi in omnibus obedientes. Alii, videlicet Praedicatores, in locum humiliatorum successisse creduntur. Humiliati quippe, nulla habita auctoritate aut licentia Praelatorum mittentes falcem in messem alienam populis praedicabant, et vitam eorum plerumque regere satagebant, et confessiones audire, et ministeriis sacerdotum derogare. Quae volens corrigere Papa Ordinem Praedicatorum instituit et confirmavit. Illi quippe rudes et illiterati cum essent, operibus manuum instabant et praedicabant, accipientes necessaria a suis credentibus. Isti vero studio et lectioni

« ZurückWeiter »