Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PUBLIUS

VI R G ILI U S

MARO

ALDI

DISCIP.

ANG LVS

LONDINI

GULIELMUS PICKERING

1845

BODL. LIBR.

-9546. 1913 OXFORD

[blocks in formation]

5

10

Mel Tityre, tu patulæ recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui musam meditaris avena:
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbrå
Formosam resonare doces Amaryllıda silvas.

Tit. O Melibee, deus nobis hæc :otia: fecit :
Namque erit ille mihi semper deus; illius aram
Sæpe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, uť cernis, et ipsum
Ludere, quæ vellem, caląmo permisit agresti.
Mel. Non equidem invideo; miror magis : undique

totis
Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas
Protenus æger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hic inter densas corylos modo namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nudâ connixa reliquit. 15
Sæpe malum hoc nobis, si mens non læva fuisset
De coelo tactas, memini, prædicere quercus ;
[Sæpe sinistra cavâ prædixit ab ilice cornix.]
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

Tit. Urbem, quam dicunt Romam, Melibee, putavi Stultus ego huic nostræ similem, quo sæpe solemus Pastores ovium teneros depellere foetus. Sic canibus catulos similes, sic matribus hædos Nôram: sic parvis componere magna solebam.

B

30

35

40

Verùm hæc tantùm alias inter caput extulit urbes, 25
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

Mel. Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi?
Tit. Libertas: -quæ sera, tamen respexit inertem;
Candidior postquam tondenti barba cadebat:
Respexit tamen, et longo post tempore venit,
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque (fatebor enim) dum me Galatea tenebat,
Nec
spes

libertatis erat, nec cura peculî.
Quamvis multa meis exiret victima septis,
Pinguis et ingratæ premeretur caseus urbi,
Non unquam gravis ære domum mihi dextra redibat.

Mel. Mirabar, quid mæsta deos, Amarylli, vocares;
Cui pendere suâ patereris in arbore poma.
Tityrus hinc aberāt. Ipsæ te, Tityre, pinus,
Ipsi te fontes, ipsa hæc arbusta, vocabant.

Tit. Quid facerem ? neque servitio me exire licebat,
Nec tam præsentes alibi cognoscere divos.
Hìc illum vidi juvenem, Melibee, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hìc mihi responsum primus dedit ille petenti:
Pascite, ut antè, boves, pueri; submittite tauros.

MEL. Fortunate senex! ergo tua rura manebunt,
Et tibi magna satis ; quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua junco.
Non insueta graves tentabunt pabula fotas;
Nec mala vicini pecoris contagia lædent.
Fortunate senex! hìc, inter flumina nota
Et fontes sacros, frigus captabis opacum.
Hinc tibi, quæ semper vicino ab limite sepes
Hyblæis apibus florem depasta salicti,
Sæpe levi somnum suadebit, inire susurro.
Hinc altâ sub rupe canet frondator ad auras ;
Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëriâ cessabit turtur ab ulmo.

Tit. Antè leves ergo pascentur in æthere cervi, 60
Et freta destituent nudos in littore pisces;
Antè, pererratis amborum finibus, exsul

45

50

55

65

crela

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim ;
Quàm nostro illius labatur pectore vultus.

Mel. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros;
Pars Scythiam et rapidum Cretæ-veniemus Oaxem,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.
En, unquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tuguri congestum cespite culmen, hut.
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas ? 70
Impius hæc tam culta novalia miles habebit?,
Barbarus has segetes ? En, quo discordia cives
Produxit miseros! en, queis consevimus agros !
Insere nunc, Melibee, piros, pone ordine vites.
Ite meæ, felix quondam pecus, ite capella!
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro, stitcher at benytte
Dumosà pendere procul de rupe videbo:
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellæ,
Florentem čytisum et salices carpetis amaras.

Tit. Hìctamen hanc mecum poteras requiescere noc-
Fronde super, viridi; sunt nobis mitia pomą, stem
Castaneæ moltet, et pressi copia lactis: Chirie
Et jam summa procul villarum culinina fumant;
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

75

ECLOGA II.-ALEXIS.

FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexin,
Delicias domini; nec, quid speraret, habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Assiduè veniebat : ibi hæc incondita solus
Montibus et silvis studio jactabat inani :-passings

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
Nil nostri miserere ? mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc virides

etiam occultant spineta lacertos ; bizando
Thestylis et rapido fessis messoribus æstu
stavefirl

10

« ZurückWeiter »